IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Tenet Doctor non constare dari virtutes morales infusas, et reddit hujus rationem. Ita Henr.Quodl 6. quaest. 12. Dur. 3.d.33. q. 6.0ccham 4. q. 3. ad 3. et 4. Gabr.4.d.4. q. 1. art. 1. con. 7. et art. 3.dub. 2. Rubion hic q. 1. art. 2. Bassol. 3. d. 33. q. 2. art. 3. Argen. ibi q. 1. art. 1. Alm. tr. 3. mor. cap. 9. Marsil. 4. quaest. 10. Probabilem ait Assor. 1. tom. lib. 3. cap.
28. q. 4. et omnes Scotistae. Est contra D. Thom. 1. 2. q. 63. art. 3. et 4. ubi Medina art. 3. temere asserit esse ingentem temeritatem negare morales infusas. Vide Pitig hic art . 12. qui solvit arg. contra hanc sententiam.
Quod si dicatur (r) huic in paenitentia esse infusas virtutes etiam morales, et consimiliter de parvulo in Baptismo ; et per hoc salvetur praedicta connexio, quia si non habet innatas, saltem habet infusas ; quod probatur, quia habebit eas in patria secundum Augustinum, et adducitur in littera ; non videtur enim probabile, quod haberet eas in patria, nisi haberet eas in via, nec acquirit eas in via, cum statim moriatur.
Licet de istis virtutibus moralibus infusis multa dicantur, scilicet quod videntur necessariae propter modum, medium et finem, quia tamen omnis finis, quem non possunt habere ex specie sua, determinatur sufficienter ex inclinatione charitatis ; modus autem et medium determinantur per fidem infusam: ideo non videtur necessitas ponendi virtutes morales infusas, sed acquisitas tantum in his, qui habent eas acquisitas, vel habere possunt ; nec etiam in aliis, qui scilicet non possunt eas acquirere propter defectum usus liberi arbitrii, quia non est major ratio, quare isti debeant habere, et non illi.
Et tunc ad illud de parvulis potest dici, quod non est necesse eos habere virtutes morales in patria, sed sufficit quod bene disponantur circa appetibilia per charitatem ; charitas enim disponit circa omnia volibilia in una ratione volibilis, et quod non oportet quod habeant omnem scientiam in genere proprio, sed sufficit habere eam in Verbo, quae est notitia perfecta.
Vel secundo, si habuerunt eas, potest dici, quod infundentur eis in instanti beatitudinis ; non est enim magis necesse illa, quae pertinent ad viatorem,si aliquando esset futurus viator, dari sibi in Baptismo, quam ea quae pertinent ad statum comprehensoris dari sibi in instanti beatitudinis, imo magis rationabile hoc quam illud.
Vel tertio potest dici, quod si illa pertinent ad aliquam perfectionem comprehensoris, et non dentur in instanti beatitudinis, poterunt eas acquirere per actus suos ; sicut enim non apparet ratio, quare non poterunt addiscere aliqua scibilia in genere proprio, quae primitus non noverunt, ita non apparet ratio, quare non poterunt ex bonis electionibus circa appetibilia ad finem, non tantum ut sunt volenda propter Deum in se, sed ut sunt volenda inquantum commoda sibi, acquirere sibi unum habitum inclinantem ad electionem talium appetibilium sub propria ratione, et ita virtutem moralem.