CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio?
Alensis 1. part. quaest. 43. m. 4. D. Thom. 1. p. quaest. 36. art. 2.et3. Richard. hic quaest. 1. D. Bonavent. quaest. 1. Henric. Quodlib. 5. quaest. 9. Bassolis hic quaest, unic. Durand. q.l. Suarez i.p. tract. 3. lib, 10. c. 1. Bellam.
lib. 2. de Christo, c. 22. et seqq.Vaaq. 1. p. d. 146. Mayron. hic Bacon. d. 12. q. 1.
Circa distinctionem undecimam quaero duo. Primo, utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio. Quod non, Damascenus lib. 1. c. 8. A Patre procedentem et in Filio quiescentem, Spiritum sanctum dicimus. Item, cap. 11. Spiritum sanctum dicimus ex Patre, ex Filio non dicimus. Item idem in epistola de Trisagio ad Jordanum Archimandritam in fine : Pater et Verbum et Spiritus sanctus, et subdit : ex Patre quidem, Filii autem, et non ex Filio, sed Spiritus oris Dei.
Item, per rationem Graecorum, nihil tenendum est, ut articulus fidei, nisi quod continetur in Evangelio, quod complete continet fidem, aut saltem in Scriptura novi Testamenti: sed non videtur expressum in novo Testamento, quod Spiritus sanctus procedat a Filio, ergo, etc.
Item, dilectio in nobis non procedit a Verbo, quia notitia non habet causalitatem respectu volitionis; igitur similiter nec in prototypo.
Item, voluntas ponitur tertia pars imaginis, 15. de Trinit. cap. ultim. Igitur non est principium producendi, sed productum. Respondeo, dilectio vocatur voluntas, sed voluntas potentia pertinet ad parentem, licet non constituat parentem, sed quasi advenit, sicut secunda faecunditas in Patre.
Item, spiratio passiva est propria uni personae in divinis: igitur et activa. Probatio consequentiae, utraque enim videtur aeque perfecta et aeque incommunicabilis.
Contra in Symbolo Niceno : Ex Patre Filioque procedit. Athanasius etiam in Symbolo : Spiritus sanctus a Patre et Filio.