IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Quantum ad illum articulum, etc. Concludit Doctor quandoquidem non dentur virtutes morales per se in fusae simpliciter, dicendum quod virtutes morales non habeant necessariam connexionem cum Theologicis ; sed et Theologicas in specie sua posse esse perfectas sine moralibus, et de facto id contingere tam in parvulis quam in adultis ; et similiter morales posse esse perfectas in specie sua sine Theologicis, quamvis regulariter non soleat contingere ut omnes morales sint in statu perfecto sine Theologicis, quia communiter adulti non justificati, tam fideles quam indelides plurimis solent imperfectionibus et vitiis oppositis virtutibus esse obnoxii, praesertim si longo tempore sint absque justificatione.
Quod si admitteremus tamen virtutes morales per se infusas, quaeri posset de connexione earum cum gratia et charitate, et respondeo mihi videri, quamvis oppositum sentiant Thomistae communiter, respondendum negative. Fundamentum meum est, quia non videtur quod majorem connexionem habeant cum charitate quam fides et spes ; sed hae possunt esse absque charitate, ut statim videbimus, ergo et ille. Probatur major, quia secundum adversarios omnes, fluunt a charitate tanquam potentiae, cui connaturaliter debentur, sicut animae rationali debetur intellectus et voluntas, et suae potentiae. Rursus, sicut assignatur pro convenientia relinquendi in peccatore fidem et spem sine gratia, ut habeat quo se disponat ad recuperandam gratiam, ad quam una ex dispositionibus sine praerequisitis est actus fidei et spei, ita ut nunquam perdat fidem, nisi peccet peccato speciali contra ipsamet ; sic similiter videtur esse congruum, ut relinquatur in ipso paenitentia, ut per actus ejus disponere se possit ad justificationem, ad quam etiam disponit actus paenitentiae, non minus quam actus spei, nisi peccet specialiter contra paenitentiam, aut nisi perdat fidem.
Dico autem nisi perdat fidem, quia quemadmodum deperdita fide deperditur (secundum communem sententiam) spes sine peccato aliquo speciali facto contra spem, quia scilicet fides est regula ipsius ; ita similiter posset dici quod paenitentia (et idem de caeteris moralibus est sentiendum) deperderetur deperdita fide, quia haec esset regula ejus, et caeterarum moralium infusarum, si darentur, aut saltem actus ejus aliquis praesupponeret necessario ad actum paenitentiae infusae non minus quam ad actum spei et charitatis. Et sane Vasquez disp. 88. num. 3. fatetur connexionem moralium infusarum cum charitate nulla efficaci ratione probaris Aversa etiam fatetur rationem non debere peti ex natura rei, sed ex voluntate divina, quae colligitur ex auctoritatibus, ex quibus colligitur dari virtutes morales infusas. Sed certe, quamvis istae auctoritates concluderent quod cum charitate infundantur, sicut colligitur quod cum ea infunduntur fides et spes, de quibus tam bene loquuntur istae auctoritates, quam de moralibus infusis, ut manifestum est, tamen nullo modo dicunt morales etiam in conseruari connecti cum charitate plusquam illud dicunt de fide et spe. Unde sicut ex iis non sequitur quin fides et spes conserventur sine charitate, ita etiam non sequitur quin aliquae ex aliis virtutibus moralibus infusis absque ea conserventur. Dices, prudentia acquisita habet connexionem cum acquisitis moralibus, et infusa cum infusis moralibus, sed deperdita charitate deperditur prudentia infusa. Respondeo primo, negando antecedens, cujus ratio patet ex dictis. Respondeo secundo, eadem ratione secuturum quod spes non maneret sine charitate, nam ad actum spei requiritur prudentia infusa, tam bene quam ad actum paenitentiae ; unde si destructa charitate, destruitur prudentia, et hac destructa destruuntur virtutes infusae requirentes ipsam, sequitur destructa charitate destruendam spem contra Theologos communiter. Respondeo tertio, non necessario destrui debere prudentiam infusam, quamdiu manet fides quamvis destrueretur charitas. Unde quamvis virtutes infusae morales haberent necessariam connexionem cum prudentia, adhuc non deberent perdi istae virtutes morales perdita charitate.
Dices secundo, virtutes infusae morales sunt media ordinata ad acquirendum finem supernaturalem ; ergo perdita charitate, qua sola voluntas recte afficitur circa talem finem, tolli debent istae virtutes. Confirmatur, quia non possunt exire in actum secundum sine charitate ; ergo debent tolli ablata charitate. Respondeo, illas virtutes non esse media ad assequendum beatitudinem potius quam spem ; ergo sicut haec manet perdita charitate, ita et illae ; unde negatur consequentia.
Ad confirmationem dico, virtutes morales infusas posse exire in actum secundum ex imperio spei tam bene, quam ex imperio charitatis, unde negatur antecedens. Imo possunt exire in actum suum sine imperio ullius ex illis, sedarentur ; nihil enim prorsus id impedit, nam sicut potest quis elicere actum virtutis moralis acquisitae, verbi gratia, temperantiae, sine eo quod amet aut speret expresse et formaliter finem naturalem, ita posset elicere actum temperantiae infusae sine eo quod amaret aut speraret expresse finem supernaturalem, et consequenter sine actu charitatis aut spei. Praeterea admisso antecedenti, nego consequentiam confirmationis, quia posset habere actum redeunte charitate.