Ecce enim. Hic ponit radicem culpae. Radix omnis culpae actualis est peccatum originale, quod a parentibus contrahitur infectis illo peccato: haec infectio erat in patre ipsius David, et in matre.
Quantum ad patrem dicit, in iniquitatibus conceptus sum, non actualibus, quia non de adulterio, sed de matrimonio et sancto jesse natus sive generatus est, ut dicitur Ruth ult.: sed in originali: nam in hoc peccato omnes nascuntur: Rom. 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit.
Sed cum originale sit unum, quare dicit, in iniquitatibus etc.? dicendum est, quod peccatum originale est unum in essentia, ut sic dicatur, multa tamen in virtute, quia occasionem praebet ad omnia alia peccata: Rom. 7: peccatum quod est in carne mea operatur. Et hoc diminuit culpam; quasi dicat, non est mirum si pecco, quia in eis conceptus sum. Quantum ad matrem dicit. Et in peccatis concepit me mater mea.
Sed numquid non erant mundati parentes David per circumcisionem ab originali peccato? dicendum est, quod baptismus et circumcisio mundant animam a culpa originali, sed adhuc remanet fomes, et circumcisio fiebat in carne, et homo generat filios carnales secundum carnem; et ideo necesse erat quod iterum filius natus circumcideretur: sic modo natus ex parentibus baptizatis baptizatur. Alia littera habet, aluit me mater mea. Et hoc ad actualia peccata refertur, quia etiam in pueris inordinati motus inveniuntur, ut Augustinus in 6 confessi.
Dicit, alia littera habet peperit me etc.. Et sic quia quidam sanctificantur in utero; sed omnes praeter christum concipiuntur in originali: et ideo dicit quod non est sanctificatus in utero, sed natus in originali. Ecce enim veritatem dilexisti. Qui vult satisfacere debet diligere ea quae deus diligit.
Deus autem diligit veritatem fidei: joan. 18: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Item justitiam: Psal. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Et haec necessaria est in poenitente, ut in se puniat quod deliquit.
Item est necessaria confessio, ut confiteatur peccata.