Auditui. Hic ponit quomodo habet spem de recuperatione bonorum, quae perdiderat: et sunt duo: scilicet donum prophetiae, et gaudium conscientiae.
Donum prophetiae assimilatur auditui, quia propheta non videt dei essentiam ut in ea videat revelata, sed quaedam signa veritatis revelatae fiunt in anima prophetae, et haec signa habent se per modum locutionis etc.. 1 Reg. 3: loquere, domine, quia audit servus tuus: isa. 21: quae audivi a domino exercituum deo Israel, annuntiavi vobis. Hic auditus erat ei interruptus per peccatum, et sperabat se recuperaturum: et ideo dicit, auditui meo dabis etc.. Vel, auditui, quo audivi a Nathan translatum esse peccatum meum quo concepi laetitiam. Sed quantum ad gaudium conscientiae sciendum est, quod spirituale gaudium habet tres gradus. Primo existit in complacentia affectus; secundo in dilatatione cordis; tertio in progressu ad exteriora. Complacentia designatur per gaudium cum dicit, auditui meo etc., ex hoc scilicet quod audiam quae loqueris, vel quae locutus est Nathan. Philip. 4: gaudete in domino etc..
Quando vero affectus quiescit in re amata, tunc animus ejus dilatatur ad plus percipiendum dilatationem; et hoc etiam apparet in sensibilibus. 2 Cor. 6: cor nostrum dilatatum est: et ideo dicit, laetitiam, quae hic importat dilatationem quasi laetitiam. Sed ulterius quoque laetitia redundat usque ad corpus. Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa: et ideo in visione gloriae in patria post resurrectionem ex gaudio mentis corpus glorificabitur: isa.
Ult. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et sic dicit ipse, exultabunt ossa humiliata: et hoc ad glorificationem praesentem: nam per tristitiam poenitentiae cor hominis conteritur: et ideo quando sunt homines laeti, est signum quod ossa quae sunt contrita et afflicta, participant gaudium: Prov. 12: moeror in corde viri humiliabit eum: isa. 58: implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Vel, exultabunt ossa, idest virtutes spirituales, quae per laetitiam spiritualem augmentantur.
Et quia per hanc laetitiam roboratur justus.