IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(p) De tertio articulo Augustinus contra Jul. Hic proponit tertiam partem principalem hujus quaestionis, in qua comparantur virtutes morales cum Theologicis tribus, et examinatur, an talem habeant cum ipsis connexionem, ut non possent haberi verae virtutes morales, sine charitate, fide ac spe, aut e contra. Sunt autem circa hoc aliquae difficultates : Prima est an possit dari actus aliquis virtutis moralis, verbi gratia, temperantiae aut justitiae, qui tendat in objectum istius virtutis cum debitis circumstantiis omnibus per se requisitis ex ratione talis virtutis, sine ulla circumstantia vitiante, propter quam actus ille esset prohibitus ulla lege naturali, divina aut humana, absque actu vel habitu fidei supernaturalis. Secunda, an actus sic bonus, sive cum fide, sive sine fide possit dari absque charitate. Tertia, an ex hypothesi, quod daretur talis actus absque charitate, esset actus verae virtutis. Quarta, an necessario quicumque habet fidem, spem et charitatem, habeat virtutes morales : et hinc oritur quinta difficultas, an dentur virtutes morales per se infusae, sicut dantur virtutes Theologicae, et in casu quo dentur, an habeant necessariam connexionem cum Theologicis ex di fieultatibus. Tertiam et quintam magis per se examinat Doctor, revera tamen ad praesens omnia aeque spectant, et a nobis propterea discutienda sunt eodem modo quo jam proposita sunt ordine.
Circa primam difficultatem, quam de actu data opera proposui, quia si potest aut non potest haberi actus, eadem ratione potest, vel non potest habitus, et nihil impediret quo minus esset habitus, nisi quod non posset dari actus ; circa, inquam, hanc difficultatem, prima sententia posset esse, quod ita requiratur fides ad opus honestum virtutis, ut infidelis, nullius, neque qui habet cognitionem ullam veri Dei, et cultus ejus, quales sunt Mahumetani, Judaei, jam et haeretici ; neque qui non habet, ut sunt Athei, ac si qui sint, qui de Deo uno, ac vita futura animaeque immortalitate, nihil sciunt, aut credunt fide divina aut humana, possit habere aliquem actum virtutis moralis bonum absque circumstantia aliqua vitiante. Haec sententia tribuitur Linconiensi, et a potiori debet esse haereticorum hujus temporis, qui dicunt omnia opera etiam fidelium, et quorumcumque justorum, esse peccata. In ea videtur fuisse Baius, quandoquidem propositio 26. ejus sit: Omnia opera infidelium sunt peccata, et virtutes Philosophorum sunt vitia.
Secunda sententia tenet infideles cognoscentes Deum, ac vitam aeternam, sed non habentes fidem supernaturalem, posse habere aliquos actus bonos absque ulla circumstantia vitiante ; infideles vero nullo modo cognoscentes aut credentes Deum non posse elicere ullum actum bonum. Ita Gregorius 2. d. 39. q. 1. art. 2. coroll. 3.
Tertia denique sententia est,utrosque infideles posse habere aliquem actum bonum absque circumstantia vitante. Haec quatenus comprehendit infideles cognoscentes Deum, et sic dictos ex eo quod careant fide supernaturali, pertinet ad praesens, ubi manifeste patet esse Scoti, dum negat virtutes morales praeexigere Theologicas, aut ha bere necessariam connexionem cum Theologicis ; est etiam D. Thomae 2. 2. q. 10. art. 4. et omnium Theologorum jam, nemine dempto, excepto Baio ac Linconiensi ; quatenus vero comprehendit etiam infideles nullo modo scientes aut credentes Deum, est etiam communis eorumdem auctorum contra Gregorium, et minus directe facit ad propositum.
Probari solet haec sententia, quantum ad infideles cognoscentes Deum, sed carentes fide supernaturali, quia Actor. 10. Angelus dixit Cornelio Centurioni: Orationes tuae et eleemosynae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei: ergo illa opera placuerunt Deo, et consequenter non erant affecta ulla circumstantia mala. Sed Cornelius tum non habuit fidem supernaturalem, et consequenter erat infidelis in sensu quo jam agimus de infidelibus ; ergo potest infidelis cognoscens Deum facere opus bonum virtutis moralis, absque circumstantia vitiante. Probatur subsumptum, in quo tantum est difficultas hujus probationis, auctoritate Chrysostomi . homil. de fide, Legis naturae, et Spiritu sancto, tom. 3. Theophylacti et Aecumenii, Actor. 10. qui ita expresse sentiunt.
Sed certius longe puto Cornelium pro quocumque tempore quo fecit ista opera bona, de quibus Angelus, fuisse fidelem, et affectum fide supernaturali, quia ista opera dicuntur placere Deo, et disponebant eum ad ulteriorem et uberiorem fidei perfectionem . unde et Beda, Act. 10. ait per fidem eum bene operatum fuisse et meruisse Evangelii praedicationem ; quod et sentit Gregor. homil. 19. in Ezech. et Hieron. ad Gal. 3. Cyprianus in lib. de orat Dominica, Tertul. lib. adversus Psychicos, c. 8. sed nulla possunt haberi merita, saltem conducentia ad vitam aeternam. Nec opera sic placentia Deo, ut intuitu eorum det auxilia supernaturalia absque fide, quia alias fides non esset initium justificationis, et fundamentum nostrae salutis ; nec verum esset illud Apostoli : Sine fide impossibile est placere Deo, ubi sermo est de fide supernaturali, cujus necessitas ex illo loco colligitur ; ergo opera illa provenerunt a Cornelio jam fideli. Nec refert quod Augustinus dicat lib. 1. de Bapt. cap. 8. quod didicerat Cornelius a Petro fidem, cum tamen fecerit praedicta opera antequam convenerit Petrum, nam loquitur de fide Christi expresse, sine qua sine dubio poterat esse fides supernaturalis Dei. Unde q. 2. ad Simplicianum, quando ait Cornelium ante Baptismum receptum a Petro, non habuisse fidem, addit tamen limitationem, quae scilicet sufficeret ad regnum caelorum. Et lib. 4. de Baptismo, c. 21. ait missum Cornelium ad Petrum, ut acciperet fidem, quae sufficeret ad capessendum regnum caelorum ; certum autem est potuisse
Cornelium habere fidem supernaturalem Dei, quamvis non haberet fidem de Christo, et mysteriis necessariis ad salutem, ac adeo sufficientem ad acquirendum Regnum caelorum.
