IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit modum defendendi Subtilem, qualiter habitus genitus ex rectis dictaminibus, sine habitu genito in appetitu, non esset dicendus prudentia, ad quam requiritur conformitas ad appetitum rectum, ex Philosopho hic citato: ille ergo habitus esset scientia practica, non prudentia. Juxta hoc salvat sententiam D. Thom. positam num. 5. quoad connexionem prudentiae et moralium 5 sed hunc modum rejicit num. 19.
Aliud dubium (a) posset hic esse, si non necessario generetur simul habitus rectus intellectivus, et habitus bonus appetitivus, quia contingit bene dictare circa aliqua, non bene agendo circa illa, an habitus intellectualis generatus sine virtute morali sit prudentia, et an e converso habitus in appetitu sine illo in intellectu sit habitus moralis.
Quantum ad primum de prudentia, potest dici quod, stricte loquendo, prudentia non est sine virtute morali, quia est ratio recta confesse se habens appetitui recto ex 6. Ethic. appetitus autem non est rectus sine virtute morali ; patet ibi. Et si hoc verum esset, tunc non tantum prima dictamina circa principia agibilium essent recta, et non tamen essent prudentiae, sed quasi quaedam seminaria prudentiae ; sed etiam circa media necessaria ad finem praestitutum a voluntate, esset aliquis habitus recte dictativus, et tamen non esset prudentia.
(b) Posset igitur poni duplex habitus intellectualis circa agibilia rectus, et neuter esset prudentia. Unus quidem , qui praecederet rectam electionem finis in particulari, et ille non esset prudentia, quia prudentia est circa ordinata ad finem, quia est habitus consiliativus ; consilium autem non est de fine, sed de entibus ad finem. Est etiam discursivus, quia consiliativus, et ita de his, ad quae discurritur. Electo autem fine bono non tantum in communi, sed in particulari etiam, ut quod caste vivendum est, potest esse aliquis habitus dictativus recte, de his quae sunt ad finem, sed non habens secum electionem rectam tanquam concomitantem ; et ille quantum est ex parte objecti, esset prudentia ; esset enim recta ratio circa ea quae sunt ad finem ; sed deficeret sibi alia conditio, quia non esset concors appetitui recto circa eadem objecta.
Secundum ergo istam viam esset dicendum, quod quicumque habitus generaretur in intellectu, licet practicus et rectus, et hoc, sive circa finem sive universalem, sive particularem, sive circa media necessaria ad consequendum finem illum particularem electum, si non concomitetur recta electio voluntatis circa eadem, non est prudentia.
(c) Si arguitur contra hoc, sicut arguitur contra praedictum articulum de connexione virtutum moralium, quia in ista concordia sequeretur prudentiam constituere virtutem moralem, et e converso ; et ita per unum actum ultimate generaretur uterque habitus, scilicet prudentia et virtus moralis ; ille autem actus non posset esse intellectus et voluntatis simul, sed tantum alterius ; igitur non potest esse generativus utriusque. Potest dici quod non est necessaria conformitas unius virtutis moralis ad aliam, quia nulla est regula alterius ; sed cujuslibet est necessaria conformitas ad prudentiam, quia in definitione virtutis cadit, quod sit habitus electivus secundum rectam rationem, et ideo potest esse constitutio per modum concomitantis, et hoc ipsius habitus in esse morali per prudentiam, et e converso ; non sic autem moralium inter se ; et tunc concederetur quod simul generaretur aliquis habitus in ratione prudentiae, et alius habitus in ratione virtutis moralis per actum unum, qui generat ultimate tam virtutem moralem quam prudentiam. Inconveniens quidem est in moralibus, quod unus actus ultimate generet duas virtutes morales ; sed non est hoc inconveniens in temperantia et prudentia, quia ille actus, qui generat prudentiam in ratione regulativi, generat temperantiam in ratione regulati ; non autem habet rationem virtutis, nisi ex ratione regulati, et ideo generat temperantiam in ratione virtutis ; non sic dici potest comparando eam ad fortitudinem, quia fortitudo non est regula ejus.
Diceretur igitur, quod non constituunt se in esse virtutis per aliquam prioritatem, quasi una sit prius virtus, quam reddat aliam esse virtutem ; sed simul natura est habitus intellectualis prudentia, et habitus moralis virtutis.
Et si quaeritur tunc per quid generantur isti duo habitus in esse perfecto ? concedo quod per unum actum, sive actus ille sit recta electio, quia absque recta electione finis non est habitus intellectualis concors appetitui recto, ideo nec prudentia: sive actus sit intellectus, quia absque recto dictamine non est electio concors rectae rationi, ideo nec virtuosa, nec generativa virtutis moralis ; igitur tam actus intellectus quam actus voluntatis, generando aliquid per se in esse naturae, potest concomitanter generare illud in esse relativo, et ulterius concomitanter suum relativum ; et ita unus actus generaret simul natura virtutem moralem et ejus prudentiam. Et secundum hoc (d) diceretur, quod uterque habitus praecedens electionem rectam esset quidam intellectus scientiae moralis, sive quaedam scientia moralis. Sicut enim in factibilibus artifex scit propter quid, expertus tantum quia
I. Metaph. artifex non est promptus in agendo, expertus autem promptus est, ut habetur ibidem , ita in moralibus habens habitum rectum principii vel conclusionis, non autem exercitatus in operando vel dirigendo circa agibilia, licet habeat habitum directivum remotum (qui habitus potest dici intellectus vel scientia moralis), non tamen habet habitum directum propinquum, qualis est prudentia, et qualis in factibilibus est habitus experti.