In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Actionem conversivam panis videri proprie proportionaliter actionem, eique correspondere passionem in corpore Christi, de quo sup. d. 11. q. 3. et 4. et sic genus Actionis aliquo modo proportionali transfertur in Deum ad extra, tenendo transubstantiationem esse adductivam.
Sed (i) in proposito de ista conversione, numquid ponenda est ibi actio divina? Dico quod sic, accipiendo actionem pro relatione rationis; sed de actione correspondente actioni de genere Actionis magis est dubium. Si enim ibi tantum convertatur substantia in substantiam, ita quod transubstantiatum ibi sit nihil, non potest ibi salvari passio proprie dicta, nec per consequens actio. Sed si ponatur secundum aliam viam, quam supra posui, quod hic conversio est substantiae panis ut hic, in corpus Christi ut hic, et sic sit ibi corpus Christi passum recipiens praesentiam novam, tunc potest dici, quod hic est proprie passio in corpore, et ita actio correspondens proportionalis actioni de genere Actionis, nec ista repugnat Deo. Potest enim Deus transmutare aliquod passum, sicut natura potest, et ita transmutatio passiva est passio proprie, et activa est actio correspondens generi Actionis, non tantum relatio ; et tunc oportet dicere quod genus Actionis aliquo modo secundum praedicationem proportionalem possit ad Deum transferri, sed non ad intra. Harum (k) duarum sententiarum prima videtur difficilior, imo non videtur bene intelligibile, quomodo sit aliqua nova actio realis sine termino, et ad minus aliqua realis relatio nova sine forma absoluta ; hic autem, excepta destructione panis, cujus terminus ad quem est non esse panis, prout est aliqua versio positiva, non habet talem formam absolutam secundum omnes, in corpore Christi: relationem ergo realem novam ad minus oportet ponere ibi, et hoc ad agens; nec videtur quod illa possit esse nova, nisi aliquid realiter sit novum in illo corpore, propter quod magis nunc dicatur terminare. actionem realem Dei quam prius.