IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Aliud dubium posset hic esse, etc. Quoniam praeterea contra doctrinam suam objici posset quod ex ea sequeretur homines, qui male solerent agere, et praeferrent bonum sensus bono honesto virtutis, esse prudentes prudentia virtutis, idque videri posset contra communem modum loquendi, et Philosophum, conatur hic ostendere modum quo posset defendi non sequi.
Dicit ergo posse prudentiam capi dupliciter: Primo largius pro habitu praecise dictante seu inclinante ad dictandum quod esset faciendum secundum rectam rationem, tam in universali quam etiam in particulari ; et in hoc sensu necessario sequeretur in sententia Scoti quod peccatores quicumque possent esse prudentissimi, tam in actu primo quam in actu secundo, ut patet ex dictis.
Secundo posset capi strictius prudentia pro habitu inclinante non solum ad dictandum, quod est faciendum secundum rectam rationem, sed etiam ad id faciendum, ita ut actus prudentiae hoc modo acceptae, non sit tantum cognitio boni honesti in communi et particulari, sed etiam electio istius boni, et applicatio mediorum ad ejus consecutionem, et fugam mali oppositi.
Haec autem acceptio prudentiae desumi posset ex 6. Ethic. c. 6. ubi dicitur quod prudentia sit ratio recta confesse, id est, conformiter se habens appetitui recto, in male autem faciente, et in eo qui solum cognosceret quid esset faciendum et non faciendum secundum rectam rationem, non vero faceret conformiter per voluntatem, non esset recta ratio conformis appetitui recto ; unde non esset in ipso prudentia in hac stricta acceptione, quamvis esset in eo habitus rectissimus, tam circa agibilia in communi et particulari, quam circa finem et media, qui habitus posset vocari prudentia in lata acceptione.
(b) Posset igitur poni duplex, etc. Ulterius declarat praedictum modum loquendi, qui videtur S Thomae I. 2. quaest. 65. art. I . qui non solum exigit necessario ad prudentiam unam virtutem moralem, sed omnes. In hoc fundat potissimum connexionem virtutum moralium, quatenus scilicet quaelibet virtus praerequirit prudentiam, et prudentia praerequirit omnes tres virtutes appetitivas cardinales. Dicit ergo Doctor quod duplex habitus, rectus et practicus, tendens in agibilia, posset poni in intellectu, quorum neuter tamen esset prudentia stricte accepta, modo explicato. Unus, qui dictaret finem non in universali tantum, sed in particulari, et praecederet electionem rectam finis etiam particularis ; hic vero posset dici non esse prudentia, non solum quatenus posset esse sine electione recta sequente, sed ex alio etiam capite, quia nimirum prudentia, cum sit habitus consiliativus et discursivus, non diceretur habitus ille, qui tenderet in finem directe, sed ille potius qui tenderet directe in media ordinata ad finem ; iste autem habitus tenderet directe in ipsum finem. Adverte autem quod quando dicit Doctor quod hic habitus debeat aut soleat praecedere electionem rectam, non capit electionem prout opponitur intentioni finis, et est actus quo tenditur directe in media ; sed prout dicit actum quo quis ex pluribus finibus propositis eligit unum prae aliis, qualis actus licet sit intentio ex eo quod respiciat finem, optime tamen potest, et communiter solet vocari electio, propter rationem jam datam, quia nimirum per eum ex pluribus unum finem prosequitur voluntas.
Secundus habitus rectus intellectus esset ille, quo inclinaretur ad proponenda media conducentia secundum rectam rationem ad finem bonum propositum per actum prioris habitus, et electum seu intentum, vel etiam non electum, neque intentum per voluntatem ; qui habitus non posset excludi a ratione prudentiae propter rationem illam, propter quam excludebatur prior habitus, cum versaretur circa media, et propterea posset esse consiliativus ; sed bene excluderetur ex eo quod non haberet annexam in homine male agente, electionem rectam medii propositi, prout esset necessarium ad prudentiam in illa stricta acceptione.
(c) Si arguitur contra hoc, etc. Contra hunc dicendi modum proponit talem replicam, qualem supra proposuit contra sententiam tenentem quo non posset dari una virtus ex appetitivis sine reliquis, nimirum quod sequeretur quod prudentia constitueret virtutem moralem, et e contra quod virtus moralis constitueret prudentiam, et consequenter quod per unum actum ultimate acquireretur uterque habitus tam prudentiae quam virtutis moralis, quod esset absurdum ; nam cum ille actus non posset esse simul intellectus et voluntatis, absurdum videretur quod causaret habitum intellectus et voluntatis ; causare autem deberet, si causaret prudentiam et virtutem appetitivam, verbi gratia, temperantiam ipsi correspondentem. Probatur vero sequela, quia si habitus nullus intellectus praecise esset prudentia, nisi supposito habitu appetitivo in voluntate, et hoc supposito esset prudentia habitus intellectus constitueretur in esse prudentiae per habitum voluntatis. Rursus nullus habitus voluntatis posset esse habitus virtutis absque habitu prudentiae ; ergo constitueretur in esse virtutis per habitum prudentiae. Praeterea, si habitus intellectus rectus non esset prudentia, nisi ex suppositione actus recti in appetitu, et habitus appetitus non esset virtus, nisi ex suppositione prudentiae, quando aliquis haberet habitum recte dictandi media, qui sine electione bona conformi non esset virtus prudentiae, modo haberet unum actum electionis rectae conformis, statim iste habitus esset habitus prudentiae, quia esset de mediis rectis ad finem rectum, et conformis appetitui recto, hoc est, actui voluntatis recto ; et eo ipso praeterea habitus voluntatis esset virtus, quia esset habitus conformis prudentiae isti, ergo unico actu acquireret quis prudentiam et temperantiam, verbi gratia, et consequenter cum propter similem rationem negatum est supra unam virtutem appetitivam dependere posse ab altera, dicendum similiter est quod prudentia non possit dependere ab ulla virtute appetitiva.
