Intelligite haec qui obliviscimini deum. Hic hortatur ad peccatorum considerationem. Et primo ad considerandum dei severitatem. Secundo ostendit, quid sit acceptum deo in sacrificiis. Primo ergo hortatur ad intelligendum; unde dicit, intelligite haec qui obliviscimini deum, scilicet quae dicta sunt considerate. Et hoc necessarium est, quia estis obliti dei: Deut. 32: oblitus es dei creatoris tui. Secundo, quid intelligat, nequando rapiat, scilicet diabolus, et non sit qui eripiat, scilicet de ejus potestate. Quando diabolus rapit ad poenam inferni, non est qui eripiat. Aliquando rapit ad peccatum, et deus eripit peccatorem: Psal. 90: eripiat eum. Quod non eripiat de potestate diaboli ad poenam, non est ex impotentia, sed ex sua justitia non vult. Sacrificium laudis honorificabit me. Hic concludit, quid sit acceptum deo in sacrificiis. Et ostendit duplicem fructum in eis.
Unus fructus ex parte dei, ut excellentia ejus manifestetur; et hoc fit per sacrificium laudis vocalis: 1 corinth. 10: omnia in gloriam dei, facite.
Alius fructus est ex parte nostra, scilicet vera salus; unde dicit, et illic iter quo ostendam illi salutare dei, idest ad videndum deum: isa. 52: levaverunt vocem: simul laudabunt. Hieronymus habet, et qui ordinate ambulat, ostendam illi salutare dei; quasi dicat, duo autem necessaria sunt ad salutem, idest sacrificium laudis, et quod ordinate ambules.