Nihilominus quamvis haec probatio non sufficiat, quatenus fundatur in eo quod contigit circa Cornelium, tamen quatenus ex ea colligitur istos Patres Chrysostomum, Theophylactum ac OEcumenium in ea fuisse opinione, ut opus bonum possit esse absque fide supernaturali (nam si id non opinarentur, non dicerent Cornelium habuisse opera illa bona sine fide), valde juvat ad confirmandum nostram et communem sententiam eorumdem Patrum auctoritate, quae magni facienda est.
Aliis exemplis ex Scriptura desumptis solet etiam probari haec pars, ut obstetricum Exod. 1. ex pietate et timore Dei reservantium filios Hebraeorum. Rahab meritricis recipientis exploratores Jos. 2. Nabuchodonosoris, cui dixit Daniel, ut peccata sua redimeret eleemosynis, Daniel. 4.
Sed certe non satis probant intentum, quia non adeo constat quin habuerint hi omnes veram fidem etiam supernaturalem, ut de Rahab ipsemet Apostolus, Hebr. 11. dicere videtur: Fide, inquit, Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace.
Melius probari potest quantum ad auctoritatem per damnationem propositionis Baii praemissae, nam si infideles habentes cognitionem Dei non possint habere actum bonum, certum est omnia opera infidelium esse peccata, saltem in sententia communiori non ad mittente actus indifferentes ; et licet non sit necessarium quod quaelibet ex propositionibus Baii sit damnata ut erronea, tamen quaelibet ex illis est affecta aliqua censura, quod sufficit ad propositum.
Probatur ulterius auctoritate Chrysostomi in eadem homilia in initio : Offendes multos, qui quamvis sermonem veritatis non acceperint, et foris sint, operibus tamen veritatis, ut apparet, sunt conspicui. Invenies viros misericordes compatientes, justitiae vacantes; sed nullos facientes fructus operum, nam et haec sunt opera bona;at necessarium est ut praecedat opus summum, id est, opus fidei, non quidem ut sint opera illa bona, sed ut sint fructuosa, seu ut illi, qui ista exercent, faciant fructum. Unde subjungit : Similes mihi videntur qui operibus bonis florent, et Deum pietatis ignorant, reliquiis mortuorum, pulchre quidem indutis, sensum autem pulchrorum non habentibus; quae enim utilitas animae mortuae, Deo quidem mortuae fide et ratione, bonis autem operibus vestitae
Item, Auctor imperfecti hom. 26. Gentiles humanitatis causa recipiun. peregrinos, licet non propter Christum.
Item, Hierony mus ad Gal. 1. Mull absque fide et Evangelio Christi, vel sapienter faciunt aliqua, vel sancte, ut parentibus obsequatur, ut inopi manum porrigant, non opprimant vicinos, non aliena diripiant.
Rem, Gregorius hom. 26. in Evang. Sunt nonnulli, qui proximos diligunt propter affectum cognationis et carnis, quibus in hoc sacra eloquia non contradicunt ; sed aliud est, quod sponte impenditur naturae, aliud quod ex charitate. Quo in loco loquitur universaliter de hominibus, sive fidem habeant, sive non.
Item, Chrysostomus hom. 67. ad populum : Nec malus potest omnino malus esse, sed evenit ut aliquid habeat boni; nec bonus omnino, sed et nonnulla solet habere peccata.
Confirmatur per Apostolum Rom. 1. ubi ait Gentes esse inexcusabiles, eo quod non observarent legem naturae ; ex hoc enim videtur sequi quod potuerint illam observare.
Probatur denique ratione, quia nulla prorsus potest assignari dependentia actus boni a fide supernaturali: ergo dicendum est quod non obstante defectu fidei supernaturalis tam actualis quam habitualis possit dari actus bonus moralis sine ulla circumstantia vitiante. Consequentia est manifesta. Probatur antecedens, quia omnis dependentia, quae esset actus boni ad fidem supernaturalem vel esset, quatenus non possit proponi objectum bonum voluntati sine fide, vel quatenus Deus nollet dare gratiam requisitam ad opus bonum faciendum, nisi habenti talem fidem, vel quatenus nihil posset trahere voluntatem a sequendo malo, nisi aliquid cognoscendum per fidem supernaturalem, neque enim ulla alia ratio assignari potest ; sed neutrum ex his arguit necessariam connexionem ; ergo, etc. Probatur minor quoad primam partem, quia nihil potest proponi per fidem supernaturalem de facto ad virtutem pertinens, quod non proponi possit per naturalem, ut patet in haereticis, qui credunt fide naturali mysterium Trinitatis, vitam aeternam, bonum esse dare eleemosynam, orare, non jurare, etc. ergo non requiritur fides supernaturalis. Nec refert quod non proponatur bonum tam certo et perfecto modo fide naturali quam supernaturali, quia sufficit ad habendum actum bonum circa bonum morale, quod proponatur probabiliter ; imo minus probabiliter quandoque secundum communiorem sententiam. Confirmatur hoc per probationem nostrae sententiae quoad secundam partem, nam si possunt infideles non habentes ullam cognitionem Dei, aut vitae venturae, proponere sibi bonum virtutis, multo magis id possunt facere infideles cognoscentes Deum.
Probatur eadem minor quoad secundam partem, quia nulla ratione aut auctoritate id colligitur, et propterea gratis assereretur, et derogaret naturae, dispositionique suavi Dei circa ipsam, ex qua videtur sequi quod quandoque tribuat gratiam ordinis naturalis requisitam ad operationes aliquas bonas istius ordinis absque dependentia ad principia et perfectiones spectantes ad alium ordinem supernaturalem. Probatur quoad tertiam partem eadem minor ; tum quia potest per fidem naturalem cognoscere illa objecta, quae cognoscenda essent ad hoc fide supernaturali ; tum quia ipsum bonum honestum, quando non habet incompatibilitatem cum aliquo bono delectabili, aut utili inhonesto, quod fortiter moveret voluntatem, est sufficiens motivum ad moraliter trahendum voluntatem ad amorem sui Sed saepe potest proponi absque fide ulla Dei bonum honestum in circumstantiis, in quibus prosecutio ejus non esset incompatibilis cum objecto inhonesto, ad quod multum inclinatur voluntas, ut verbi gratia, in casu in quo proponeretur alicui a natura liberali, quod esset honestum subvenire patri laboranti, nec aliquod impedimentum subventionis proponeretur praeter jacturam tantae pecuniae, quantum ipse non curaret erogare ; ergo honestas illius actionis in tali circumstantia esset sufficienter determinativa, quantum est ex parte objecti requisitum.
