IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Theologicas virtutes non necessario esse connexas, patet, quia in patria manet charitas, non fides, nec spes, ex dist. 31. e contra saepe contingit in via, ex Trident. sess. 6. cap. 15. et ean. 28. Secundo, ait in prima infusione simul tres Theologicas dari. Videtur haberi ex Trident. sess. 6. cap. 7. in terminis. Ita Soto 3. de nat. cap. 8. Alm. tract. 3. Mor. cap. 7. Vega 7. in Trident. cap. 28. Durand. 3. dist. 23. quaest. 6. Tertio, ait fidem et spem esse in suo genere perfectas virtutes sine charitate, sine qua tamen eorum actus non sunt meritorii ; est contra D. Thom. l. 2. quaest. 65. art. 4.
Quantum ad quartum articulum (t), dico quod virtutes Theologicae non sunt connexae inter se, sicut patet in patria, ubi manebit habitus et actus charitatis sine habitu et actu fidei et spei ; sicut etiam patet invia, ubi in peccatore manet fides et spes sine charitate ; igitur ex ratione habituum in existendo, non est necessaria connexio earum.
Sed numquid (u) in fieri, vel in infusione sunt connexae, ita quod una non possit infundi sine alia? Respondeo, quaecumque separari possunt in esse, potest Deus separare in fieri; et ideo quantum est ex se non necessario connectuntur in infusione, sed ex liberalitate divina connectuntur, quia Deus totum hominem perficit, ita quod sicut corporaliter nullum sanavit nisi perfecte, ita etiam spiritualiter non sanat hominem, nisi perfecte sanet ; perfecta autem sanitas est, si quantum ad intellectum habet fidem, et quantum ad voluntatem spem et charitatem, de paenil. dist. I . cap. Sunt plures.
Si quaeritur utrum fides (x) et spes sine charitate essent virtutes ? Dici potest, sicut prius dictum est de virtutibus moralibus, quod in specie sua possunt esse perfectae, inquantum scilicet sunt principia propriorum actuum respectu propriorum objectorum ; sed perfectionem illam ultimam, quam habent in attingendo finem, ad quem ordinantur ex charitate, non possunt habere sine ipsa. Et haec quidem perfectio tam in moralibus quam in istis, licet dicatur communiter esse in attingendo finem per aliquam operationem elicitam, sive per aliquem ordinem istarum, vel eorum actuum ad finem, potest tamen dici esse praecipue in hoc quod est acceptari a Deo, ordinando ad beatitudinem ; sic quippe nulla virtus, nec ejus actus acceptatur sine charitate, quae sola dividit inter filios regni et perditionis.
De habitibus intellectualibus (y), non oportet immorari ; planum est enim, quod non est necessaria eorum connexio, nisi forte sint habitus subordinati, quales sunt habitus principiorum, et habitus conclusionum, et in talibus prior potest esse sine posteriori, licet non e converso.
Ad argumenta principalia (z) duo prima concedo, quia concludunt, quod dictum est in primo articulo.
Ad tertium dico, quod licet ex frequenter sic operari, generetur quaedam qualitas, quae nata est esse concors rectae rationi, et esset virtus, si haberet rectam rationem in operante, cui esset concors ; tamen quia non est rectum dictamen in illo, deficit regula operationis rectae, et ideo electio, quae nata est esse recta, non est recta, quia non est regulata, et per consequens si generat qualitatem aliquam, illa tamen non est habitus electivus, et per consequens nec est virtus.
Quartum concedo, quia concludit quod dictum est in articulo de connexione virtutum moralium cum prudentia. Ad alias rationes sequentes de virtutibus, concedo quod licet posset dici, quod nullae virtutes etiam in specie sint incompossibiles, tamen inquantum adducuntur ad propositum, concludunt quod diversae species ejusdem generis virtutis moralis, vel diversorum generum, non sunt necessario connexae ; et hoc Concessum est in primo articulo quaestionis.