CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, inquantum unum principium vel inquantum aliquo modo distincti?
Alensis 1. p. q. 70. membr. 3. art. 3. D. Thomas 1.p.q. 36. art. 4. Richard. 1. dist. 11. q. 3. D. Bonav. ibi. q. 2. Duranti. 1. dist. 24. q. 2.et 3. Gabr. hic. q. 1. princ. Greg. q. 1. Capriol. q. 1. concl. 4. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 10. c. 5. 6. 7. Vasq. 1. part. disp. 149. 150. Mayron. hic. Baccon. hic.
Circa istam distinctionem duodecimam, in qua Magister agit de modo procedendi Spiritus sancti a Patre et Filio, quaeruntur tria. Primo quaero: utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum inquantum omnino unum, vel inquantum aliquo modo distincti ? Quod inquantum distincti,August. 6. de Trin.c. 5.Spiritus sanctus est communis unio Patris et Filii, ex hoc ac cipitur communiter, quod est nexus amborum: nexus autem non est aliquorum, nisi inquantum sunt distincti, est autem nexus eorum inquantum procedit ab eis: ergo procedit ab eis inquantum sunt distincti.
Item, actio est suppositi: igitur duorum suppositorum non est una actio. Spiritus sanctus autem producitur actione Patris et Filii, ut agentium: igitur inquantum distincti.
Item, si producunt inquantum omnino unum,aut inquantum unum in essentia, aut inquantum unum in persona, aut inquantum unum in vi spirativa. Non inquantum unum in essentia, quia tunc Spiritus sanctus produceret se, quia est unum in essentia cum Patre et Filio. Nec secundo modo inquantum unum in persona, quia sic non sunt unum. Nec tertio modo inquantum sunt unum in vi spirativa, quia tunc sequitur quod Pater esset duo principia respectu Filii et Spiritus sancti, propter duas vires productivas in ipso respectu eorum.
Item, amor notitiae genitae est tertia pars imaginis ;igitur amor procedens est amor verbi. Antecedens probatur dist. 6. per Augustinum.
Responsio est, quia tres sunt actus voluntatis respectu objecti, scilicet actus elicitus, complacentiae et imperii. Tertius nullo modo in Deo, quia nec in nobis respectu primae intellectionis. Primus namque est principalior, secundus universalior. Est tamen uterque essentialis in Deo, sed amor procedens est principalior amor objecti, non Verbi, nisi sit Patris, neutrius forte ex prima productione, sicut nec Verbi, nisi essentiae; in nobis omnis amor est procedens, ibi non, sed tantum amor primus objecti diligibilis. Contra 5. de Trin. c. 14. Pater et Filius sunt unum principium ad Spiritum sanctum, sicut Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt unum principium ad creaturam, creatura autem est a tribus inquantum unum, non inquantum distincti; ergo, etc.
SGIIOLIUM.
Respondet Patrem et Filium spirare ut linum principium, ex c. unic. de sum. Trinit. 6. Ratio est, quia Pater prius origine dat Filio utramque fecunditatem per intellectum, quam exeat in actum fecunditatis per voluntatem, de quo late actum est dist. 2. quaest.7. a num. 18.
(a) In ista quaestione planum est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti. Hoc declaratum est in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X. sicut patet extra, de sum. Trin. et Fide Cathol. fideli ac devota, et est hodie in 6. lib. Decretalium.
Ratio autem hujus veritatis est ista, quia ut dictum est dist. 2. Pater prius (a) origine habet actum fecunditatis intellectus quam voluntatis ; in illo priori communicatur Filio fecunditas eadem, quae est in Patre, quia in illo signo originis in quo Filius producitur per fecunditatem intellectus, communicatur sibi a Patre quidquid ei non repugnat, et ita fecunditas voluntatis ; igitur in alio signo originis, quando producitur persona per actum fecunditatis secundae, scilicet voluntatis, producitur a Patre et Filio omnino, ut ab uno, principio, propter unam fecunditatem principii productivi in eis.
Sed est difficultas alia: Cum enim voluntas ista sit una in duobus suppositis, quae supposita concorditer volunt ista voluntate, et concordia connotet aliquam distinctionem suppositorum concordium: Utrum Pater et Filius per se magis spirent hac voluntate inquantum una, vel inquantum concors?