CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quod Spiritus sanctus procedit a Patreet Filio, quem tamen Graeci a Filio
procedere diffitentur. Hic dicendum est, Spiritum sanctum esse a Patre et Filio, et procedere a Patre et Filio, quod multi haeretici negaverunt. Quod autem de utroque procedat, " multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur ". Dicit enim Apostolus : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et alibi: . Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ipse etiam Filius de Spiritu sancto dicit in Evangelio : Quem ego mittam vobis a Patre. Patris autem Spiritus dictus est, ubi legitur : Si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis. Et ipse Christus dicit : Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur. Et in alio loco : Quem mittet Pater in nomine meo. Et alibi ipse Filius de Spiritu sancto ait: De Patre procedit. His et aliis pluribus auctoritatibus ostenditur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit.
Quod Graeci non concedunt Spiritum sanctum procedere a Filio.
Graeci tamen dicunt, Spiritum sanctum procedere tantum a Patre, et non a Filio. Quod ideo dicunt, quia veritas in Evangelio fidem integre continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens : Spiritus, quia a Patre procedit, et etiam ideo, quia in principalibus Conciliis, quae apud eos celebrata sunt, ita Symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter praedicare, quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem Symbolis cum Spiritus sanctus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio, quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt: unde et nos arguunt anathematis reos. Addunt etiam ad assertionem suae opinionis et in testimonium nostrae damnationis de Symbolo fidei, quod secundum traditionem praedictorum Conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea post altare beati Pauli posita posteris reliquit, pro amore (ut ipse ait) et cautela fidei orthodoxae. In quo quidem Symbolo in processione Spiritus solus commemoratur Pater, his verbis : "Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et glorificandum, etc. "
Illud est Symbolum, quod in Missa cantatur, editum in Concilio Nicaeno, in fine cujus subjunctum est : "Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit." Ideoque Graeci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus, Spiritum sanctum a Filio procedere, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur : "Qui a Patre Filioque procedit, alterum a Latinis est additum scilicet Filioque.
Responsio, ubi determinantur praedicta.
Nos autem illa verba ita determinamus : "qui aliud docuerit, vel aliter praedicaverit" id est, contrarium docuerit vel contrario modo praedicaverit, anathema sit. Aliud ergo posuit pro opposito; qualiter et Apostolus in Epistola ad Galatas: Si quis aliud evangelizaverit, id est, contrarium, anathema sit. Non dicit: si quis addiderit. "Nam si illud diceret, sibi ipsi, ut ait Augustinus, praejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret, quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via". Ad illud autem, quod de Evangelio opponunt, respondemus ita : quia cum dicat in eo Veritas, Spiritum sanctum a Patre procedere, non addit solo, et ideo etiam a se procedere non negat ; sed ideo Patrem tantum nominat, quia ad eum solet referre etiam quod ipsius est, quia ab illo habet quidquid habet.
Quod Graeci in sensu nobiscum conveniunt, etsi verbis differant.
Sciendum est tamen, quod Graeci confitentur, Spiritum sanctum esse Filii, sicut et Patris, quia et Apostolus dicit: Spiritum Filii, et Veritas in Evangelio : Spiritum veritatis. Sed cum non sit aliud Spiritum sanctumesse Patris vel Filii, quam esse a Patre et Filio,etiam in hoc in eamdem nobiscum fidei sententiam convenire videntur, licet in verbis dissentiant.
Auctoritatibus Graecorum ostendit Spiritum sanctum procedere etiam a Filio.
Unde etiam quidam eorum Catholici Doctores, intelligentes, unam eamdemque fore sententiam praedictorum verborum, quibus dicitur Spiritus sanctus procedere a Filio et esse Filii, professi sunt, Spiritum sanctum etiam a Filio procedere. Unde Athanasius in Symbolo fidei: " Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. " Ecce Spiritum sanctum aperte dixit procedere a Patre et Filio. Didymus etiam, eorum maximus Doctor, in lib. 2. de Spiritu sancto, Spiritum sanctum a Filio procedere dicit: "Salvator, inquit, qui est Veritas, dicit : Non enim loquetur a semetipso, hoc est, non sine me et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum, quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est. " Item, " Spiritus sanctus, qui est
Spiritus Veritatis Spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est, procedens Deus de Deo, Spiritus Veritatis procedens a Veritate, consolator manans ex consolatione". Item Cyrillus Episcopus in Epistola Nestorio directa ait: " Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius ; sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim Veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut , ex Deo Patre. " Joannes quoque Chrysostomus in homilia quadam de expositione Symboli sic ait : "Iste est Spiritus sanctus procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria, prout vult. "Idem in alia homilia : " Credendum est, Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Istum Spiritum sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem et procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores. " Ecce a Doctoribus Graecorum aperta habemus testimonia, quibus Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur, Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio.
(Finis textusMagistri. )