Probatur nostra conclusio et sententia quoad alteram partem, nimirum quod possit infidelis absque cognitione Dei operari bene aliquid absque circumstantia vitiante, tum praedictis auctoritatibus, quae indifferenter loquuntur de infidelibus sine restrictione ad infideles cognoscentes Deum ; nam quamvis possint de illis infidelibus solis intelligi, tamen sine fundamento, quale non est in proposito, non debent ita restringi ; tum etiam, quia potest proponi talibus bonum honestum quamvis non cognoscant Deum, aut vitam aeternam, ullo modo, et potest occurrere, ut nulla sit circumstantia mala ipsis proposita, quae concomitaretur istud bonum, nec aliquod aliud malum incompatibile cum ipso, quod moraliter retraheret voluntatem a talis boni prosecutione, ut patet in exemplo supra praemisso.
Confirmatur, quia circumstantia personae non necessario inficit actionem provenientem a tali persona infideli, nam posset fieri, quod aliquis non solum infidelis cognoscens Deum, sed etiam fidelis esset in se turpior et abominabilior Deo, quam talis infidelis, cujus tamen fidelis personae circumstantia non inficeret omne opus ab ipso procedens ; ergo circumstantia personae talis infidelis non cognoscentis Deum non inficeret necessario opus.
Probatur antecedens, quia infidelis cognoscens Deum potest habere graviora peccata, et etiam fidelis, quam infidelis non cognoscens Deum ; ergo posset esse turpior et abominabilior Deo et minus exigens gratiam ejus, quam infidelis non cognoscens Deum.
Confirmatur secundo, quia quamvis infidelis cognoscens Deum minus placeret Deo, et minus exigeret gratiam ejus, quam fidelis peccator, tamen adhuc non necessario actio omnis proveniens ab ipso esset infecta ratione talis personae, nisi circumstantia peccatoris fidelis inficeret actiones ab ipso provenientes, sed hoc non inficit, ut postea vibimus ; ergo nec illa. Probatur sequela, quia ex eo quod talis infidelis esset minus gratus Deo, et minus exigens gratiam, non sequitur aliud, quam quod actus ejus, caeteris paribus, essent pejores, et quod rarius Deus concurreret cum ipso ad bonum. Sed ex hoc non sequitur quin Deus aliquando concurrat cum ipso, nec sequitur etiam quod opus ejus debeat esse affectum majori malitia, nisi opus fidelis peccatoris debeat esse affectum aliqua malitia, sicut non sequitur ex eo quod blasphemus aut incestuosus sit minus exigens gratiam ejus, quam qui furatur parvam quantitatem, omne ejus opus esse affectum aliqua circumstantia mala, aut Deum nunquam cum ipso concurrere ad actum bonum.
Dices opus bonum morale, qua tale formaliter dicere ordinem ad Deum, ita ut non possit cognosci ut sic quin cognoscatur Deus: ergo cum debeat cognosci, ut quis operetur ipsum moraliter, sequitur infidelem non cognoscentem Deum, non posse operari bene moraliter. Respondeo negando antecedens, quia, quamvis Deus non esset, posset cognosci quod subvenire extremo indigenti, quando commode fieri posset, et sine praejudicio Reipublicae esset honestum, et honorare parentes, ac servare fidelitatem, ac veracitatem in dictis ac factis. Confirmatur, quia est aliqua ratio in operibus bonis moralibus, ut feruuntur in ipsa objecta sua, ob quam unum ex ipsis magis placet ipsi quam alterum ; ergo ista ratio posset haberi, quamvis Deus non daretur, et cognosci, quamvis non cognosceretur Deus. Confirmatur secundo, quia si honestas operum diceret per se ordinem intrinsecum ad Deum, sic ut nec esse, nec concipi possit absque Deo, maxime ex eo quod honestas ipsorum desumeretur ex voluntate Dei ordinantis aut praecipientis illa opera, quae sunt sic bona, ita ut eatenus essent formaliter censenda honesta, quatenus cognoscerentur esse ordinata a dicta voluntate. Sed hoc est falsum, quia quemadmodum, ut suppono ex dicendis d. seq. non omne malum ideo praecise et solummodo est malum, quia prohibitum a Deo, ita non omne bonum praecise et solummodo est bonum, quia praeceptum aut consultum a Deo, quod etiam patet hic breviter, quia aliqua est ratio particularis in operibus aliquibus, ob quam Deus ea praecepit necessario, quae non est in aliis, quae sic non praecipit independenter ab ordinatione divinae voluntatis ; sed illa ratio est ratio sufficiens honestatis istorum, operum, ergo non habent omnem suam honestatem a divina voluntate. Confirmatur, quia non magis repugnat, aut difficile est cognoscere malum inhonestum, qua tale quam bonum honestum; sed non cognoscentes Deum possunt cognoscere malum inhonestum, ergo et bonum. Major patet, quia malum inhonestum qua tale, vel dicit formaliter negationem, aut privationem honestatis, vel fundamentum, ad quod sequitur; unde nequit cognosci, nisi cognoscatur honestas sicut universaliter nulla privatio aut negatio, nec fundamentum, ejus, ut tale, potest cognosci non cognita forma ipsi opposita. Probatur etiam minor, quia alias non possent peccare, quia peccatum consistit in actu quo quis prosequitur aliquod objectum, quod cognoscit esse inhonestum aut fugit ab objecto quod cognoscit honestum et obligatorium ; et sane haec ratio convincit fidem Dei, ac cognitionem ejus non esse requisita per se ad proponendum honestatem objecti, quamvis possint esse requisita, ut Deus vellet dare gratiam requisitam ad bene agendum.
