IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit per singularem doctrinam quinque argumenta adducta n. 3. et 4. pro opinione tenente actionem consistere in absoluto, et non in respectivo.
Ad (1) argumenta contra istum articulum. Ad primum, cum dicitur, relatione nihil producitur, productione aliquid producitur; haec ratio non habet aliquem intelligentem movere. Productio enim divina, qua Deus producit aliquid ad extra, non est absolutum in eo secundum omnes, quia secundum nihil absolutum in se, respicit creaturam: ergo necesse omnes est dicere illam productionem, qua dicitur Deus producens, esse respectum. Sed quid magis inconveniens est dicere, quod relatione producat, quam quod respectu producat? quidquid enim videtur esse contra istud, relatione producit, oporteret quod acciperetur ex aliquo medio communi omni respectui, prout forma absoluta in genere potest se habere ad productionem, eo modo quo nullus respectus potest.
Secundo, manifestum est quod productum magis formaliter producitur productione passiva sui, quam productione activa agentis: sed illa productiva non est passio de genere Passionis, quia non est extrinsecus adveniens, sed maxime intrinsecus oritur ex fundamento ; ergo est relatio proprie dicta; ergo creatum producitur productione formaliter relatione proprie dicta.
Dico ergo ad argumentum, quod in utraque praemissa est amphibologia: potest enim ablativus construi in ratione formalis principii proximi vel remoti: et ista multiplicitas universaliter accidit, quando aliquod abstractum construitur in ablativo cum aliquo concreto denotante respectum. Haec enim est vera, simile est simile similitudine, intelligendo ablativum construi in ratione formae proxime denominantis. Et similiter haec est vera, simile est simile qualitate, intelligendo ablativum construi in ratione principii formalis remoti; et haec est vera, calidum calore calefacit, et haec, calidum calefactione calefacit, sed in alio et in alio sensu.
Ad propositum, si utrobique construatur ablativus in ratione formae proxime denominantis, minor propositio est vera, et major falsa, quia productio illa, qua formaliter producitur, est relatio: et ita est syllogismus ex oppositis, sicut iste, nullus homo currit, Socrates currit: igitur Socrates non est homo. Et nec mirum, si infert conclusionem impossibilem, imo incompossibilem, secundum artem secundi Priorum.
Accipiendo autem majorem negativam, prout ablativus construitur in ratione principii formalis remoti, et minorem affirmativam, prout ablativus construitur in ratione formae proxime denominantis, sic utraque est vera; sed tunc inferendo, quod productio non est relatio, fit figura dictionis, mutando rationem principii formalis proximi in rationem principii formalis remoti, vel e converso.
Vel, ut magis Logice dicatur, commutando absolutum in respectivum, nam principium remotum respectu cujuscumque denominati relatione, est absolutum: principium autem proximum est respectus, et forte posset hic poni figura dictionis, secundum primum modum ex simili terminatione, nec usquam apparet alibi ita evidenter, sicut in talibus paralogismis ; hoc enim est propter similem terminationem causalem, quae ostendit similem constructionem casuum, et in hoc decipit secundum amphibologiam, quantum ad praemissas ; apparet enim quod possit inferri, ac si in eodem casu similiter terminata similem sententiam significarent in praemissis. Ad secundum, non est inconveniens concedere creationem Dei esse relationem rationis, cum necesse sic dicere creationem creaturae non esse passionem de genere Passionis, sed relationem proprie dictam. Et cum infers, ergo Deum velle creaturam esse, est referri, non sequitur ; creare enim significat relationem passionis, et connotat actum essentialem divinum intrinsecum, non tantum absolute, sed ut transit super objectum extra ; Deum autem velle creaturam esse, principaliter dicit actum divinum, licet connotet transitum ejus super objectum. Modo non sequitur, quod principaliter dicit relationem, est relatio ; ergo illud quod quasi fundamentaliter connotat relationem, est relatio. Unde in forma arguendi est figura dictionis, qui mutatur ad aliquid in ad se, sicut si argueretur sic, similem esse est referri; sed album esse, est similem esse ; ergo album esse est referri: nihil valet.
Ad tertium, si haec est vera : generatio est relatio, ut ostensum est distinct. 27.1. lib. et universaliter ab abstractis tenet consequentia ad concreta, licet quandoque non e converso, nullum erit inconveniens, imo necessarium, quod generare erit referri. Sed si vis fiat in verbis, et habeatur pro inconvenienti, quod generare vel dicere sit praecise referri, dico, quod inferius non est praecise superius, quia est superius cum aliqua differentia addita, sicut homo non est tantum animal, sed simul rationale.