Ad hanc replicam respondet Scotus negando paritatem utriusque casus, quamvis enim esset absurdum quod una virtus appetitiva constitueret alteram, aut quod per actum unius virtutis appetitivae acquirerentur plures, tamen id non esset tam absurdum de prudentia et virtute appetitiva ipsi correspondente. Ratio autem disparitatis est, quod virtutes appetitivae, cum neutra sit alterius regula, non possunt habere talem subordinationem ; prudentia vero est regula virtutis moralis, et haec est regulata per ipsam, unde possent dici habere talem subordinationem, ut una constitueretur per alteram, et utraque acquireretur formaliter per actum unum, qui si esset temperantiae, verbi gratia, simul generaret prudentiam in ratione regulativi proximi et actualis, et temperantiam in ratione regulati proxime et actualiter. In hac autem doctrina non esset concedendum quod prudentia formaliter accepta dependeret a temperantia, ut virtus est, tanquam ab aliquo priori, nec e contra, sed iste habitus intellectus, qui dicitur prudentia secundum esse suum physicum, praecederet habitum voluntatis, qui diceretur temperantiae, tam quoad esse physicum quam quoad esse virtutis, et habitus etiam ille temperantiae specificative et entitative praecederet habitum prudentiae, ut prudentia esset formaliter ; uterque vero habitus haberet denominationem prudentiae et virtutis appetitivae formaliter ab actu physico temperantiae, verbi gratia, elicitae secundum dictamen habitus recti intellectualis, vel tanquam a ratione formali, vel tanquam a conditione sine qua non, perinde est quantum ad propositum.
Itaque quemadmodum causa producens parietem album, supposito quod existat aliud album, et producit directe et physice parietem album quoad esse absolutum, et praeterea producit, sive occasionaliter, sive principaliter (perinde est,) relationem similitudinis in utroque extremo, et consequenter utrumque parietem facit esse formaliter similem, ita etiam actus habitus physici temperantiae, supposito habitu prudentiae physico, et ejus actu, producit quidem physice et directe gradum aliquem physicum istius habitus physice, qui dicitur temperantia, et praeterea producit relationem actualis conformitatis in utroque habitu altero ad alterum, sive occasionaliter, sive principaliter.
(d) Et secundum hoc diceretur, etc. Juxta hanc doctrinam dicit quod uterque habitus rectus, qui esset in intellectu, et quorum neuter esset prudentia formaliter, ita se haberent, ut primus, qui versaretur circa finem, haberet rationem intellectus in moralibus, et proportionem quamdam cum habitu principiorum in speculativis, qui habitus vocatur intellectus ; secundus vero haberet rationem scientiae in moralibus, et proportionem cum habitu scientifico in speculativis ; proportio autem haec consisteret in hoc quod quemadmodum prima principia sunt illa, ex quibus deducuntur conclusiones in speculativis, ita etiam finis in moralibus est id ex quo deducuntur electiones mediorum aptorum ad ejus consecutionem. Unde quemadmodum in speculativis habitus, qui perficit in ordine ad principia, vocatur intellectus, et habitus qui perficit ad conclusiones vocatur scientia, ita in practicis habitus, qui versatur et perficit circa finem, directe potest vocari intellectus moralis, et habitus qui versatur et perficit circa media, scientia moralis, quamvis neuter habitus posset per hoc praecise vocari prudentia. Ad quod magis ostendendum utitur Doctor alia similitudine, ponens proportionem aliquam inter differentiam habitus istius, qui est bonus artifex, et non expertus, ab habitu bene experti, ac differentiam habitus, qui est prudentia formaliter ab habitibus istis duobus, secundum quod non sunt prudentia. Proportio autem consistit in hoc, quod quemadmodum. I. Metaph, in prooemio habetur quod habitus artificis non experti reddit ipsum promptum in cognoscendo quomodo res debeat fieri, et quae sit causa quod si ita fiat bene fiet, non tamen reddit ipsum promptum ad faciendum rem illam bene ; habitus vero experti facit ipsum promptum ad faciendum rem bene, non tamen ad cognoscendum cur ita fiat bene, ita habitus illi duo practici intellectus faciunt hominem expeditum ad cognoscendum quomodo possit operari bene circa finem et media, non vero faciunt ipsum proxime promptum ut faciat bene moraliter ; habitus vero prudentiae facit ipsum proxime expeditum, ut operetur moraliter bene juxta dictamen istorum habituum.