In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) Sed in propositio de ista conversione, numquid, etc. Hic tandem, explicata hactenus natura actionis et passionis in creatis, etut secundum proportionem transfertur in Deum, resolvit quid dicendum sit in proposito de conversione, et est conclusio principalis hujus articuli. Dicit ergo primo dari actionem rationis, nempe voluntatem Dei, qua mutat unam substantiam in aliam; Deo enim soli competit mutatio totalis substantiae in substantiam, juxta dicta dist. 11. quaest. 6.
Quantum autem ad actionem productivam et correspondentem actioni de genere Actionis, si ponenda sit, respondet, tenendo hic esse conversionem per transubstantiationem adductivam dari talem actionem, nempe productionem novae praesentiae in corpore Christi, in quo est passio proprie dicta per modum transmutationis, neque haec repugnat Deo ; potest enim transmutare aliquod passum, sicut natura transmutat, ita ut transmutatio passiva sit passio proprie dicta ; activa vero sit actio per modum productionis.
Unde sequitur quod praedicamentum Actionis possit in Deum transferri, sed non ad intra, inquantum scilicet passio, quae est in materia, est a Deo ; unde sequitur passionem, quae sit de genere Actionis, dari posse sine actione, quae sit de eodem, licet non sine actione, quae sit productio passiva formae, secundum quam est passio. De utraquo sententia satis dictum est supra d. 10. quaest. 3. et 4. et in commento utriusque quaest.
(k) Harum duarum sententiarum, etc.
Intelligit primam, quae est aliorum, nempe converti panem in corpus Christi sine aliqua novitate in corpore, quam suo loco supra impugnat, eo ipso quod detur nova actio, necessario dari terminum illius, et cum non sit aliquod absolutum in corpore Christi, qui fit praesens per conversionem, necessario dandam esse relationem, quae est praesentia ejus nova ad species.