In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet contra D. Thomam 1. 2. q. 65. art. 2. virtutes morales veras et proprias dari sine charitate, et consequenter sine aliis Theologicis. Ita Gabr. Richard. Bassol. Paludan. hic ; et videatur D. Thom. 1. 2. q. 73. art. I. ad secundum, et 2. 2. quaest. 23. art. 7. Assor. I. tom. lib. 3. c. 29. quaest. 6. Vasquez I. 2. d. 89. cap. I. 2. Probatur ex August, et duplici ratione clara ; nullae tamen virtutes sunt meritoriae sine charitate. Secundo, docet virtutes Theologicas non necessario requirere morales. Est contra D. Thomam I. 2. q. 65. art. 3. sed est communis. Et probat Doctor exemplo de noviter justificato, in quo antiqua vilia eodem modo regnant, donec contrariis virtutum actibus ea expellat.
De tertio articulo (p), Augustinus contra Jul. lib. 4. c. 2. videtur dicere, quod non sunt verae et perfectae virtutes sine charitate ; et hoc probat, quia talis non gloriatur perfecte in Domino.
Contra hoc est Augustinus in sermone de patientia, et 49. primae partis, et de paenit. dist. 3. cap. Si quis de haeretico et schismatico : Si moriatur, ne neget Christum, numquid ejus patientiam commendabimus ? igitur habet patientiam, et non fidem, nec charitatem.
Praeterea, quando aliqua ordinantur essentialiter, sicut dispositio et forma, ad quam est dispositio, licet dispositio possit esse sine forma, tamen non e converso ; sed virtutes videntur esse quaedam dispositiones ad charitatem, sicut felicitas naturalis ad supernaturalem ; ergo.
Praeterea tertio, definitio virtutis moralis potest perfecte salvari in aliquo sine virtute Theologica.
Potest dici quod nulla virtus inclinat ad finem ultimum, nisi mediante illa, cujus est per se respicere finem ultimum ; et ita si sola charitas respicit finem ultimum immediate, aliae non erunt ad finem ultimum nisi mediante charitate. Quatenus autem sunt quaedam instrumenta perficiendi hominem, debent esse instrumenta ordinandi ipsum ad finem ultimum, in quo est sua perfectio, et ideo sunt imperfectae sine charitate, sine qua non possunt sic ordinare ; tamen quia ista imperfectio non est earum secundum.propriam speciem, ideo quaelibet earum potest esse perfecta in sua specie absque charitate. Pro tanto igitur dicuntur esse informes sine charitate, et formatae per charitatem, pro quanto charitas ordinat ipsas, et earum fines in finem ultimum ; in qua ordinatione est ultima earum perfectio, licet extrinseca. Per hoc patet ad Augustinum, nam virtutes non sunt verae sine charitate, quia non perducunt ad beatitudinem.
Sed si e converso (q) virtutes Theologicae praesupponant morales, dubium est ; et quantum ad habi-
- tum, manifestum est quod non.
Nam si aliquis prius vitiosus de novo convertatur, talis in paenitentia habet omnes virtutes Theologicas, et tamen non morales saltem acquisitas. Patet, quia non operatur delectabiliter aliquod eorum, ad quae inclinat ejus habitus virtuosus:
imo delectabile sibi esset operari secundum habitum vitiosum prius acquisitum, et tristabile secundum oppositum.