CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. Arguit Doctor, primo ex medio sumpto ex ratione formalis constitutivi. Secundo ex medio sumpto ex distinctione emanationum, et patet littera.
Quidam novus expositor primae partis S. Thomae quaest, 36. art. 2. nititur solvere istas rationes quas Doctor facit contra Thomam. Et primo praemittit sic dicens : Scito quod cum in divinis non sit formaliter, nisi substantia et relatio, et substantia, utpote communis, nec constituat, nec distinguat hypostases, oportet quod utrumque relationi tribuatur. Relationi autem cum possit aliquid convenire dupliciter, secundum scilicet propria.relationis, et secundum communia sibi et absolutis ; quaecumque attribuuntur divinis relationibus necesse est convenire eis inquantum relationes, et sic constituere ac distinguere relationi divinae prout relativa res est convenit. Inter rem autem absolutam et relativam hoc interest,quia res absoluta constituit rem in se, relatio vero constituit rem ad aliam. Et quoniam unumquodque sicut est ens, ita unum et distinctum constitutivum absolutum, sicut constituit ens in se, ita distinguit illud secundum se, et consequenter ab universis aliis; constitutivum vero in esse relativo, quia constituit ens ad aliud unum correlativum, scilicet ita distinguit illud ab illo uno tantum, alioquin diversitas sive distinctio non esset proportionata passio entis ; plus enim faceret constitutivum aliquid distinguendo quam constituendo, quod non videtur intelligibile. Si igitur in divinis sola relatio multiplicat Trinitatem, et hoc non convenit relationi per accidens, sed quatenus res relativa est ; et res relativa ut sic, constituit et distinguit relative tantum, quamcumque enim aliam distinctionem habet, non facit inquantum res relativa, sed haberet eam ex communibus sibi et absolutis, ut patet de disparatione ; haec enim non est propria relativis, et sic non potest causari a relatione secundum rationem relationis. Consequens est, quod in divinis nulla sit distinctio realis nisi relativa, ita quod non solum res distinctae sunt relativae, sed distinctio ipsa est relativa. Et cum constet distinctionem relativam non esse sine oppositione, relatione et respectu correlativi tantum, manifeste sequitur, quod sola oppositio relativa distinguit realiter divinas personas.
Ex his respondet ad objectiones ex parte constitutivi. Cum enim dicitur, quod idem est constitutivum et distinctivum alicujus ab omni alio, distinguendum est de duplici constitutivo, scilicet absoluto vel respectivo, et quod in absolutis verum est ; in relativis vero subdistinguendum est duplici distinctione, scilicet relativa vel quacumque alia, puta disparata vel contraria, vel contradictoria seu etiam privativa. Et dicendum, quod de distinctione relativa loquendo, falsum est assumptum, quoniam constitutivum alicujus in esse relativo non est distinctivum illius distinctione relativa, nisi a suo correlativo, propter ipsam relationis naturam, a caeteris autem distinguit quovis alio modo. Duplum enim ut sic, quia non est nisi ad dimidium, non distinguitur etiam relative nisi a dimidio ; a triplo autem et quadruplo, et reliquis entibus distinguitur quidem duplicitate inquantum est hoc ens, non relative, ut de se patet. Et quia in divinis persona est formaliter relatio, non est distinctio personalis, neque realis, nisi sit relativa. Et propterea de facto ista est falsa: Filius distinguitur realiter sive personaliter a Spiritu sancto filiatione, quia ista est falsa: Filius filiatione distinguitur relative a Spiritu sancto, quamvis ista sit vera : Filius distinguitur filiatione a Spiritu sancto, sed talis distinctio non sufficit ad realem distinctionem. Haec ille.
Sed ista responsio nec est ad mentem S. Thomae, nec solvit rationes Scoti. Et quod divertat a S. Thoma, patet in littera ejus in 1. parte quaest. 36. art. 2. qui sic dicit: Necesse est, (inquit) dicere Spiritum sanctum esse a Filio, si enim non esset ab eo, nullo modo posset ab eo personaliter distingui. Non enim est possibile dicere, quod secundum aliquid absolutum divinae personae ab invicem distinguantur, quia sequeretur quod non esset trium una essentia. Quidquid enim in divinis absolute dicitur, ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur ergo, quod solum relationibus divinae personae ad invicem distinguantur, relationes autem personas distinguere non possunt nisi secundum quod sunt oppositae. Quod ex his patet, quia Pater habet duas relationes, quarum una refertur ad Filium et alia ad Spiritum sanctum, quae tamen, quia non sunt oppositae, non constituunt duas personas, sed ad unam personam Patris tantum pertinent. Si ergo in Filio et Spiritu sancto non esset invenire nisi duas relationes, quibus uterque refertur ad Patrem, illae relationes non essent ad invicem oppositae, sicut neque duae relationes, quibus Pater refertur ad illos, unde sicut persona Patris est una, ita sequeretur quod persona Filii et Spiritus sancti esset una habens duas relationes oppositas duabus relationibus Patris ; hoc autem est haereticum, cum tollat fidem Trinitatis, oportet ergo quod Filius et Spiritus sanctus ad invicem referantur oppositis relationibus, non autem possunt esse in divinis aliae relationes oppositae, nisi relationes originis. Oppositae autem
relationes accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio. Haec sanctus Thomas.
