IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Ad argumenta contra istum articulum. Egregie solvit, et per abundantem doctrinam quinque argumenta supra facta in favorem opinionis, quae statuit actionem et productionem consistere in positivo absoluto. Ad primum, quod est productionem fieri actione, et non relatione; ergo actio non est relatio. Respondet instando contra illam minorem, et non relatione, etc. quia productio passiva, qua creatura emanat a Deo, non est aliquid absolutum, sed respectivam: non est autem magis inconveniens, quod relatione media tanquam actu productivo passivo aliquid producatur, quam quod mediante respectu aliquid producatur, quia ideo relationi repugnaret, quia per se differt, et qua differt a forma absoluta, si ex hoc medio non solum removeatur a relatione esse productionem, sed consequenter transfertur in absolutam formam, quia absolutum, qua absolutum, perinde excludit respectum, sicut relationem.
Secundo, quia creatio passiva, per quam creatura recipit esse, est relatio. Ostendit praeterea committi amphibologiam, et fallaciam figurae dictionis, ut clarum est ex textu. Notanda illa maxima ; nempe in concretis denotantibus respectum, formam in abstracto construi in ablativo casu, vel ut denominat principium proximum vel remotum.
Ad secundum, mutatur Ad aliquid in absolutum secundum figuram dictionis, unde creare, ut dicit actum ex parte Dei, supponit pro actu voluntatis divinae, et connotat objectum extra, seu transitum ejus in objectum; importat autem principaliter ipsum actum, qui est principium effectus. Creare passive denotat principaliter relationem creaturae, seu productionem passivam ejus, et connotat actum divinae voluntatis, ut transit in objectum ; creatio autem, ut est in termino, est relatio seu productio passiva, unde non sequitur, si creatio est relatio, ergo creare est referri ; transitur enim de creatione, ut in creatura ad principium ejus, a quo est, nempe divinae voluntatis secundum figuram dictionis.
Ad tertium respondet, quod generare etiam ad intra est relatio, et generare referri taliter, id est, secundum speciem talis relationis, nempe relatione originis.
Ad quartum, negat majorem, et merito, quia Pater, qua Pater, est causa Filii, et uterque, qua spirator, est causa Spiritus sancti, sumendo causam late, ut extenditur ad producens. Ad minorem respondetur, relativa esse natura, et cognitione simul, non vero origine, ut dictum est in
1. dist. 28. quaest. 3. Deinceps explicat, quomodo aliqua possint esse simul in intellectu, et non esse simul in re extra, et tunc simultas in intellectu appellat modum cognoscendi, et non modum essendi. Item, quomodo aliqua denominatione sunt simul, ut subsunt respectui, tamen per se fundamentaliter sumpta dicunt ordinem, et non sunt simul, sed unum alteri praesupponitur, verbi gratia, pater et filius in creatis sunt simul, qua dicunt relationem ad invicem, non sunt tamen simul secundum denominata, quia unum alteri supponitur in esse.
Ad quintum respondet, exponendo Philosophum tripliciter ; primo, negando relationes secundi modi fundari in actione et passione, ut fundamento, sed praemitti ut dispositiones quasdam, vel conditiones fundandi. Secundo, respondet posse intelligi actionem pro productione, et fundari in potentia activa tanquam fundamento. Tertio, quod Philosophus non tantum ibi ponat species relationis, sed modos, secundum quos aliquid ad aliud dicitur. Videatur textus.