CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Gofffedi non admittentis quaestionem, quia includit incompossibilia, ex eo quod repugnat Spiritum sanctum non esse a Filio. Hanc rejicit Scotus explicando quaenam positio includens impossibilia, admittenda sit, dicens admittendam esse, quando oppositum positionis non sequitur per aliquid essentiale posito, ut si poneres hominem non esse risibilem, et sic ponitur in praesenti, quia spiratio activa non est essentiale Filio, sed advenit ei jam constituto in esse personali. Praeterea ait positionem quandoque admittendam, licet aliquid essentiale posito removeatur, ut si quaereres an homo seclusa animalitate differret ab asino? et hujusmodi positiones admittendas docet ex Augustino, Richardo et Philosopho.
Hic dicitur (a) quod quaestio nulla est, quia positio includens incompossibilia non potest poni nec sustineri, quia in ea statim includitur redargutio, quod est inconveniens ultimum ad quod potest respondens reduci. Tali enim positione posita, nulla regula disputationis potest salvari, scilicet ex positis concedendo sequens et negando repugnans, quia statim oportet concedere repugnantia, quae includuntur in posito. Quod autem istud positum quod ponitur sit tale, probatur, quia summo necessario repugnat summum impossibile, quidquid est in Deo ad intra, est summe necessarium: ergo repugnans sibi est summe impossibile ; ergo positio supponens Spiritum sanctum non procedere a Filio, est summe impossibile, quia oppositum est summe necessarium, scilicet ipsum procedere a Filio ; et impossibile includens incompossibilia videtur esse magis impossibile quam impossibile talia non includens: ergo, etc.
Contra istam positionem (b) est boc, quod ista positio videtur esse fuga quaestionis. Movetur enim quaestio ut inquiratur, quid sit principium distinctivum reale Filii a Spiritu sancto, utrum filiatio an sola spiratio activa. Quia si filiatio,igitur per quodcumque incompossibile circumscripta spiratione activa, adhuc remanebit ratio distinguendi.
Praeterea, licet (c) positio, quae statim ex intellectu suo includit contradictoria non possit admitti, tamen illa, quae ex intellectu suo tantum unum contradictorium includit et aliud non, nisi per consequentiam accidentalem vel per locos extrinsecos, bene videtur posse admitti, quia tali positione posita, possunt sustineri regulae disputationis ; potest enim concedi sequens consequentia essentiali, et negari repugnans. Si autem inferatur aliud repugnans sequens per locum extrinsecum vel consequentia accidentali, negandum est illud sequi, quia propositio illa, per quam talis consequentia teneret, destrueretur expositione. Nunc autem spiratio activa non est de per se intellectu Filii, ut persona est, sed quasi passio communis Patri et Filio: igitur circumscripta illa, ponendo Filium in esse Filii, non ponuntur contradictoria ex primo intellectu positi, sed tantum alterum, scilicet quod Filius sit Filius, et reliquum non nisi ex consequentia accidentali, et per locum extrinsecum, ex remotione quasi passionis, removendo quasi subjectum: igitur ista positio non sic includit opposita quin possit admitti.
Item si aliquid (d) essentialiter inclusum in aliquo ponatur removeri ab eo, quod tamen non sit ratio inhaerentiae praedicati, bene potest quaeri an isto vel illo circumscripte, insit tale praedicatum vel non, etiam quantumcumque positum includat contradictoria, non tamen repugnat huic proposito, quin altera pars hujus quaesiti sit determinate danda, puta, si circumscribatur ab homine animalitas, quod tamen includit incompossibilia, et quaeratur: Utrum hoc eircumscripto, possit homo distingui ab asino? Videtur determinate posse responderi quod sic, quia non per animalitatem conveniebat homini sic distingui, sed per rationalitatem ; igitur licet spiratio activa esset de ratione Filii, adhuc tamen ipsa circumscripta quaeri potest : utrum Filius distinguatur a Spiritu sancto, vel non ? quia non quaeritur, nisi utrum praedicatum circumscriptum fuit praecise causa distinctionis, vel aliud praedicatum non circumscriptum.
Praeterea, aliud est ponere aliquid, et illo posito ulterius quaerere de aliquo proposito, et aliud est quaerere de veritate alicujus conditionalis. Quia quaerere de aliqua conditionali ad nihil obligat, et si igitur aliquam probabilitatem haberet opinio, dicendo, posito quod Spiritus sanctus non procederet a Filio, etc. nullam tamen probabilitatem habet, quando quaestio sic est proposita sicut eam proposui : Utrum si Spiritus sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio ? Ibi enim quaero de conditionali quadam, scilicet si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an sequatur essentialiter ipsum non distingui ab eo ? ita quod oppositum consequentis non possit stare cum antecedente, loquendo de formali intellectu eorum.
Contra istam opinionem etiam sunt multae auctoritates. Una Augustini 5. de Trinit cap. 6. Si Pater non esset innascibilis, nihil prohiberet eum genuisse Filium ; et tamen ista positio concomitanter includit incompossibilia, scilicet quod Pater non sit innascibilis. Et Richard. 3. de Trinit. cap. 16. Si sola una persona in divinitate esset, nihil prohiberet eam habere plenitudinem sapientiae vel intellectus, cum tamen concomitanter ad plenitudinem sapientiae vel intellectus, sequatur pluralitas personarum.
Item etiam Philosophus 4. Physic arguit, posito quod esset aliquod spatium et non haberet corpus sensibile, sed sonum vel colorem, quaerit utrum esset vacuum? et respondet, quod si natum esset recipere corpus, esset vacuum, si non, non. Ergo tali posita positione, quae tamen per ipsum ponit incompossibilia, quia accidens ut sonum et colorem esse sine subjecto, potest quaeri de aliquo an sequatur, scilicet intelligendo de naturali consequentia. Quia etsi positum includat incompossibilia, non tamen omnia incompossibilia naturali consequentia, sed ad ipsum potest sequi aliquod contradictorium naturali consequentia, et aliquod aliud nullo modo, nisi sicut ad impossibile quodlibet.