Objicies contra hanc conclusionem pro Baio, Rom. 14. Omne quod non est ex fide peccatum est. Respondeo primo, per fidem in illo loco non intelligi fidem Theologicam, de qua in praesenti agimus secundum communiorem PP. Chrysost, et Graecorum sententiam, quos sequuntur Anselm. Ambros. et D. Thom. sed dictamen conscientiae, ita ut sensus sit, quod omne illud quod non est ex conscientiae dictamine, sed contra ipsum, sit peccatum; sic autem intellectus locus non facit ad propositum. Respondeo . secundo, intelligendo illum locum de fide Theologica proprie dicta, etiam nihil ipsum officere nobis, quia quemadmodum in illa alia expositione, qua intelligitur per fidem dictamen conscientiae, sensus est, quod omne quod est contra dictamen conscientiae sit peccatum ; ita etiam intelligendo per fidem Theologicam fidem, sensus esset quod omne illud quod est contra fidem Theologicam, aut dictamen ejus esset peccatum ; ex hoc autem, quamvis verum esset, non sequitur quod quidquid fieret sine fide Theologica, aut aliqua cognitione Dei, deberet esse peccatum, quia non est necesse, ut omne quod fieret absque fide, esset contra fidem, ut patet. Respondeo etiam tertio, etiam intelligendo locum de fide Theologica illum exponi posse de peccato, non in genere moris, sed in genere meriti, quantum ad hoc quod omne quod non procederet ex fide, seu ex homine habente fidem, esset peccatum, quatenus non esset ullo modo meritorium sive de condigno, sive de congruo, cum quo tamen stare posset quod esset bonum ordinis naturalis, ut patet.
Objicies secundo Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Respondeo, hinc ad summum haberi quod in infidelibus non habeantur opera bona conducentia ad vitam aeternam per modum meriti de condigno aut congruo, aut dispositionis positivae, non vero quod non dentur alia opera bona ordinis naturalis. Adde obiter male urgere hanc aut priorem objectionem eos, qui concedunt haereticos ex eo quod habeant fidem acquisitam posse operari bene, infideles vero non posse; tum quia in hoc loco fit mentio sine dubio de fide supernaturali infusa; tum etiam, quia infideles possent habere fidem acquisitam de bonitate virtutum, et de Deo uno, ac vita aeterna.
Objicies tertio, Augustinus qui variis locis negat in fidelibus veras virtutes, asserens eos non bene operari opera bona, quae videntur facere. Ita tenet lib. 1. contra Julianum, c. 3. Quinto de Civit. cap. 12. lib. 13. c. ult. Confirmatur, quia secundum Augustinum et omnes, ut opus sit bonum bonitate virtutis non sufficit quod versetur circa objectum bonum, sed ut sit ob finem bonum, nam ad veram virtutem, inquit lib. 4. contra Jul. c. 3. non tantum intuendum est quod agitur, sed causa quaerenda est cur agatur, quia virtus a vitio magis fine distinguitur, quant officio. Sed non potest referri ad finem bonum nisi referantur ad Deum, nam quoties non refertur ad Deum, vel refertur ad finem aliquem malum vanae gloriae, vel utilitatis, vel metus: et sic certum est non esse virtutem formaliter loquendo, sed potius vitium, aut aliquid indifferens ; vel refertur ad ipsum finem et honestatem virtutis, et sic non est secundum Augustinum virtus, quia est inflata et superba: ait enim lib. 19. Civ. c. 25. Licet a quibusdam tunc verae et honestae putentur esse virtutes, cum referuntur ad se ipsas, nec propter aliud expetuntur etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non virtutes, sed vilia judirandae.
Respondeo, ipsum intelligendum de veris virtutibus, hoc est conducentibus ad vitam aeternam per modum meriti de condigno aut congruo, vel dispositionis positive conducentis ad aliquod tale meritum, aut principium ejus. Ita explicat ipse Augustinus eod. cap. contra Julianum his verbis: Quoniam concedis opera infidelium, quae tibi videntur bona, non tamen ad salutem aeternam perducere, scito nos illum bonum hominem, illam bonam voluntatem, illud opus bonum sine Dei gratia, quae per unum mediatorem datur, nemini posse conferri, per quod solum homo potest ad aeternam Dei domum regnumque perduci.
Addi posset cum nostro Vega eum tantum velle quod ordinarie infideles non operentur bene, et ad hoc sane ostendendum conducit discursus Augustini docentis infideles ad facienda opera bona, quae videbantur fecisse, ductos fuisse humana aliqua concupiscentia, vel appetitu laudis et gloriae, ut asserit de Romanis in libris de Civitate ; vel affectu avaritiae, aut timore paenae temporalis, ut ait in libro de continentia. Hoc enim ita se habuisse ordinarie et communiter satis verisimile est, non vero semper in omni actione, Ad confirmationem respondeo, negando minorem, et ad probationem dico, quod quando aliquis operatur ob honestatem virtutis praecise, nec vult referre ipsas virtutes ad ulteriorem finem, contentus ipsismet virtutibus, et in iis collocans beatitudinem ac finem ultimum suum, ut Philosophi aliqui faciebant, tunc operatur superbe, et inflatus merito dici potest: et hoc est quod dicit Augustinus. Quando vero operatur quis propter finem virtutis, non constituendo in virtute ultimum finem positive, nolendo ipsam ad finem ulteriorem ordinare, tunc operatur bene, et non superbe, nec inflate ; nec oppositum vult Augustinus autem potest quis agere, quin referat virtutes positive ad creatorem, aut ultimum finem. Alio modo potest dici quod virtus expetita propter seipsam, et non relata ad creatorem sit superba ac inflata, non formaliter, sed causaliter, quia ordinarie qui sic operari solent, sunt superbi, quales non solent esse, qui ordinant virtutes ad creatorem; et hoc tantum voluisse Augustinum.
Porro quod Augustinus non negaverit absolute et simpliciter bona aliqua opera infidelibus, quae non essent affecta circumstantia ulla vitiante, patet ex lib. de Spiritu et littera: Eorum quos Christi non justificat gratia, sed impiorum (id est,infidelium), nec Deum verum veraciter jusleque colentium, quaedam facta esse, quae secundum justitiae regulam, non solum vituperate non possimus, verum etiam merito recte laudamus. Et infra: Sicut non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio (id est, infideli) aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur. Confirmatur primo, Augustinus contra Julianum supra ait virtutes, si quae videntur esse in infidelibus, non esse veras, quia ad suum non referuntur auctorem, quod et 1 tenet, 5. de Civ. c. 12. Non est vera virtus, inquit, nisi ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Sed haec ratio tantum concludit virtutes meritorias, seu conducentes directe ad vitam aeternam non fuisse infidelibus; ergo vel male ratiocinaretur Augustinus, vel certe loquitur de virtutibus veris, hoc est, conducenlibus meritorie seu dispositive ad vitam aeternam. Probatur minor, quia non requiritur ad virtutem moralem ordinis naturalis, qua talis est praecise, quod referatur ad finem ultimum: ergo posset esse vera virtus ordinis naturalis in infidelibus, quamvis non referrent illam ad suum Auctorem.
