Peccatori autem dixit deus. Hic arcet quosdam, scilicet peccatores, a sacrificio laudis; et ponit tria. Primo humanam perversitatem. Secundo dei patientiam. Tertio comminatur divinam severitatem.
Perversitas humana consistit in hoc quod bona dicunt et mala faciunt: et ideo ostendit, quomodo indigni sunt bona dicere. Est autem duplex bonum: unum est instructio morum, aliud est informatio ad laudem dei. Dicit ergo, tu, scilicet popule meus, immola deo sacrificium laudis etc.. Sed peccatori dixit deus, idest dei praeordinatione fixum est, quod hoc injustum est, quod bona dicat et mala faciat. Et hoc dixit, quia hoc in mente omnium, etiam peccatorum impressum est. Et quid dixit? quare tu enarras justitias meas: Rom. 2: qui praedicas non furandum furaris.
Sed numquid, qui in statu peccati mortalis est, peccat mortaliter, quando praedicat vel docet? dicendum, quod ejus peccatum aut est publicum vel occultum: et si occultum, vel est ex contemptu, et sine poenitentia, aut cum poenitentia.
Dicendum est ergo, quod si aliquis est in peccato publico, non debet publice praedicare vel docere. Et dico publico; quia si peccatum non est publicum, posset cum caritate occulte fratrem suum de peccato etiam minori quam sit suum peccatum quod occultum est reprehendere, reprehendendo tamen seipsum. Si vero est in peccato occulto, et sine poenitentia, tunc provocat deum, quia simulat: Prov. 11: simulator ore decipit amicum suum. Et de his loquitur hic, sicut dicit Glossa Augustini, lingua laudare non praesumat cui contradicit conscientia. Si vero peccatum est occultum et dolet, non peccat praedicando vel docendo, etiam si publice loquatur contra peccatum: quia sic detestando aliorum peccata detestatur etiam suum. Et assumis testamentum meum per os tuum.
Justitia refertur ad instructionem, testamentum refertur ad laudem fidei: Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris, quia nomen dei est sanctissimum; et ideo inconveniens est quod a peccatoribus assumatur, quasi usurpatum: Prov. 26: quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
Tu vero odisti disciplinam. Hic ostendit mala quae faciunt peccatores. Et faciunt duo mala: primum est, quod odiunt divinam correptionem; unde dicit, tu vero odisti disciplinam. Haec correptio morum fit per difficilia: Heb. 12: omnis disciplina in praesenti quidem videtur esse non gaudii, sed moeroris. Hanc odiunt mali: Heb. 12: si extra disciplinam estis etc.. Psal. 118: bonitatem et disciplinam etc.. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Tu ergo non vis ab aliis castigari cum quotidie delinquas, et projecisti sermones meos retrorsum, quibus informaris ad bene operandum et merendum. Tales sermones debent haberi in reverentia. Sed isti, scilicet peccatores, non accipiunt eos, nec considerant: Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui convertunt illos. Vel, projecisti, scilicet pro nihilo habuisti, retrorsum, ita ut nec etiam considerares eos. Si videbas furem, currebas cum eo. Hic proponit malitiam peccatorum quantum ad operationem mali. Sed Paulo ante ostendit defectum eorum quantum ad desertionem boni, cum dixit, tu vero odisti etc.. Et primo ponit eorum nequitiam, quantum ad malum operis; deinde quantum ad malum oris. Dicit ergo, si videbas. Ubi sciendum est, quod haec verba ex persona dei proponuntur peccatori annuntianti et praedicanti justitiam dei. Et competunt maxime praelatis et doctoribus, qui non de facili per se in peccatum labuntur; sed aliis peccantibus consentiunt, et haec convertuntur in eos.
Rom. 1: digni sunt morte non solum qui faciunt etc.. 1 Reg. 2: punitus est Heli, qui non correxit filios; ideo de hoc reprehendit eos. Et tangit duo, scilicet furtum et adulterium.
Quantum ad primum dicit, si videbas furem, ad te delatum ad judicium, currebas cum eo, non corrigendo: isa. 1: principes tui infideles. Item, cum adulteris portionem tuam ponebas, quia non corrigis adulteros, sed blandiris, et cooperis et foves eos, cum ad notitiam tuam perveniunt: jer. 9: omnes adulteri sunt. Spirituale autem furtum est, quando ex verbis sacrae Scripturae depravator furatur verum intellectum; et sic videns depravare et occultare verum intellectum, et tu consentiens, curris cum eo: jer. 23: ecce ego ad prophetas qui furantur verba mea. Adulterium spirituale est, quando verba detorquentur in alium sensum, vel ad alium finem; puta si praedicet aliquis ad lucrum vel seductionem: 1 corinth. 2: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei.