CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Scotus impugnat D. Thomam, primo quia constitutivum personae Filii est filiatio: ergo per eam distinguitur ab omni alia persona. Secundo, generatio distinguitur a spiratione, omni alio secluso: ergo generatum a spirato, de quo magis patebit dist. seq. et dist 26. et quodlib. 3.
Contra istam (a) opinionem sunt rationes, quae sumuntur ex duobus mediis. Primum medium est ex ratione formali constitutivi. Secundum medium est ex distinctione emanationum.
Ex primo horum arguitur : Quocumque formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur, quia eodem est aliquid ens et unum unitate convenienti tali entitati: et si unum, igitur in se est indistinctum, et ab aliis distinctum. Sed Filius constituitur in esse personali filiatione: ergo et ea formaliter distinguitur ab omni alia persona: igitur per impossibile, vel incompossibile, circumscripto quocumque alio et maxime posteriori filiatione, remanebit Filius filiatione, distinctus personaliter a quacumque persona. Assumptum patet, quia Filius non constituitur in esse personali spiratione activa, quia illa: est communis Patri et Filio, et non sunt in eo proprietates positivae aliae quam generatio, passio, et spiratio, actio ; ergo, etc.
Respondetur, quod formali constitutivo non distinguitur aliquid a quocumque, sed tantum ab illis, cum quibus maxime convenit et a quibus non distinguitur aliquo alio nisi illo formali constitutivo. Exemplum, homo rationalitate non distinguitur a lapide, sed a speciebus animalis, cum quibus convenit maxime et a quibus in paucissimis videtur distingui; a lapide distinguitur animalitate, quae non est formale constitutivum ejus, quia lapis est inanimatus. Ita dicitur in proposito, quod Filius cum Patre convenit in spiratione activa, et in hac distinguitur a Spiritu sancto. Proprio autem suo formali, scilicet, filiatione distinguitur a Patre cum quo maxime convenit; quare, etc.
Contra istud et primo,quia quodlibet habens aliquod esse, distinguitur distinctione conveniente illi esse, a quocumque alio per aliquod, quod est de ratione ejus, inquantum habet tale esse, Filius igitur personaliter distinguitur per aliquod, quod est de ratione ejus inquantum est persona: spiratio activa non est de ratione ejus inquantum persona, sed Filio jam posito est quasi proprietas adventitia. Ex hoc etiam patet, quod exemplum adductum non est ad propositum, quia et si homo distinguitur a lapide, non per rationale primo distinguitur, tamen per aliquid quod est de essentia sua, ita quod inconveniens esset ipsum per nihil quod est de essentia sua a lapide distingui,licet tantum per risibilitatem, ita est ergo in proposito.
Ex hoc etiam patet, quod exemplum concludit propositum; homo enim non distingueretur essentialiter a lapide inquantum animal, si animal non esset de essentia ejus,quod tamen est, licet non sit ultimum constitutivum ejus. Sic autem arguitur in proposito: Quodcumque distinguitur ab alio per se inquantum tale distinguitur per aliquod, quod est per se de ratione ejus inquantum tale, Filius per se distinguitur a non Filio, igitur per aliquod, quod est de essentia ejus: sed hoc non est vis spirativa,
(consequitur enim proprietatem constitutivam ejus,) ergo, etc.
Secundo sic (b) : Per formale constitutivum distinguitur constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud abillo circumscribatur, quia per illud distinguitur primo, id est, adaequate ab omni non tali: sed quodcumque non habens illam formam constitutivam est non tale ; igitur per illam distinguitur ab omni alio non habente illam. Ista ratio declaratur, quia licet homo non tantum per rationale distinguatur a lapide,sed etiam per animalitatem, non etiam primo distinguitur per rationalitatem, id est,non adaequate,quia tunc quodlibet distinctum a lapide esset rationale. Sed adaequate in genere corporis, primo distinguitur a lapide per animatum, tamen circumscribendo per intellectum ab homine, quodcumque aliud a rationali, per illud solum distingueretur essentialiter a quocumque non rationali, et ita a lapide, qui non est rationalis. Non igitur tantum illud distinguit realiter quod distinguit adaequate, sed etiam illud quod solum si poneretur, esset incompossibile illi a quo distinguitur.
Confirmatur ista ratio principalis sumpta ex proprio constitutivo, quia si Pater per impossibile non spiraret, sed Filius, adhuc tamen Pater paternitate distingueretur a Filio et Spiritu sancto,sicut paternitate constituitur in esse personali.
Ex secundo medio (c) scilicet ex distinctione emanationum arguitur sic : Generatio distinguitur a
spiratione, et hoc per impossibile, circumscripto omni alio a ratione generationis et spirationis, ant saltem circumscripto hoc, quod spiratio activa esset a Filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi; ergo et quolibet tali circumscripto staret distinctio Filii et Spiritus sancti. Probatio consequentiae, quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse. Nulla enim productione aliquid accipit esse, qua per impossibile circumscripta, non minus acciperet esse, sed si productione hac et illa acciperet aliquid esse, et utraque complete, quia utraque esset perfecta, igitur utraque circumscripta haberet esse per alteram complete, et ita neutra, et utraque acciperet esse.