Deinde certum est infideles cognoscentes Deum, posse absque fide supernaturali, de qua loquitur sine dubio Augustinus,ordinare sua opera ad suum Auctorem mediante cognitione naturali, aut fide acquisita, quantum posset requiri ad rationem verae virtutis ordinis naturalis ; ergo loquitur Augustinus de aliqua speciali relatione ad finem ultimum, nimirum de relatione, per quam essent ista opera meritoria, sed haec relatio non requiritur ad veram virtutem, nisi quatenus vera virtus diceretur illa tantum, quae esset meritoria vitae aeternae ; ergo Augustinus dum negat virtutes veras infidelibus, loquitur de vera virtute in hoc sensu.
Confirmatur secundo, quia lib. 2. de nupt, et concupiscentia, c. 12. et eodem libro contra Julianum, negat pudicitiam veram infidelibus, quia non propter Deum verum fidem connubii servant, quandoquidem corpus non possit ipsis esse pudicum, cum animus eorum propter infidelitatem fornicatur, juxta illud Psal. 72. Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Sed certe haec etiam ratio non valet, nisi intelligendo per pudicitiam veram illam, quae placet Deo, tanquam aliquod conducens ad vitam aeternam. Confirmatur tertio, quia Augustinus fundatur in auctoritatibus Pauli supra objectis: ergo debet intelligi juxta illas auctoritates ; sed illae, ut visum est, non concludunt aliud, quam non dari opera fructuosa et conducentia ad vitam aeternam sine fide.
Confirmatur tertio, quia Augustinus ut dicit non posse dari opera bona sine fide, ita etiam dicit non dari opera bona sine charitate et amore Dei: ergo sicut non potest esse verum universaliter quod non possit dari opus bonum absque circumstantia vitiante sine amore Dei, et charitate in mente Augustini, ut postea videbimus, ita. non debet esse verum quod non possit dari tale opus bonum absque fide.
Consequentia patet a paritate rationis. Probatur antecedens ex c. 3. Absit, ut in aliquo sit vera virtus, nisi vere sit justus ; et inferius addit sine Dei amore, nihil esse bonum. Sed vera justitia et amor Dei non habentur in peccatoribus: ergo sentit non dari veras virtutes in peccatoribus, sicut sentit eas non dari in infidelibus. Et sane ad hoc conduoebat ipsius fundamentum praemissum in prima confirmatione, quod aeque de infidelibus ac peccatoribus concludit, ut patet.
Circa secundam difficultatem, quae est an possit dari virtutis actus sine mala circumstantia absque charitate, Joannes Hus haereticus, ut refertur in Concilio Constant. sess. 15. putavit omnia opera peccatoris necessario maculari a peccato ipsi inexistente, et consequenter tenere deberet, supposito quod non possit dari homo, qui non sit affectus peccato mortali, vel charitate, non posse contingere, ut detur actus bonus moraliter absque charitate.
Ad hanc sententiam accessit Catharinus in cap. 3. Genes, supra illa verba : Adam ubi est asserens actum virtutis necessario requirere ut sit sine circumstantia vitiante, quod referatur in Deum summe dilectum, vel actu, vel virtute, qualiter referri posse non videtur absque charitate: ita etiam sensit Baius, nam propositio 35. ex damnatis ejus est: Omne quod agit peccator, aut servus peccati, peccatum est. Et propositio 40. est : Peccator in omnibus suis actibus servit dominanti cupiditati.
Communis tamen sententia, quam tenet Doctor hic, est, peccatorem manentem in tali statu posse elicere actus virtuosos sine ulla circumstantia vitiante, et consequenter virtutes morales acquisitas, saltem non esse connexas cum charitate.
Probat Suarez (ib. 1. de necessitate gratiae, cap. 4. ex omnibus Scripturae locis, quibus invitantur peccatores ad actus, quibus possint a Deo, vel meliorem statum;vel aliquid boni impetrare, ut Luc. 11. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, et, Dimitte nobis debita nostra, quae consilia vel praecepta non justis tantum, sed peccatoribus proponuntur, sicut et illa Baptistae exhortatio : Facite fructus dignos paenitentiae. Sed certe haec, et similia loca secundum se praecise sumpta non sufficiunt, quia possent peccatores acquiescere istis praeceptis, consiliis ac exhortationibus, non ita, ut dum actu acquiescerent, manerent peccatores ;nam si ex perfecta charitate darent eleemosynam, aut peterent sibi dimitti peccata, aut facerent paenitentiam, sine dubio satisfacerent istis invitationibus, et tamen non sequeretur quod ab illis manentibus peccatoribus provenirent isti actus boni, ut patet, quandoquidem pro quocumque instanti, pro quo eliciunt actum perfectae charitatis justificentur et liberentur a peccatis, non quidem per ipsum charitatis fomitem, sed per habitum, charitatis, qui tum infunditur.
Probat secundo ex Jacobo 2. Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;utique, inquit Suarez, quoad inimicitiam cum Deo, non quoad malitiam ; ergo inimicus Dei potest aliqua praecepta servare, et consequenter opus bonum facere, nam qui male operatur, jam transgreditur aliquod praeceptum.
Confirmatur hoc auctoritate Basilii hom. 7. in divites, qui cum dixisset multos esse, qui caetera praecepta servant, et eleemosynas non faciunt, subdit: Quid his caetera virtutum diligentia prodest ? non propterea regnum Dei consequentur. Verum haec probatio minus valet quam praecedens ;concessa enim explicatione loci Jacobi, manifeste patet consequentiam non valere : neque enim Jacobus dixit quod ille qui offendit in uno, et fit inimicus Dei, non minus quam si offendisset in omnibus, servat, aut omnem aut partem aliquam legis per observationem aliquam positivam, quae sola potest facere ad propositum ; unde ergo sequitur quod inimicus Dei possit in eo statu permanens aliquod praeceptum observare ?
Adde posse quempiam praeceptum aliquod particulare observare, quamvis male ageret et transgrederetur aliud praeceptum, ut si quis daret eleemosynam extreme indigenti ob vanam gloriam, aut audiret Missam ;is sine dubio satisfaceret praecepto charitatis de adjuvando proximo, et praecepto Religionis de audienda Missa, quantum ad hoc quod non teneretur, tum aliam Missam audire, aut dare aliam eleemosynam, licet peccaret contra aliud praeceptum prohibens vanam gloriam. Unde patet non valere etiam secundam consequentiam Suarii, nimirum quod si possit quis observare aliquod praeceptum, possit bene operari. Nec magis certe valet probatio ejusdem consequentiae, nimirum, qui male agit, transgreditur aliquod praeceptum ;ergo non observat praeceptum aliquod, ut patet ex terminis, et instantia praemissa, quam ipsemet admittit in tractatu de legibus saepissime.
