Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit sententiam D. Thomae asserentis, si Spiritus sanctus non produceretur a Filio, nullo modo realiter ab eo distinguendum fore. Probat dupliciter. Primo, quia relatio tantum distinguit ab opposito, et eo casu in Filio et Spiritu sancto non essent relationes oppositae. Secundo, alias spiratio activa et generatio activa facerent duas personas, si sufficit relationes esse diversas.
Ideo admittendo quaestionem, est una opinio, quae dicit, quod si non procederet ab eo, nullo modo distingueretur ab eo, et habet pro se duas rationes. Una ratio est ista : Relatio in divinis aut distinguit secundum quidditatem aut secundum esse ; non secundum esse, quia sic transit in essentiam, igitur secundum quidditatem. Sed secundum quidditatem tantum respicit oppositum, igitur tantum distinguit ab opposito ; sed posita illa hypothesi non essent in Filio et Spiritu sancto relationes oppositae.
Secunda ratio est talis i Si relationes disparatae possent sufficienter distinguere personas ; ergo cum tales duae sint in Patre, ut generatio activa et spiratio activa, Pater esset duae personae.
Confirmatur ratio, quia tantam distinctionem videntur habere istae relationes, spiratio activa et generatio activa, quantam habent eorum relativa vel correlativa: igitur ita possunt haec distinguere sicut illa.
Auctoritas adducitur Anselmi, libro suo de processione Spiritus sancti. Sed quia ipsum adducit uterque pro se, et sit altercatio magna de intentione ejus, quae fuerit, ideo hic nolo multum circa intentionem ejus immorari.