IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet primo prudentiam non tantum esse circa media, sed etiam circa flues, saltem particulares. Primo, quia electionem talis finis praecedit prudentia. Secundo, alioquin tot essent prudentiae diversae circa unam virtutem, quot essent media ad eam habendam. Secundo resolvit conformiter ad allata contra D. Thom. et Henr. num. 12. ad prudentiam non requiri habitum moralem, bene tamen e contra.
Licet islud videatur (e) probabiliter dictum de distinctione scientiae practicae et prudentiae, tamen prudentia non solum est circa media ordinata ad consequendum finem ultimum, sed etiam dictando de ipso fine, saltem particulari, puta de castitate. Quod probatur primo, quia virtus moralis semper sequitur ordine naturae prudentiam aliquam ; ex electione autem finis particularis, puta castitatis, generatur virtus moralis ; igitur istam electionem praecedit aliqua prudentia ; igitur non est ita proprie restringenda, ut tantum sit habitus circa media ordinata, dictata ad consequendum finem particularem electum.
Secundo probatur idem, quia tunc non esset una prudentia correspondens uni virtuti ; nam virtus moralis est una unitate finis, ad cujus electionem principaliter inclinat. Si autem ad dictandum de illo fine nulla esset prudentia, sed tantum de mediis ad illum finem, nullum esset objectum unum, a quo esset unitas prudentiae diclativae, sed multae prudentiae de multis mediis dictativis ad finem ordinatis, ubi tamen esset una virtus moralis ex unitate finis ; igitur tum propter prioritatem naturalem prudentiae ad virtutem moralem, tum propter unitatem prudentiae respectu unius virtutis moralis, videtur esse concedendum quod ille habitus practicus, qui est recte dictativus de fine particulari, sit proprie prudentia.
Nec obstat (f) quod dicitur prudentiam esse habitum consiliativum, et ita ad fines discursivum, nam de finibus propriis virtutum moralium dictatur discurrendo a principio practico sumpto a fine universali ad particulares ; et ille discursus est prima consiliatio, licet communius dicatur consilium de mediis virtutum.
Quod etiam additur (g) quod sit concors appetitui recto, non movet, nam prius naturaliter non videtur habere aliquid de ratione sua dependens a posteriori ; prudentia videtur esse naturaliter prior virtute morali, quia definit ipsam. Quod ergo ibi dicitur concors, (sicut tactum est in primo quaest, de Theologia practica et speculativa) debet intelligi, id est, conformativa praxis rectae sibi ipsi, hoc est, quod debet esse talis cognitio, quod quantum est ex se, praxis recta debet sibi conformari ; et talis cognitio est prudentia, sive in eodem dictante sequatur electio recta, sive non.
Potest ergo aliter dici (h), quod ille habitus generatus ex dictaminibus, sive circa fines quosdam, particulares saltem, qui sunt proprii fines virtutum moralium, sive circa media ordinata ad illos fines, est proprius prudentiae, licet electio recta non sequatur in eodem dictante ; et ita non erit omnino necessaria connexio alicujus virtutis moralis ad prudentiam dictativam de sua materia. Tamen e converso sic: quia nulla electio potest esse recta moraliter, nisi sit concors suae regulae et suae mensurae, quae est dictamen rectum ; dictamen autem rectum est natum generare prudentiam, etiamsi sit unicum ; ideo e converso potest concedi connexio, quia virtus moralis non potest esse sine prudentia circa suam materiam.
Ad rationes (i) et auctoritates Augustini responderi potest. Quaere.
Adverte, quia istae auctoritates adducuntur in principio secundi articuli, arguitur sic : malitia in voluntate excaecat intellectum;igitur virtus moralis in voluntate est causa rectificationis et prudentiae. Negatur consequentia, quia licet voluntas possit intellectum avertere a consideratione prudentiae, et facere sistere in materia alicujus vitii, non tamen causat in eo errorem, ut patuit in praecedentibus, et ideo non est etiam causa rectitudinis, sive ejus prudentiae;quia intellectus in actu suo praecedit voluntatem, ideo prius recte dictabat antequam voluntas imperaret, ut recte dictaret: sed bene voluntas potest esse causa perseverantiae illius recti dictaminis, quod prius intellectus habebat, scilicet praecipiendo ut perseveret.