Ad confirmationem etiam dici posset S. Basilium non dixisse quod pro tempore, quo eleemosynam peccaminosi omitterent divites, aut pro alio sequenti, quo non liberentur a peccatis, caetera praecepta servarent positive ;sed quod quamvis antecedenter caetera praecepta observarent, et essent ad ea observanda faciles, si tamen omitterent eleemosynam cum tenerentur, non consequerentur regnum Dei, propter praecedentem illam observantiam, aut quamcumque etiam sequentem, nisi dimitteretur ipsis peccatum illud non datae eleemosynae, quod quidem verum est propter illud Jacobi: Qui offendit in uno, factus est omnium reus.
Probat denique ratione, quia sicut potest quis habere habitum intemperantiae, et tamen elicere aliquem actum temperantiae, ita posset quis, non obstante peccato habituali, elicere aliquem actum bonum, in quem non influeret peccatum habituale. Item, quia posset quis in puris naturalibus elicere aliquem actum bonum ;ergo et in statu peccati habitualis, quia peccatum habituale non minuit ejus vires, nec influit in actum, quia hoc pendet ex libertate voluntatis.
Neutra ex his probationibus sufficit. Non prima, quia habitus intemperantiae non tollit principium physicum sufficiens ad actum temperantiae ; peccatum autem habituale tollit principium physicum requisitum ad actum bonum, secundum Baium et Catharinum, nimirum charitatem. Rursus, habitus intemperantiae non maculat hominem, nec afficit ipsum aliqua indignitate, nisi quatenus principiat actum physicum indecentem hominem, aut quatenus est principiativum ejus, et propterea non debet habere influxum moralem aut physicum in actum temperantiae, imo potest facere ad perfectionem moralem talis actus, quia ob illum habitum actus ille esset difficilior, et quo difficilior est actus, eo caeteris paribus est melior moraliter secundum omnes . Peccatum autem habituale maculat moraliter hominem secundum se, praescindendo ab omni actu cujus esset principium, neque enim principiat physice ullum, et praeterea non concurrit ullo modo ad dignitatem moralem aliquam operis, sed potius ad indignitatem ; ergo non est idem de illo, ac de habitu intemperantiae dicendum quantum ad propositum.
Secunda probatio minus conducit, quia consequens non sequitur, cum certum sit ob statum peccati differentiam magnam moralem personae accedere, ob quam existimare quis posset actiones a tali persona procedentes habere aliquem defectum moralem, quem non haberent, si procederent a persona non affecta peccato. Probatio etiam consequentiae non urget, quia sicut charitas seu gratia potest addere circumstantiam moralem majoris bonitatis actui ab habente ipsam proveniente, quamvis non augeat vires physicas in ordine ad talem actum, nec diminuat in ordine ad oppositos actus, nec influat etiam physice ullo modo in talem actum, ita etiam peccatum posset addere circumstantiam vitiantem actui, quamvis non minueret, nec augeret vires physicas, nec physice influeret. Quod si loquatur Suarez de influxu morali, petit principium, hoc est enim quod est in controversia, et dependentia actus a libertate voluntatis non tollit quin possit a peccato trahi circumstantia mala, sicut non tollit quin a circumstantia gratiae aut majoris dignitatis humanae, verbi gratia, regia (quamvis haec consistat formaliter in denominatione extrinseca, vel in respectu rationis) possit actus libere productus accipere bonitatem aliquam, vel malitiam sic, ut humilitas Regis esset melior quam plebeii, sine ulla differentia alia, quam quae accederet ex conditione personae, sicut et ebrietas Regis esset peccaminosior quam privatae personae.
Nec mirum videri debet quod cum controversia hujus rei sit majori ex parte cum haereticis, impugnemus has Suarii probationes ; tum quia id deservit ad veritatem in ipsis probationibus eruendam, et etiam ne cum haereticis agentes tam infirmo inniteremur fundamento ; tum quia ipsemet rejicit satis fuse aliorum probationem desumptam ex Act. 10. ubi dicit Angelus Cornelio : Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei, ex quo loco colligitur istas orationes et eleemosynas fuisse opera bona. Sed Chrysostomus, Theophylactus et OEcumenius existimant Cornelium, cum fecisset illa opera non fuisse justum, sed peccatorem ; imo et Augustinus epist, 57. idem sentire videtur, nam cum dixisset aliquos non erutos a potestate tenebrarum, nec translatos in regnum filii charitatis Dei, atque adeo non affectos gratia sanctificante, nec justos, aliquod virtutis interdum operari, id probat exemplo hujus Cornelii fundato in praedicto loco. Hanc, inquam, probationem tantorum Patrum auctoritate munitam rejicit ipse Suarez, quod probabilius existimet Cornelium, tum fuisse justum ; cur ergo illius probationes nullius Patris auctoritate fultas, et in se inefficaces nobis impugnare non liceret. Adde hanc quam ille rejicit expositionem istius loci non posse non esse probabilem, cum ei faveant isti Patres, et quamvis probabilius esset oppositum ; hinc non sequeretur quin esset bona probatio, quia probabiles etiam probationes praesertim desumpta probabilitate ex auctoritate Patrum, sunt bonae Theologicae. Deinde non sufficienter ostendit alterum dicendi modum, ob quem illum rejicit esse probabiliorem, ut motiva ipsius consideranti patet facile.
Melius ergo probatur haec communis sententia ; primo, quia actus fidei, quem adultus peccator debet habere, antequam justificetur, juxta illud Pauli Hebr. 11. Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, est actus bonus, aut saltem non necessario debet esse malus, quia non oportet peccatorem habere actum malum, ut accedat ad Deum ; ergo dantur actus boni in peccatore. Deinde attritio de peccatis, et timor etiam paenarum inferni qui actus habentur ante justificationem, quandoque sunt actus boni: nam alias non proponeret Deus motiva ad eos invitantia, ut saepissime facit, et speciatim Christus : Timete eum, qui potest mittere in gehennam ignis.
