Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 4.)) Quaerite Dominum, et confortamini. Hoc enim de graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum videatur: unde et alii codices habent, confirmamini; alii, corroboramini. Et quippe dicitur, Fortitudo mea (Psal. XVII, 2) ; et, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10) : ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad videndum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5) ; hoc est ad faciendum, Quaerite Dominum, et corroboramini. Quaerite, inquit, faciem ejus semper. Quae est facies Domini, nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum est enim, Sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII, 14) ; et, Sicut fluit cera a facie ignis (Psal. LXVII, 3) . Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum praesentiam volens intelligi, quarum nominat faciem. Sed quid est, Quaerite faciem ejus semper? Scio quidem quia mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) ; sed si semper quaeritur, quando invenitur? An semper dixit, in tota vita ista qua hic vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus quaerendus est? Jam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non diceretur, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV, 6, 7) . Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non diceretur, «Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 25) : et quod Joannes ait, «Scimus 1392 quia cum appruerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2) . An forte etiam cum facie ad faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti alicui, Non te quaero; id est, non te diligo. Ac per hoc qui diligitur, etiam praesens quaeritur, dum charitate perpetua, ne fiat absens, agitur . Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt, sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit esse praesentem. Et nimirum hoc est, Quaerite faciem ejus semper, ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi.