CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic dicitur quod quaestio nulla est. In ista positione sunt aliqua notanda. Primo, quod dicta positio quae includit incompossibilia non debet sustineri,quia statim sustinens posset redargui.Exemplum, si quis sustineret istam, quod homo esset non animal, absolute ab arguente posset redargui, quia sustinens tenetur concedere omne consequens, et sic arguens arguit : homo per te est non animal, ergo homo est homo, sequitur ex ista positione, et ultra, homo non est animal, ergo homo non est, a negatione superioris ad negationem inferioris; ergo sustinens concederet hominem esse et non esse, et sic esset redargutus. Secundo, duae sunt regulae disputationis pertinentes ad respondentem. Prima est,quod debet concedere sequens ex sua positione. Secunda, quod debet negare repugnans suae positioni. Exemplum, nam Franciscus ponit istam, quod homo est animal, arguens infert, ergo est corpus, ergo substantia,ergo ens ; respondens concedit haec omnia, quia sequuntur ad suam positionem. Si vero arguens sic arguat, per te, homo est animal, ergo homo est asinus , quia etiam asinus est animal, respondens debet negare, ut repugnans suae positioni. Tertio, ista opinio dicit, quod positio, qua ponitur: Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an posset distingui, includit duo incompossibilia, scilicet Filium esse et Filium non esse, et sic ponens illam posset redargui. Nam arguens posset arguere sic : Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab ipso, ergo Filius est; patet, quia si non esset, non posset distingui, respondens habet concedere. Deinde arguens arguat sic: sed Filius de necessitate spirat Spiritum sanctum, ergo spirare inest Filio de necessitate ; ergo si non spiraret, non esset Filius, patet, quia removetur ab illo quod sibi de necessitate inest, et sic ponens hanc positionem ista duo incompossibilia posset redargui.
(b) Contra istam positionem. Hic sunt duo notanda. Primo, quod aliud est ponere aliquam positionem in se et ex suo intellectu, et absolute includentem incompossibilia, ut in ista : homo est non animal ; et aliud est ponere aliquam positionem quamvis includentem incompossibilia, non tamen in se absolute, sed ut inquiratur aliqua veritas, sicut si quaereretur sic: Posito quod homo non sit animal, an rationale possit esse ratio formalis distinguendi hominem ab asino ? Nam hic non ponitur absolute positio, ut includit incompossibilia,sicut ponendo absolute, homo non est animal ; sed ponitur sic, an ratio distinguendi hominem ab asino sit ipsa animalitas, vel ipsa rationalitas, et tunc ad videndum hoc, circumscribamus per impossibile ipsam animalitatem, an rationalitas distinguat vel ne, et
.sic est in proposito ; aliud est enim ponere, Filius est non spirans Spiritum sanctum, et aliud est ponere, si non spiraret Spiritum sanctum, an distingueretur. Nam quaeritur hic de ratione formali distinguendi Filium a Spiritu sancto, id est, an filiatio distinguat personaliter Filium a Spiritu sancto, an ipsa spiratio ? et sic quaeritur circumscripta ipsa spiratione activa FilII, an ipsa filiatio distingueret personaliter Filium a Spiritu sancto ? et sic est intentio Doctoris.
(c) Praeterea, licet positio quam statim, etc. Tota ista littera dicit duo, scililicet quod aliqua positio ponit duo incompossibilia ex intellectu formali et quidditativo, et formali Consequentia, non sumendo formalem consequentiam, quae accipitur communiter, quae est, quando quaelibet sibi similis in forma est vera, ut ista homo currit, ergo animal currit, est consequentia formalis, quia quaelibet sibi consimilis in forma, hoc est, ab inferiori ad superius ; eo modo arguitur, sicut haec erit vera, asinus est albus, ergo animal est album. Sed accipitur hic consequentia formalis, quando extrema sic se habent, quod unum est de essentia alterius , sicut in ista: homo est, ergo animal est. Dicit ergo Doctor quod positio, quae ponit incompossibilia consequentia formali sive essentiali non debet admitti, ut ista : homo est non animal, nam statim consequentia formali concluduntur duo incompossibilia, patet, nam bene sequitur, homo est, ergo animal est ; et ex alia parte tu dicis, quod non est animal, et sic idem praedicatum essentiale simul verificatur de aliquo et negatur. Similiter hic : homo est non animal, statim sequitur, ergo homo est,et ex alia parte non est animal, ergo homo non est ; patet, quia illud quod est de essentia hominis removetur ab illo.
Secundum dictum est, consequentia accidentalis, vel per locum extrinsecum in isto loco dicitur illa, quando illud quod concluditur de aliquo, non concluditur per aliquod essentiale illius, nec removetur per remotionem alicujus essentialis. Exemplum, homo est non risibilis, sequitur hominem non esse consequentia accidentali ; nam bene sequitur, homo non est risibilis, ergo homo est ; et ex alia parte risibile non est, ergo homo non est. Patet, quia sunt idem realiter,destructo uno, destruitur et reliquum, ergo destructo risibili, destruitur homo. Dico quod sequitur hominem non esse,tantum consequentia accidentali, sive per locum extrinsecum, quia per remotionem alicujus, puta risibilis, quod non est de essentia hominis. Tertio dico, quod in ista positione : Si Spiritus sanctus non esset a Filio, an distingueretur ab illo, consequentia essentiali sequitur ipsum Filium esse ; consequentia vero accidentali sequitur ipsum non esse, quia si spiratio Filii non esset, quae est idem realiter ipsi, licet non sit de essentia illius, ergo Filius non est, et sic consequentia accidentali, id est, per remotionem alicujus, quod non est de essentia Filii, sequitur non esse; licet ergo prima positio, quae ex intellectu suo et consequentia essentiali includat incompossibilia non sit ponenda, tamen ista quae includit incompossibilitatem, consequentia tantum accidentali est ponenda. Et nota, quod Scotus accipit ibi locum extrinsecum solum pro eo quod non est de essentia.
(d) Item si aliquid essentialiter. Ex dictis supra patet totum usque ibi : Item Philosophus 4. Physic. text. comm. 58. Nam ibi Philosophus arguit, posito quod aliquod spatium non haberet aliquod corpus sensibile, sed sonum vel colorem, quaerit utrum esset vacuum, etc. et tamen haec positio includit incompossibilia, scilicet quod color vel sonus sit in vacuo. Nam sequitur formali consequentia, color vel sonus in vacuo, ergo est ; sequitur etiam ipsum non esse, quia subjectum non est, consequentia non naturali, sed sicut ad impossibile sequitur quodlibet.