Ita dico, quod generare dicit relationem, sed talem, scilicet productivam per naturam, et dicere relationem producendi per intellectum; et ideo generare non est tantum referri, sed referri relatione originis fundata supra naturam foecundam, et dicere referri relatione originis fundata super intellectum foecundum.
Ad quartum, cum dicitur quod relativum non est causa sui correlativi istud argumentum est contra omnem opinionem, nisi forte ponentem personas absolutas. Si enim omnes Catholici concedunt ibi originem, concedunt etiam ibi principiationem personae ad personam ; vel oportet dicere, quod relativum sit principium sui correlativi, vel oportet dicere, quod prima persona principians sit absoluta a relatione ad secundam.
Est ergo responsio, quam dixi, 1 lib. dist. 28. q. 3. quod licet relativa sint simul natura, prout simultas dicit non posse esse sine invicem, tamen cum hoc stat prioritas originis, quae nihil aliud dicit, nisi a quo est aliud.
Contra hoc, aliqua possunt habere ordinem in intellectu, quae tamen non possunt habere ordinem extra intellectum ; ergo quae nullum ordinem habere possunt in intellectu, omnino nullum ordinem habere possunt extra intellectum: sed relativa sunt simul in intellectu ; ergo, etc. Item, quod est simul, ut est simul, non est prius ; sed prius origine, ut est prius origine, est simul cum posteriori, ut est posterius, quia sic sunt per se relativa: ergo prius origine non est prius: et idem argumentum posset fieri de priori et posteriori natura.
Ad primum dico, quod esse simul in intellectu potest intelligi dupliciter. Vel quod illa simultas determinet actum intelligendi, ut transit super objecta, vel quod determinet ipsa objecta, quae intelliguntur. Vel aliter, et redit in idem, simultas potest dicere modum objectorum, ut intelliguntur, sive ut comparantur ad actum intelligendi, vel modum ipsorum secundum se. Primo modo major est falsa, scilicet, quae sunt simul in intellectu, nullum ordinem habent extra intellectum, quia quantumcumque illa oporteat cointelligi, non propter hoc tollitur aliquid, quod convenit eis secundum se, et solum hoc modo est minor vera.
Contra, ut sub propriis rationibus intelliguntur, habent simultatem omnimodam in intellectu: ergo nullum ordinem. Respondeo, propriae rationes eorum habent quemdam ordinem, et tamen ipsa ut habentia ordinem habent etiam simultatem, scilicet per comparationem ad actum intelligendi.
Ad secundum, propositio illa major; Quae sunt simul ut sunt simul, non habent ordinem, vera est, si ly ut dicat simultatem, et in modo simultatis, et cum hoc in modo ordinis, et in modo inhaerendi ipsius simultatis et ordinis: intelligo sic, quod sicut accipitur modus simultatis secundum naturam et secundum originem, ita accipiatur proportionaliter idem modus prioritatis et posterioritatis, cum hoc etiam, quod sicut simultas praedicatur de istis, ita ordo negatur de eis, scilicet quod si accipitur ibi simultas, ut denominative inhaerens eis, et per hoc non negetur ordo inesse eis per se primo modo, sed negetur eis inesse denominative: et tunc illa minor non habet veritatem, nisi de hoc modo simul natura, et de modo inhaerendi accidentali seu denominativo.
Et conclusio uniformiter, quod non sunt ordinata tali ordine, et hoc ut denominata a tali ordine. Sed ex hoc non sequitur, quin sint ordinata per se primo modo, unde et haec est vera, prius ut prius, prius est posteriori, intelligendo de praedicatione per se primo modo ; et haec, prius ut prius, est simul cum posteriori, intelligendo de praedicatione per se secundo modo.
