Incerta. Hic petit totaliter reparationem. Et primo ponit spem quam habet. Secundo petitionem.
Et primo ponit acceptum beneficium per quod erigitur in spem. Secundo ponit suam fiduciam, ibi, asperges me. Commemoravit beneficium potentiae cum dixit, incerta et occulta, quia scilicet rex habui beneficium prophetiae: 2 regum 23: spiritus domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et ponit tria, scilicet materiam prophetiae, modum et causam. Materiam prophetiae ostendit cum dicit, incerta et occulta. De his est prophetia, scilicet incerta et occulta, quae per sapientiam tuam comprehenduntur. In nobis est aliquid ignotum dupliciter, quod tamen est de deo notum. Aut propter defectum est nobis aliquid ignotum, aut propter excessum. Propter defectum est nobis ignotum aliquod futurum contingens: quia nondum habet determinatam veritatem. Propter excessum est nobis ignota divina substantia, et quae excedunt capacitatem nostram. Utraque enim fuerunt revelata David per spiritum prophetiae: Amos 3: non faciet dominus deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Incerta ergo manifestasti mihi, idest illa quae de sui natura habent variabilitatem: et haec fuerunt sibi revelata, ut patet in Psalmo. Occulta vocantur quae excedunt oculum mentis nostrae: job 29: sapientia trahitur de occultis: Eccl. 24: ego in altissimis etc. Et haec sunt sapientiae dei; quasi dicat, licet nobis sint occulta, tamen a sapientia tua comprehenduntur: et inter occulta commemorat mysterium incarnationis, quod etiam manifestasti mihi. Item misericordia dei inter ista annumeratur, quia remittit peccata. Sed melius est ut accipiatur universaliter. Modus revelationis ponitur cum dicit, manifestasti mihi. Triplex est modus prophetiae. Unus, in quo revelatur supernaturalis et intelligibilis veritas sub similitudinibus corporalibus et imaginationibus: et sic dicitur isa. 6: vidi dominum sedentem etc.. Alius est in quo fit revelatio supernaturalis et intelligibilis veritatis, absque nebula imaginationis phantasticae: immo nondum revelatur, et sic facta est revelatio Moysi Num. 12: palam et non per aenigmata et figuras vidit deum. Et talis etiam fuit revelatio David: 2 Reg. 23: deus Israel locutus est mihi. Et infra: sicut lux aurorae manet oriente sole absque nubibus rutilat. Asperges me hyssopo. Supra commemoravit Psalmista dei beneficium sibi praestitum quantum ad gratiam prophetiae, ex quo consurgebat in spem; hic autem ostendit quid a deo sperabat. Et fuerunt duo. Primo enim sperat remotionem malorum quae incurrerat per peccatum. Secundo sperat restitutionem bonorum quae amiserat, ibi, auditui. Sciendum est autem, quod homo per peccatum primo incurrit immunditiam: jer. 2: maculata es in iniquitate tua. Secundo incurrit turpitudinem: unde thr. 4: denigrata est super carbones facies eorum.
Et haec duo sperat a se removeri: immunditiam scilicet et turpitudinem spiritualem.
Immunditia contingit ex hoc, quod affectus hominis inhaeret rebus temporalibus quibus similis efficitur; unde si adjungatur vilioribus, ut aurum plumbo, vilis efficitur: Oseae 9: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Sed turpitudo ex eo quod inhaeret rebus terrenis, obscuratur in eo lux rationis, quia comparatur animalibus brutis: Psal. 48: homo cum in honore etc..
Et ideo anima efficitur nigra sive obscura. Et ideo quantum ad primum dicit, asperges me hyssopo, ubi alludit ritui veteris testamenti numer. 19, ubi tertio die aspergebatur immundus aqua lustrationis, et die septimo lavabatur aqua, et vestimenta etiam lavabantur. Aqua lustrationis fiebat de hyssopo. Et ideo dicit, asperges me hyssopo. Et illa aqua fiebat ex cinere vitulae Rufae, per quam figurabatur christus.
Unde per illam aspersionem quam petit, signatur aspersio sanguinis christi: 1 Pet. 1: in aspersionem sanguinis christi: Heb. 12: accessistis ad montem. Et infra: et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Hoc fiebat cum hyssopo. Hyssopus est herba quae terrae inhaeret, et curat inflationem, ut in Glossa dicitur; et convenit fidei quae humilitatem habet, quia per fidem subjicitur intellectus deo: 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi. Item radicata est in petra, idest christo: Matth. 16: super hanc petram etc.. Petra autem erat christus, 2 Cor. 10. Item depellit spiritus humani elationem, quae est in illis qui non obediunt fidei christi: 1 timoth.
Ult.: si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri jesu christi, hic non est ejus (Rom. 8)p dicit ergo: domine ego habeo firmam spem, quod tu asperges me aqua lustrationis: Ezech. 36: effundam super vos aquam etc.. Lavabis me: nam post fidem necessarius est baptismus: Zach. 13: erit fons patens domui Jacob etc..
Isa. 1: lavamini, mundi estote. Effectus hujus lavationis, dealbabor super nivem, quia nigredo tolletur, et hoc scilicet quia anima erit albior nive: isa. 1: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et dicit, super nivem, quia candor animae sanctificatae excedit omnem pulchritudinem corporalem, ut patet Matth. 17, in transfiguratione christi, cujus vestimenta facta sunt alba sicut nix. Omnes justi pertinent ad vestimenta christi: isa. 49: omnibus his, quasi vestimento vestieris. Et per hoc designat se ad vestimentum christi pertinere per baptismum, quotquot baptizati estis, christum induistis, dicit apostolus Galat. 3.