Ad istam rationem, ponuntur aliquae responsiones ad antecedens, et quia de hoc tractabitur dist. 13. modo non insisto. Conclusiones istarum rationum concedo, et magis patebit propositum declarata illa distinctione emanationum.
Ad auctoritatem (d) Boetii concedo, quod relatio multiplicat Trinitatem, et tamen non tantum distinguit a relatione opposita, sed a qualibet relatione disparata, cui formaliter non est idem, quia sicut in genere Qualitatis, albedo non tantum distinguitur ab altera qualitate contraria, sed etiam ab omni alia disparata, quia non est albedo dulcedo formaliter, nec odor; et si aliqua disparata esset incompossibilis alteri disparatae in eodem supposito, non tantum distingueretur natura a natura, sed etiam requireretur distinctio suppositorum ; ita aliqua relatio disparata ab alia relatione disparata distinguitur, absque aliqua alia incompossibilitate. Aliquae autem non tantum habent distinctionem, sed etiam incompossibilitatem sive incompossibilem rationem in eodem supposito, quales sunt relationes disparatae accipiendi naturam, quia persona, quae disparatis modis acciperet naturam, non unico modo haberet naturam,
Ad Augustinum (e) de civit. Dei, dico quod quaelibet persona, hoc est, quod habet, nisi quod relativum habet correlativum, et non est illud; posita autem illa hypothesi, Spiritus sanctus non haberet Filium, ut correlativum et spirantem ; et ideo non sequitur, quod Spiritus sanctus est Filius, quia non haberet Filium,nec sicut intrinsece, nec sicut correlativum originans. Excipit autem Augustinus quod illud quod habetur, non est habens, quando habetur ut correlativum ; non igitur accipit Augustinus nisi quod habetur, vel eo modo quo dicitur Filius habere divinitatem, vel quo modo dicitur habere Patrem. Unus modus est habendo formaliter vel essentialiter, alius modus est habendo correlative vel originaliter.
Ad rationes pro secunda opinione (f). Ad primam dico, quod tam secundum quidditatem, quam secundum esse manet ibi relatio. Quocumque enim modo manet secundum quidditatem, manet secundum ejus esse, quod est esse ad aliud, quia quidditas relationis non potest esse sine esse ad aliud,quia intelligendo relationem sine esse ad aliud, non intelligitur relatio, sed absolutum, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. Si est ad aliud, non est substantia, et si est substantia sive ad se, jam non est relatio. Quocumque etiam modo transit esse, transit et quidditas: quia sicut esse ad aliud, quod est esse relationis, vere est idem essentiae, ita et quidditas relationis est idem essentiae ; nihil enim est ibi, quod non est idem.Manet igitur et quidditas et esse, quia relatio non est formaliter essentia divina, quia sicut dicit Augustinus 7. de Trin. cap. 2. non eo verbum quo sapientia; transit autem utrumque, quia cum hoc quod non est formaliter idem, est vere idem, sicut saepe dictum est.
Cum igitur dicis, aut distinguitur secundum esse, aut secundum quidditatem, dico quod secundum quidditatem, et secundum esse ad aliud.
Et cum dicis : sic transit, ergo non sic distinguit. Consequentia non valet, quia transit secundum identitatem, et manet secundum formalitatem ; et quia non oportet veram identitatem esse formalem, quia formalis ratio hujus transeuntis, non est formaliter ratio illius essentiae in quam transit, ideo huic rationi formali competit, quod est huic proprium: est autem ei proprium, distingui realiter ab omni relatione tam opposita quam disparata ei incompossibili, et ideo cum hoc quod vere transit, vere manet quantum sufficit ad distinctionem realem, tam ab opposita relatione quam etiam relatione disparata sibi incompossibili.
Ad secundam cum dicitur de duabus proprietatibus in Patre, responsum est dist. 2. p. 2. quaest. 2. Non enim oportet tantam esse distinctionem vel incompossibilitatem productionum activarum, quanta est productionum passivarum, quia impossibile est idem duabus productionibus oppositis produci et accipere esse, non autem est incompossibile idem duabus productionibus activis communicare esse distinctis personis.
Pro hac conclusione, quod Spiritus sanctus distinguitur a Filio, etiam si non procederet ab co, nota auctoritatem expressam beati Anselmi de processione Spiritus Sancti, cap. 1. in fine, ubi dicit sic: Filius autem, ut interim aliam causam dicam, quoniam nondum constat, quod Spiritus sanctus sit de illo et procedat, ideo non est Spiritus sanctus; nec Spiritus sanctus est Filius, quia Filius nascendo habet esse de Patre, Spiritus sanctus vero non nascendo, sed procedendo. Item cap. 3. facit istam consequentiam ex intentione, circa medium cap. Si (inquit) Spiritus sanctus non erit de Filio, sequitur de Spiritu sancto Filium esse. Quaero de veritate hujus antecedentis, quia aut ideo Spiritus sanctus non procederet a Filio, quia essent eadem persona ;et si sic intelligitur consequentia Anselmi, non magis erit Filius de Spiritu sancto quam e converso;si autem intelligat Anselmus, quod sint distinctae personae, igitur habetur distinctio inter eas ante processionem, quod est propositum. Ista auctoritas est ponderanda.