Probatur secundo ex Concilio Tridentum, sess. 6. can. 7. ubi definitur omnia opera ante justificationem facta, non esse peccaminosa, et cap. 6. proponit plures dispositiones ad justificationem, quarum plurimae procedunt a peccatore etiam manente peccatore ; sed certum est actus peceaminosos non posse esse dispositiones ad justificationem, nec ad ullam gratiam, sed potius ad paenam et damnationem.
Confirmatur, quia sess. 14. cap. 4. expresse docet Concilium attritionem imperfectam, quae non habet necessariam connexionem cum charitate donum esse Dei : Et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo penitus adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et infra dicit tali timore utiliter concussos Ninivitas ad Jonae praedicationem. Hanc doctrinam supponit etiam Concilium Arausicanum, dum inter bona opera, ad quae requirit, gratiam particularem Dei proponit initium bonae voluntatis, fidem spem et charitatem disponentem ad justificationem.
Probatur etiam ratione, quia non obstante quod quis sit peccator, potest tendere aliquo actu in honestatem virtutis, neque enim, ut patet experientia, ab hoc retardat, aut physice aut moraliter peccatum habituale saltem semper ; sed actus quo sic tenderet, esset bonus moraliter, nam peccati habitualis circumstantia non potest inficere ipsum, nisi quatenus impediret ne tendere posset in bonum honestum.
Confirmatur efficaciter : Primo, quia gratia sanctificans non dignificat omnes actus provenientes a justo, sed solummodo actus alias bonos. Certum est enim justos peccare venialiter, juxta illud, septies in die cadit justus ; ergo peccatum habituale non inficiet omnes actus provenientes a peccatore seu injusto, sed solum actus, alias malos ; consequentia patet a paritate rationis. Hinc confirmatur secundo, non omnes actus justi sunt boni, sed quidam boni, quidam mali : ergo nec omnes peccatores sunt mali, sed quidam mali, quidam boni ; et per haec patet ad fundamentum Joannis Hus, nimirum quod peccatum maculat omnia opera a peccatore provenientia.
Objicies praeterea primo , Isaiae primo : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum,dicit Dominus ? plenus sum ; holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum, et hircorum nolui ; et infra : Ne offeratis ultra sacrificium frustra ;incensum abominatio est mihi, etc. ubi rejicit Dominus opera haec bona Religionis, quia, ut subjungitur, manus eorum, qui illa offerebant, sanguine plenae erant, quia ipsi erant peccatores. Confirmatur, quia Matth. 7. dicitur : Non potest arbor mala fructus bonos facere.
Respondetur primo, illa opera solum rejici tanquam non utilia ad consequendam amicitiam Dei, et vitam aeternam, quoties fiebant ab iis, qui adhuc persistere volebant in affectu peccandi, et non proponebant relinquere peccata, quibus offendebant Deum. Respondeo secundo, quod illa opera quae de se erant instituta ad venerationem et honorem Dei, non placebant Deo, ut fiebant tum tempore Isaiae, quia cum aliquibus malis circumstantiis fiebant, et propterea merito rejiciebantur.
Ad confirmationem communiter respondetur Christum locutum in sensu formali, ita scilicet ut voluerit quod arbor mala ut mala non possit facere fructus bonos ; sed quamvis hoc verum sit, tamen omnino videtur Christum aliud intendisse, nam de hoc nemo dubitare poterat, et omnino non esset necessaria talis doctrina, nec utilis. Itaque genuinus sensus videtur quod quemadmodum arbor mala non potest producere fructus bonos, sed semper producit tales fructus malos, ut ex iis possit colligi quod sit arbor mala, ita etiam professores malae doctrinae, et hypocritae ac simulatores, qui in illo nomine malae arboris significantur, non possent ita bene operari, moraliter loquendo, quin ex operibus tanquam ex fructibus cognosci possit quod sint tales. Hinc autem non sequitur, quin aliquando tales etiam bene operari possint et operentur, nec similitudo eorum cum arbore mala debet currere, ut aiunt, quatuor pedibus, ita ut quemadmodum arbor mala nullum fructum bonum fert, sic illi nullum opus bonum eligere possint. Quod si etiam sic currere deberet, adhuc manebit nostrum intentum, nam arbor mala dicitur illa communiter, quae paucos fructus bonos facit ut nux, quae plures nuces amaras et paucas dulces edere solet ; ergo similiter professor malae doctrinae, et hypocrita, quamvis aliqua opera bona faceret si tamen plura multo fecisset mala, posset dici arbor mala, etiam currente quatuor pedibus similitudine, nec tamen sequeretur inde aliquid contra nos.
Objicies secundo ex Catharino, quod omnis actus bonus debeat referri in Deum summe dilectum, sic autem peccator manens peccator, nequit referre suos actus ; ergo non potest habere actus bonos. Respondetur negando majorem, quia neque ex natura rei est talis obligatio, cum quamvis non esset nec cognosceretur Deus, modo essent homines, et reliqua quae modo sunt, posset esse actus bonus ;
et de facto omnes actus boni ipsorum justorum non referuntur in Deum summe dilectum semper, neque etiam ex ullo praecepto, aut ordinatione divina, cum talis ostendi non possit.
Objicies tertio ex eodem: opus bonum debet esse ex habitu virtutis ; peccator non habet talem habitum, ergo.Respondeo negando majorem,) quia opus bonum ordinis naturalis praesupponitur necessario ad habitum bonum talis ordinis, quandoquidem omnis talis habitus acquiratur per actus. Quod si intelligat majorem de habitu virtutis infuso, etiam neganda est major universaliter, quia non omne opus bonum debet esse ex tali habitu; et praeterea neganda est minor, quia peccator potest habere habitum infusum fidei ac spei saltem, ut postea videbimus ; et potest habere plurimos habitus virtutum acquisitarum, imo et omnes, quas, cum esset justus, habuit, in eo postea remanent dum fit peccator.
Objicies quarto ex eodem, et forte est declaratio seu confirmatio praecedentis objectionis: Homo ab initio erat ita conditus a Deo, ut deberet habere justitiam, et ex ea operari: ergo quoties non operatur ex justitia peccat, sicut quoties non habet ipsam justitiam est peccator. Respondetur primo ex hac doctrina posse argumentum desumi contra Gatharinum, quia sicut licet quoties non habet quis justitiam sit peccator, non tamen peccat peccato novo, ut manifestum videtur, ita licet quoties non operatur ex justitia esset peccator, non tamen deberet peccare de novo, et consequenter posset habere opus non malum, atque adeo bonum. Respondeo secundo, negando quod homo deberet semper operari ex justitia, quam deberet habere. Respondeo tertio, negando consequentiam, quia licet deberet operari ex justitia, non tamen omne opus quod non faceret ex justitia deberet esse peccatum, sed solum illa opera quae impedirent quominus operaretur ex justitia, talia autem opera non essent omnia,aut ulla opera bona.
