In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(n) De secundo articulo, etc. Conclusio est negativa, et communis. Haec conclusio probata est dist. ii. quaest, i et 2. quia conversio totalis non praesupponit subjectum, quod requirit causa creata. Et si dicas saltem posset causa creata agere ad praesentiam, quae est ,in corpore Christi. Respondetur negative, quia neque causa creata de facto est applicata, neque de potentia absoluta applicari potest applicatione virtutis, neque nequit aliquid agere ad modum essendi alicujus, nisi sit naturalis ejus, et quantum, si res ipsa est quanta ; unde nequit agere ad separationem accidentis, minus autem ad modum indivisibilem essendi corporis Christi.
Ita etiam omnes Patres in Deum solum auctorem hanc conversionem, tanquam in causam Physicam, referunt. Irenaeus lib. 4. cap. 34. dicit, indivisibili Spiritus saucii operatione et virtute fieri hanc conversionem. Sic Eusebius Caesariensis apud Damascenum in parallelis lib. 3. cap. 45. Per Spiritum sanctum proposita dona consecrat, etc. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 4. ad divinam operationem refert eamdem conversionem, sicut et conversionem aquae in vinum in Cana Galileae. Theophilus Alexandrinus epist 1. Paschali. Cyrill. Alexandrinus epist. ad Calofirium : Condescendens Deus nostris fragilitatibus influit oblatis vim vitae, convertens ea in veritatem . propriae carnis, etc. Damascenus lib. 4. Orthodoxae fidei, cap. 14. Idem fuse prosequitur Ambrosius lib. de Sacramentis, cap. Gaudentius tractatu 2. de Exodo : Ipse igitur naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem; de pane rursus (quia et potest et promisit) efficit proprium corpus, et qui de aqua vinum fecit, et de vino sanguinem suum, etc. Augustinus lib. 3. de Trinit. cap. 4. loquens de eodem Sacramento: Quod inquit, cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei, etc. Eucherius Lugdunensis hom. 5. de Paschate: Sicut ad nutum praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa caelorum, etc. verbi praecipit veritas, et servit effectus, nec
dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiae, praesentia majestatis in Dominici corporis transire posse naturam, etc. Isidorus lib. 1. Officiorum, cap. 118. et post reliquias. Tridentinum sess. 13. cap. 10. ad solam Dei potestatem recurrit, qua haec conversio fit. Hinc excluduntur deliria haereticorum, neque enim tanta divinae omnipotentiae operatio ex Patribus ad nudum signum corporis et sanguinis Christi exigeretur. Ad rationes in oppositum, ad primum, negatur minor. Ad reliqua de infinitate intellectus et voluntatis et operationum et essentiae divinae, patet et hic et suis locis, videatur in 1. dist. 8. quaest. 4. et quodl. 1. et 5 . Ad secundum patet ex quaest. 4. 5. et 6. dist. praeced.