Ex ista littera expresse patet, quod si Filius non spiraret Spiritum sanctam, nullo modo distingueretur a Spiritu sancto, neque distinctione relativa, neque alia distinctione ; ubi enim habetur littera clara et aperta sancti Thomae, non oportet ipsam ad alium sensum divertere.
Dico secundo, quod iste novos expositor non solvit Scoti rationes. Ad quod intelligendum praemitto aliqua.
Primum, quod quaecumque sunt principia essendi, eo modo quo sunt principia essendi, sunt etiam principia distinguendi. Haec propositio supra patuit, quaest, ult. prologi resp. ad argumenta principalia. Si enim sunt principia constituendi essentialiter sive quidditative, sunt etiam principia distinguendi illud essentialiter et quidditative a quocumque alio. Similiter si sunt principia constituendi accidentaliter, sunt principia distinguendi accidentaliter. Si vero sunt principia constituendi personaliter, sunt principia distinguendi personaliter.
Secundum est, quod eo modo quo relatio constituit relativum, eo modo est ratio distinguendi illud, si essentialiter, essentialiter; si suppositaliter, suppositaliter ; si accidentaliter, accidentaliter. Relatio vero unde relatio, non constituit relativum, inquantum ipsa dicit habitudinem ad correlativum ut correlativum, quia non est de ratione relationis habere habitudinem sive terminari ad correlativum ; sufficit enim quod terminetur ad absolutum correlativi, ut patet infra dist. 30. quidquid sit in divinis tenendo personas constitui per relationes, Si enim teneretur ipsas constitui per absoluta,de quo videbitur infra dist. 26. relatio terminaretur ad absolutum correlativi.
Tertium est, quod quaecumque conveniunt suis rationibus, formalibus conveniunt, loquendo de quacumque convenientia, sive essentiali, sive formali, sive reali, sive ex natura rei, etc. Similiter quaecumque differunt, suis rationibus formalibus differunt, loquendo de quacumque differentia sive diversitate. Ista regula patet a Doctore in pluribus locis.
Quartum est, quod quando in uno constituto tantum sunt duae entitates constituentes, quarum una est ratio conveniendi tantum, et alia ratio distinguendi tantum, illa entitas quae est ratio distinguendi erit praecisa ratio distinguendi a quocumque quod non est ipsum. Sicut si ponatur, quod in homine tantum sint animalitas et rationalitas , et animalitas sit ratio convenientiae, et rationalitas ratio differentiae, tunc homo distingueretur a quolibet alio praecise per rationalitatem. In proposito, cum Filius praecise constituatur in esse per essentiam et filiationem, et essentia est ratio tantum convenientiae personarum ad invicem, ut patet, et filiatio est ratio praecise distinguendi unam personam ab alia ; posito ergo, quod Spiritus sanctus non procederet a Filio, certum est quod Filius distingueretur a Spiritu sancto et non per essentiam, ergo per filiationem tantum ; falsum esset ergo dicere quod non per filiationem. Ex his patet quod responsio novi expositoris non concludit intentum. Cum enim Filius praecise constituatur in esse per essentiam et filiationem, ipsa filiatio ut filiatio,erit ratio distinguendi, non tantum a correlativo, sed etiam a disparata. Cum dicit, quod tantum constituit in habitudine ad correlativum, dico quod hoc posito adhuc sequitur quod erit ratio distinguendi non tantum a correlativo, sed etiam a disparata. Posito enim, quod Pater in creaturis constituatur in esse per paternitatem,
tunc paternitas non tantum erit ratio distinguendi Patrem a Filio, sed etiam a quolibet alio absoluto quod non est Pater. Et sic patet quomodo filiatio tantum uno modo distinguit Filium a Spiritu sancto, et non illo duplici modo, quem ipse nititur assignare.