Objicies ultimo Augustinum plurimis locis negare opus bonum fieri posse absque charitate, sic tenet Retract. ,cap. 15. Voluntas sine charitate non est nisi vitiosa cupiditas ; item lib. de gratia et lib. arb. Praecepta charitas tanta ac talia sunt ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene) et lib. 1. de gratia Christi : Quid boni faceremus, nisi diligeremus ; et infra: Ubi non est dilectio, nullum bonum imputatur, nec recte bonum opus vocatur, quia quod non est ex fide peccatum est.
Respondetur ista prima verba non haberi in Augustino, quamvis nomine ipsius citentur ex illo loco: in quo tamen, quod cum hoc similitudinem habeat, nihil dicit aliud quam quod voluntas, si non sit liberata, potius cupiditas quam voluntas dicenda sit; cujus sensus est, quod voluntas nisi sit liberata per gratiam actualem a pondere et inclinatione in malum, potius dicenda sit cupiditas, id est, agens vitiose, quam voluntas, id est, agens bene, quod licet verum esset, non facit ad propositum. Dato etiam quod praedicta verba haberentur apud Augustinum, sensus esset quod voluntas sine charitate non est nisi vitiosa cupiditas, non quod nihil boni possit facere, sed quod tam parum soleat, ut pro nihilo reputandum sit, et quod quantum ad consecutionem finis ultimi, et liberationem ab inferno, perinde esset ipsi habere quaecumque bona opera, quae faceret, ac non habere nisi accederet charitas. In secundo loco idem vult, nempe nihil fieri libere ad consecutionem beatitudinis absque charitate, sic scilicet ut posset sufficere absque charitate, et sic etiam intelligendus est tertius locus, ut patet ex ultimo loco. Possent etiam omnia haec aliaque similia intelligi de charitate, non formali tantum, sed vel formali, vel de virtute disponente ad charitatem, sive actuali, sive habituali ; sic autem in rigore intelligi posset quod voluntas absque charitate nihil omnino, operetur, nisi quod malum est. Ratio autem hujus expositionis desumi posset ex simili modo exponendi locum Pauli: Sine fide impossibile est placere Deo: ex quo loco ipsemet Augustinus et Theologi communiter dicunt fidem esse initium justificationis, et omnia opera conducentia ad vitam aeternam, et exigentia gratiam Christi procedere ex fide. Sed hoc nequit intelligi de fide formaliter accepta, quandoquidem pia voluntatis affectio et prima cogitatio, ad quam sequitur, sint conducentia ad vitam aeternam, et ex gratia Christi, ut definitur in Arausicano ; ergo per fidem intelligitur ibi non solum fides formalis, sed etiam quod ad illam disponit, ita ut sensus sit quod sine fide vel sine actibus disponentibus ad fidem non possit quis placere Deo : cur ergo similiter quando dicit Augustinus non posse voluntatem bene agere sine chatate id non posset intelligi de charitate vel formali, vel virtute dispositiva ad ipsam?
Tertia difficultas hujus articuli, nimirum, an virtus moralis habita sine charitate sit dicenda vera virtus, tantum potest esse in controversia nominali, quia si intelligatur per veram virtutem illa, quae inclinat ad bonum honestum sine circumstantia vitiante, certum est illam esse veram virtutem, et sic debere vocari: si autem intelligatur per veram virtutem, illa tantum quae conducit ad finem ultimum consequendum, et per se ordinatur directe ad illum, sive eiicite, sive imperate, illa virtus non esset vera virtus. Et sane Scotus ipse in textu num. 26. proponit hanc duplicem acceptionem, et conformiter resolvit hanc difficultatem, et S. Thomas ; 1. 2. quaest. . 65. art. 2. nihil aliud contendit. Unde quamvis Scholiastes dicat Scotum docere contra D. Thomam virtutes morales veras et proprias dari sine charitate atque aliis Theologicis, omnino videtur mihi quod Scotus in resolutione hujus articuli, quantum ad hoc, conveniat cum D. Thoma id quod ex ipso textu manifeste patet, et speciatim ex verbis ipsius eodem n. 26. in fine: Nam virtutes non sunt verae sine charitate, quia non perducunt ad beatitudinem ; et paulo ante: et ideo sunt imperfectae sine charitate, sine qua non possunt sic ordinare ; quibus verbis patet Scotum dicere quod virtutes morales sint imperfectae, quatenus secundum se non conducunt ad acquisitionem finis ultimi, quamvis (ut ibidem dicit) ex eo quod haec perfectio ordinandi hominem ad finem charitatis, aut conducendi ad finem ultimum, non competat ipsis ex natura sua intrinseca, sed ex charitate ipsis extrinseca, possint et debeant dici perfectae secundum suam speciem, cum nulla perfectio debita isti speciei ex natura sua intrinseca desit ipsis, ex eo quod non conjungantur cum charitate. Et per hoc manet explicatus totus textus jam propositus.
(q) Sed si e converso, etc. Hic tenet virtutes Theologicas non habere talem connexionem cum moralibus virtutibus, quin Theologicae possint haberi sine moralibus, saltem quoad habitum quae est quarta difficultas hujus articuli. Probat Doctor experientia clarissima, et quam nemo potest negare, adulti habentis multos habitus vitiosos et de novo conversi ad paenitentiam, ac justificati ; talis enim non haberet habitus virtutum oppositarum istis vitiis, quia sentiret difficultatem bene operandi jam justificatus, et quia ante justificationem non esset necesse ut eliceret plures actus istarum virtutum ; sed sine pluribus talibus actibus non posset acquirere habitus virtutum moralium, ergo non semper justificatus habet habitus virtutum moralium, sed semper habet habitus virtutum Theologicarum ; ergo hae possunt et solent esse sine illis omnibus. Haec probatio convincit intentum de virtutibus moralibus acquisitis, seu per se non infusis, nec de illis videtur loqui S. Thomas 1. 2. q. 65. art. 3. sed de moralibus per se infusis ; unde quamvis hic etiam Scholiastes dicat Scotum concludere contra D. Thomam, non existimo ita esse.