IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Positis tribus rationibus pro parte falsa, resolvit creaturam non posse esse causam principalem conversionis Eucharistiae, de quo supra d. 11. q. 1. et 2. Ad primum: docet essentiam Dei esse formaliter, et fundamentaliter infinitam, attributa formaliter tantum ; relationes vero nullo modo nisi identice, de quo 1. d. 10. et d. 13. et quodl. 5.
De secundo (n) articulo, videtur quod ista conversio possit competere alicui creato, ut agenti principali, cujus est ratio, quia actio competens Deo per principium agendi non formaliter infinitum, potest competere creaturae, quia sibi non repugnat actio, cujus principium sufficiens est aliquod finitum, vel non infinitum: sed Deus producit creaturam per voluntatem, quae non est formaliter infinita: ergo, etc, Probatio minoris : si enim voluntas Dei esset formaliter infinita, includeret formaliter omnem perfectionem intrinsecam Deo, quia infinito nulla potest fieri additio, et tunc voluntas esset pelagus infinitae substantiae: quod non est verum, quia hoc est proprium ipsi essentiae secundum Damascenum cap. 9 Qui est, misit me, etc. Totum enim in se comprehendens, habet esse vehit substantiae quoddam infinitum pelagus et interminatum; et ideo praemittit ibi, quod videtur esse principalius nominum, quae de Deo dicuntur, qui est. Confirmatur, quia voluntas non includit formaliter in se relationes ; sine illis autem non habetur totalis perfectio divina intrinseca; ergo nec infinitas.
Item, agens naturale potest istas species alterare, et tandem ex eis substantiam generare, ut patet in mixtione aquae multae ad species vini, et nutritione, et aliis generationibus quae fiunt ex istis speciebus ; ergo potest virtus creata convertere totaliter istas in aliquam substantiam prius non existentem, et per consequens totaliter convertere in substantiam praeexistentem, quia non major requiritur virtus hic quam ibi.
Dico tamen, quod creatura non potest in istam conversionem, ut agens principale. Ratio est, quia in eam non potest nisi agens, cujus virtuti activae totaliter subest esse, et non esse utriusque extremi. Patet ex solutione 1. et 2. quaest. II. dist. sed nullum creatum est hujusmodi, quia quodlibet praesupponit aliquam partem ipsius termini a quo et ad quem, ut ostensum est 1. quaest, hujus 4.
Ad illud quod dicitur de voluntate, dico quod major est probabilis, scilicet quod principium agendi finitum, vel non infinitum, non repugnat creaturae, et ita nec actio in quam potest per se sufficienter tale principium. Et
ex hoc sequitur, quod voluntas, ut est principium creaturae, sit formaliter infinita.
Nego ergo minorem, scilicet quod non sit infinita. Ratio tacta est 1. lib. dist. 19. et 13. Apparet hoc, et breviter, quia Deus est simpliciter beatus in operationibus intellectus, et voluntatis suae; non est autem simpliciter beatus in essentia, ut est infinita, nisi eam comprehendat ; et sicut intellectus comprehendit videndo, ita voluntas suo modo oportet, quod comprehendat amando ad hoc quod sit perfecte beata, et per consequens utraque potentia, et uterque actus utriusque potentiae circa essentiam divi nam, ut perfecte se beatificat, erit infinitum.
Ad probationem ergo illius minoris dico, quod in divinis potest intelligi quasi infinitas extensiva, si intelligeretur quasi infinita multitudo perfectionum. Alio modo infinitas intensiva alicujus perfectionis simpliciter, ita quod illa perfectio, secundum propriam rationem suam, sit sine limite et termino. Et hoc secundo modo adhuc aliquid potest habere infinitatem, non tantum formalem, sed etiam fundamentalem ; aliquid autem formalem intensivam, licet non fundamentalem.
Dico ergo, quod nihil unius rationis formalis est infinitum primo modo, imo forte nec absolute in Deo est talis infinitas ; forte enim, sicut personae sunt finitae, loquendo de ista finitate et infinitate, ita et perfectiones simpliciter sunt finitae numero, seu sua multitudine, et relationes et notiones, et haec et illa simul juncta sunt finita; sed infinitas intensiva formalis et fundamentalis simul est in essentia divina, ut essentia est, et pro tanto a Damasceno vocatur pelagus ; formalis autem tantum, non fundamentalis, est in qualibet alia perfectione simpliciter, quaelibet enim habet suam perfectionem formalem ab infinitate essentiae tanquam a radice et fundamento: infinitas autem, neque formalis, neque fundamentalis, est in relationibus quibuscumque in Divinis, ut ostensum est in 1. lib. dist. 13. quia patri melius est non habere filiationem quam habere.
Perfectio autem simpliciter est illud, quod melius est quodlibet habere quam non habere.
Apparet tunc responsio, quod licet voluntas sit formaliter infinita, tamen non includit in se formaliter omnes perfectiones intrinsecas, quia nec essentia, nec aliquid aliud includit sic eas omnes; sed nec includit fundamentaliter omnes, sed sola essentia sic includit omnes, ideo dicitur pelagus: voluntas tamen per identitatem includit quamlibet perfectionem simpliciter, et quamlibet relationem.
Confirmatio illa de relationibus parum valet, quia quantumcumque non includerentur illae, adhuc posset ratio infinitatis salvari, isto modo intelligendo, quod illae nihil addunt, propter quod sit infinitas: sic enim eis circumscriptis non minus habetur in aliquo infinitas, et illae additae non sunt formaliter infinitae, et finitum, vel non infinitum additum alicui finito, non facit infinitum: sequitur propositum. Dico ergo quod licet voluntas non includat formaliter relationes, tamen potest esse formaliter infinita.
Et si objicias, non includit totaliter perfectionem divinam, dico, etsi non totaliter extensive, tamen totaliter intensive, secundum unam perfectionem formaliter; sed omnes alias perfectiones et relationes non formaliter, sed identice, et de istis saepe dictum est 1. lib. dist. 8. quaest. 4.
Ad secundum patet ex praecedente distinctione ex quatuor ultimis quaestionibus, ex quarum prima, patet quomodo istis accidentibus convenit agere ; ex tribus aliis quomodo eis conveniat pati et corrumpi. Breviter ergo negandum est ab agente creato posse istas converti in substantiam aliquam totaliter novam, neque in mixtione, neque in mutatione, seu quacumque istarum specierum corruptione, ut patet ibi: sed aliquando nova substantia succedit eis corruptis, sed non actione agentis creati, sed Dei immediate reducentis.