Nec in talibus intentionibus generalibus est inconveniens unum oppositum praedicari essentialiter de alio, et reliquum oppositum de eodem denominative, intelligendo oppositum, quod secundum sui conceptus rationem esset oppositum ; sed non salvatur omnino oppositionis ratio, ubi est difformis modus praedicationis. Exemplum hujus, potentia per se primo modo, et potentia est in actu actualitate sibi correspondente, quia potentia, quando est extra suam causam, non est in potentia ad suum esse; magis patet idem in intentionibus logicalibus, quia haec est vera : singulare est singulare per se primo modo ; et haec: singulare est universale praedicatione denominativa: et in intentionibus Grammaticis, masculinum est masculinum, haec est vera per se primo modo: haec autem, masculinum est neutrum, vera est denominative, vel denominativa praedicatione. Ad quintum principale de quinto
Metaphysicae potest dici uno modo sic, quod nulla relatio secundi modi fundatur super actionem et
, passionem, ut dictum est lib. 1. dist. 27. sed tantum super potentiam activam et passivam, quia illae relationes, quae videntur fundari super actionem et passionem, non insunt, quando actio et passio est; insunt etiam, quando actio et passio non sunt. Hoc patet, quando enim aliquis in creaturis generat, tunc non est pater, licet postea quando proles formata est, sicut illa proles incipit esse filius, ita incipit, qui genuit, esse pater, tamen tunc non est aliqua ejus actio; posset enim tunc vel non esse, vel non omnino agere aliqua actione nova praeter illam primam. Relatio autem non potest esse nisi dum est fundamentum, et si sit fundamentum completum, et hoc ex utraque parte, simul erit et relatio ; actiones ergo illae possunt habere se tantum ad relationes, sicut praeviae dispositiones ad tales relationes.
Salvatur ergo dictum Philosophi ibi, quod relationes de secundo modo, dicuntur secundum potentiam activam et passivam, ut secundum fundamenta; et dicuntur secundum actiones potentiarum, ut secundum dispositiones praevias ad illas relationes.
Alio modo potest dici, quod Philosophus loquitur ibi de actione, juxta secundam significationem nominis, prout importat habitudinem producentis ad productum: et actio secundum hanc significationem per se, dicit aliquid de genere Relationis, ut dictum est supra: et tunc illud secundum potentiam activam et passivam debet exponi ut prius, scilicet ut secundum fundamentum. Illud autem quod sequitur, et actiones potentiarum, debet intelligi secundum actiones formaliter, sicut secundum similitudinem est simile: et ad istum intellectum aliquid illius litterae manifeste consonat: ait enim : Sicut
pater filii pater, hic quidem fecit, illud autem passum est; fecit, hoc est, produxit, passum est, id est, productum. Et si objicias, quod exemplificat calefactivum ad calefactibile, et iterum calefaciens ad illud quod calefit, et secans ad illud quod secatur tanquam agentia: respondeo, exponit quomodo intelligit illa verba statim, dicens : Secundum tempora jam dicuntur ad aliquid, ut quod fecit ad factum, et facturum ad facien dum. Hic en im semper agentis est producens, et actum est productum. Et ita debet intelligi calefactivum, pro productivo totius calidi, eo modo quo in septimo dicit totum compositum generari ; et hoc in generationibus per accidens, sicut in generatione substantiae. Et calefactibile accipit pro toto illo possibili produci, non autem pro passivo, ut est possibile transmutari, et ita calefaciens pro producente totum calidum, et illud quod calefit pro toto composito terminante productionem, non autem pro subjecto transmutato ad calorem, et ita de illo quod secatur ad secans.
Tertio modo potest dici, quod Philosophus non tantum ponit ibi species relationis, sed etiam modos, secundum quos aliqua dicuntur ad aliquid, sicut et in cap. de Qualitate, non tantum ponit species Qualitatis, sed modos. Unde dicit, quale dicitur uno modo differentia substantiae, non tamen differentia substantialis pertinet per se ad genus Qualitatis; ita hic in secundo modo relativorum possunt poni illa, secundum quae aliquid dicitur ad aliud, non ut secundum relationem formaliter, sed ut secundum respectum aliquem extrinsecus advenientem, habentem similitudinem cum illo modo. Et tunc exponatur littera, activa et passiva, secundum potentiam activam et passivam, dicuntur ad aliquid, ut secundum fundamenta relationum proprie dictarum. Quod sequitur, et actiones potentiarum, exponatur, scilicet de actionibus de genere Actionis, quod secundum eas formaliter dicuntur activa ad passiva, et e converso, non quidem secundum relationes proprie de genere Relationis, sed secundum quosdam respectus pertinentes ad secundum modum relativorum, licet non ad genus Relationis, habentes tamen modum similem quibusdam speciebus relationis, ut sic ista pertineant ad unum modum relativorum, non autem ad aliquam speciem Relationis.