Praeterea, si Spiritus sanctus non procederet a Filio, sed tantum a Patre, certum est quod Filius non esset Spiritus sanctus, quaero quomodo tunc distingueret ab illo ? non essentia divina, ut patet , non aliqua alio a filiatione per suppositum, quod tantum constituatur in esse per essentiam et filiationem ; ergo distingueretur sola filiatione, et per consequens non aliter distingueretur filiatione a Patre quam a Spiritu sancto, ita enim filiatione realiter distingueretur a Spiritu sancto sicut a Patre.
Praeterea, sicut idem absolutum est ratio distinguendi essentialiter constitutum per ipsum, non tantum ab alio absoluto, sed etiam a quolibet alio respectivo, sic relatio erit ratio distinguendi relativum (loquendo de relatione constituente) non tantum ab alio correlativo, sed etiam a disparato relativo, necnon et ab absoluto, ut patet. Sic in proposito filiatio in divinis erit ratio distinguendi non tantum Filium a Patre, sed etiam a Spiritu sancto.
Multa alia dicit in littera, quae non credo esse vera, sed brevitatis causa omitto. Quod enim dicit, quod persona Filii sit formaliter ipsa filiatio, falsum est. Tum, quia Filius includit formaliter essentiam et filiationem, ut supra patuit respondendo ad objectiones Gregorii dist. 2. part. 2. q. 1. Tum,quia filiatio non potest praedicari formaliter et in recto de Filio, haec enim est falsa: Filius est formaliter filiatio. Item, quod dicit assumptum esse falsum, etc. patet quomodo assumptum illud est manifeste verum, nec oportet hic immorari.
Ex his etiam apparet quid dicendum ad Gregorium de Arimino in 1. dist. H. quaest, unica, art. 1 vide ibi.
(b) Secundo sic, per formale. Hic sunt aliqua dicta. Primum, quod aliquid distingui ab altero adaequate contingit dupliciter. Primo, quando extrema, inter quae est distinctio, convertuntur, sic intelligendo quod si A universaliter distinguitur a B, quod B universaliter distinguitur ab A. Exemplum, rationale et lapis sic adaequate distinguuntur, ut sint extrema distinctionis, quia bene sequitur, nullum rationale est lapis ; ergo nullus lapis est rationale, vel omne rationale distinguitur ab omni lapide ; ergo omnis lapis distinguitur a rationali, et sic rationale est ratio distinguendi quodlibet, de quo praedicatur ab omni lapide, et similiter differentia ultima lapidis est ratio formalis distinguendi omne illud de quo praedicatur ab omni rationali. Et sic intelligit Doctor cum dicit, quod formale constitutivum distinguit constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud ab illo, supple formali constitutivo, circumscribatur, et per illud, supple constitutivum, ipsum constitutum distinguitur primo, id est, adaequate ab omni non tali, quod, supple, non habet illam formam constitutivam, et sic homo distinguitur essentialiter per rationale ab omni eo quod non est rationale, et hoc adaequate, id est, convertibiliter, modo supradicto, quia bene sequitur : omnis homo per rationale distinguitur a lapide, ab asino et hujusmodi, et sic convertibiliter sequitur: ergo omnis lapis, omnis asinus, etc. distinguitur essentialiter ab homine. Secundo accipitur adaequate, id est, convertibiliter, et hoc comparando membrum distinctum non ad aliud membrum distinctum, sed ad ipsum distingui. Exemplum, nam finitum et infinitum hoc modo distinguuntur, quia omne finitum distinguitur ab infinito, et omne distinctum ab infinito est finitam, et e contra, et hoc loquendo de distinctione essentiali ; quia sapientia divina distinguitur a bonitate divina infinita, et tamen sapientia divina est infinita, et hoc modo rationale non distinguitur adaequate a lapide, ut ipsum rationale habet ipsum esse distinctum pro extremo, quia non sequitur : omne rationale distinguitur a lapide; ergo omne distinctum a lapide est rationale. Similiter hic in genere corporis, corpus animatum et corpus inanimatum adaequate distinguuntur, quia bene sequitur : omne corpus animatum distinguitur a corpore inanimato ; ergo omne corpus distinctum a corpore inanimato est animatum, et sic patet ista ratio. Et cum dicit, quod adaequate in genere corporis primo distinguitur, supple homo, a lapide per animatum, non debet intelligi sic, quod omnis homo ut animatus, distinguitur a lapide ; ergo omne corpus distinctum a lapide erit animatum, non sequitur, sed sic intelligitur quod prima ratio distinguendi hominem in genere corporis a lapide est ani-malum, non tamen est praecise, quia (per impossibile) circumscripta animato, adhuc distingueretur per rationale.
(c) Ex secundo medio, scilicet ex distinctione emanationnm arguitur sic : Generatio, supple passiva, distinguitur a spiratione passiva, etc. dum staret tamen distinctio principiorum generandi et spirandi, scilicet distinctio intellectus et voluntatis ; ergo et quolibet tali circumscripto, puta spiratione activa Filii, staret distinctio Filii et Spiritus sancti: patet, circumscripta spiratione activa, generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur, ergo generatio passiva, cum sit constitutiva Filii, distinguit Filium a Spiritu sancto, constituto per spirationem passivam, et sic distinguerentur circumscripta spiratione activa. Probatio consequentiae, scilicet ergo et quolibet tali circumscripta, scilicet spiratione activa, etc. quia impossibile est unam personam, etc. Vult dicere hic Doctor quod si etiam spiratio activa Filii distinguat personaliter ipsum Filium a Spiritu sancto, ergo erit constitutiva ipsius Filii, quia distinctivum essentiale alicujus est constitutivum ejusdem essentialiter, et sic Filius dependeret essentialiter a filiatione sive generatione passiva, et spiratione passiva, quod est impossibile, ut patet in littera.
Ad argumenta principalia, etc.
(d) Ad auctoritatem Boetii, scilicet quod relatio multiplicat Trinitatem, concedit quod relatio dicitur opponi relationi, vel relative, vel disparate ; relatio, quae opponitur alteri relative, est correlativa ad illam, sicut paternitas et filiatio, et illa cui opponitur disparate, non est correlativa, ut paternitas opponitur disparate spirationi passivae.
Si dicatur, nonne omnes species inter se opponuntur disparate.
Dico, quod aliquae tantum opponuntur disparate, aliquae et disparate et relative, et sic paternitas et filiatio, ut sunt species, opponuntur disparate, et ut sunt correlativa opponuntur relative. Caetera patent.
(e) Ad Augustinum. Sententia litterae est, quod in divinis aliqua persona dicitur habere aliquid dupliciter. Primo, ut correlativum, sicut Pater habet Filium, et e contra. Secundo, intrinsece et quodammodo essentialiter, ut Pater habet Deitatem, habet bonitatem, et hujusmodi. Primo habens non est res habita, quia Pater non est
Filius. Secundo modo habens est res habita, quia Pater est Deus et sapiens, praedicatione formali, et Pater et Deitas, et sapientia praedicatione identica, accipiendo Patrem substantive, ut patet supra dist. 5 . quaest. 2. Spiritus sanctus non habet Filium, neque ut correlativum, quia est tantum correlativum Patris,neque intrinsece, patet, quia una persona non est intrinsece in alia ; et sic patet quod si Spiritus sanctus non procederet a Filio, et sic non haberet Filium ut correlativum, non tamen sequitur quod sit Filius, quia non haberet illum intrinsece.
(f) Ad rationes pro secunda opinione, scilicet sancti Thomae.
Hic Doctor accipit relationem secundum esse pro proprio esse relationis, quod est esse ad aliud, quidditas enim relationis est esse ad aliud. Si etiam acciperetur secundum esse realis existentiae, non esset inconveniens, ut supra exposui dist. 1. quaest. 2. et dist. 2. part. 2. q. 1. Dicit ergo Doctor quod relatio in divinis manet et secundum quidditatem et secundum esse, quia quidditas relationis non potest esse sine esse ad aliud, quia aliter esset absolutum secundum Augustinum 1. de Trinit. c. 1. vel 6. Si est ad aliud, non est substantia, et si est substantia sive ad se, jam non est relatio. Deinde addit Doctor quod quocumque modo transit esse, transit et quidditas, quia sicut esse ad aliud, quod est esse relationis,vere est idem essentiae, (scilicet realiter, non autem formaliter, quia tunc essentia esset formaliter ad aliud) ita et quidditas relationis est idem essentiae, nihil enim est ibi quod non est idem, videlicet realiter essentialiter. Manet igitur quidditas et esse, quia relatio non est formaliter essentia, quia secundum Augustinum 1. de Trinit. non eo Verbum quo sapientia.
Cum igitur dicit Thomas, aut distinguitur secundum esse, aut secundum quidditatem.
Dicit, quod secundum esse et secundum quidditatem. Cum dicis, secundum esse transit in essentiam, ergo non sic distinguit ; dicit Doctorquod transit secundum identitatem, supple realem, sed manet secundum formalitatem, ut satis supra patuit dist. 5. q. 2. et dist. 8. q. 3. et dist. 2. p. 2. q. 1.