IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thomae creaturam posse esse instrumentalem causam conversionis Eucharistiae ; probat, quia accidens est instrumentum generationis substantiae; ergo. Antecedens probat, quia forma substantialis non est effectiva, quia potentia plus differt ab essentia quan existentia, quae tamen realiter ab ea differt. Item, producere formam in materiam, et immediate perficere, non possunt provenire ab eadem forma. Scotus late impugnat istas probationes.
De tertio (o) articulo, videretur quod haec conversio competere posset creaturae, ut agenti instrumentaliter : primo, quia accidens potest esse instrumentaliter agens ad generationem substantiae ; ergo a simili in proposito. Antecedens probatur primo sic : quando aliqua sunt essentialiter ordinata, plus distat tertium a primo quam secundum ; sed in creatura sunt essentialiter ordinata essentia esse, et potentia: ergo plus distat potentia ab essentia quam esse; sed esse differt realiter ab essentia; ergo et per consequens nulla forma substantialis potest esse immediatum principium agendi.
Secundo probatur idem antecedens, quandocumque sunt duo actus, quorum neuter includit alium, non reducuntur in idem principium, ut habetur a Philosopho 2. de Anima, qui vult quod potentiae distinguantur per actus, sicut actus per objecta: sed perficere materiam, et abstrahere a materia, sunt duo actus in anima, et non includentes se. Quod probatur, quia uterque potest esse sine alio, primus sine secundo, ut in puero et dormiente ; secundus etiam sine primo, ut in anima separata: sed actus prior, scilicet dare esse materiae, competit essentiae, ut proximo principio formali: ergo ille alius actus non convenit essentiae, et tunc a simili de aliis substantialibus formis respectu actionum, quae videntur ei competere.
Si objicitur contra ista : primo, quia quodcumque absolutum potest separari a quocumque absoluto, quia non apparet contradictio in hoc, ergo si intellectus sit quid absolutum aliud ab anima potest ab ea separari, et ita separatus poterit intelligere et beatificari: quod videtur inconveniens. Secundo, quia substantia, sive quidditas substantiae, est objectum motivum intellectus; est ergo principium immediatum operandi in intellectum. Ad primum dicunt, negando primam propositionem, ponendo exemplum de subjecto et passione. Ad secundum, quod illa actio est intentionalis, non realis.
Contra primum, quia sic habetur propositum, quia si subjectum non potest separari a passione, hoc est propter aliquam necessitatem in subjecto respectu passionis ; haec autem necessitas reducitur ad aliquam causalitatem, non causae materialis, cum illa sit contradictionis, ergo causae efficientis: et sic substantia erit causa efficiens alicujus passionis, nisi procedatur in infinitum, dando passionem ante passionem.
Secundo, habetur propositum, quia instantia posita contra majorem, confirmat majorem, quia omnem causalitatem causae extrinsecae potest Deus supplere: ista causalitas subjecti respectu passionis propter quam est necessitas, erit, causalitas causae extrinsecae; ergo etc.
Quando autem confirmant istam responsionem, per hoc quod in definitionem passionis cadit subjectum, nihil valet, quia sic nullum accidens posset a subjecto separari ; nam secundum Philosophum ibi in 7. Metaphys. in ratione cujuscumque accidentis necesse est rationem substantiae esse.
Haec etiam instantia de subjecto et passione aliter improbatur, quia sequeretur quod substantia panis non posset essesine quantitate, nec e converso; quidquid enim per se, et primo inest superiori per se, primo, licet non inest inferiori; exemplum de triangulo et isoscele, de eo quod est habere tres scilicet; sed continuum esse per se et primo inest substantiae corporeae ; ergo per se, licet non primo, inest pani, et per consequens, non poterit panis manere sine continuitate eadem, nec continuitas eadem sine pane, quia accidens non migrat a subjecto in subjectum ; et ita non posset quantitas in Eucharistia manere sine substantia panis, quod ipsi negant, et communis schola.
Contra conclusionem istius opinionis, scilicet quod forma substantialis non potest secundum eos esse principium immediatum agendi, argutum est supra dist. 12. quaest. 3. et hic nunc sufficiat breviter replicare, quia illud est principium agendi, in quo producens assimilat sibi passum. Vel melius, non assimilatur sibi productum in forma perfectiori forma producentis; assimilatur autem sibi productum in forma substantiali ; ergo, etc.
Secundo sic, quia instrumentum secundum eos non agit, nisi ut movens motum: ergo immediate movetur a principali agente, ad hoc ut moveat ; et per consequens ad hoc ut accidens agat ut instrumentum substantiae, immediate movebitur a substantia.
Sed hoc non valet, secundum ea quae mihi videntur vera de ordine causarum, quia non credo semper causam secundam, quae vocatur quandoque instrumentum, recipere motionem specialem a causa prima, sed tantum habere subordinationem aliquam formae suae activae, ad formam activam alterius, per quam subordinationem causa priori exeunte in actum in suo ordine causandi, secunda na ta est exire in actum in suo ordine causandi: et sic secunda dicitui movens motum, non quia recipia motionem a prima, per quan moveat, sed quia in motione sua dependet ab alia prius naturaliter actu movente.
Responsio ad secundam instantiam, scilicet de quidditate sub stantiae movente intellectum, non valet, quia etsi substantia ibi ha beat esse intentionale, amen ipsa intellectio est forma realis; ergc respectu ejus oportet dare aliquot principium activum reale, et ut reale. Neque valet fugere ad phantasma, quia secundum eos essentia Angeli movet intellectum Angeli ad propriam intellectionem Angeli, et ibi nullum potest fingi phantasma.
Ad argumenta pro ista instantia, quae est de causalitate instrumentali accidentis respectu substantiae. Ad primum dico, de illo ordine essentiae, esse et potentiae, quod simpliciter falsum est, quod esse sit aliud ab essentia. Et hoc probatum est per dicta eorum, quia incompossibile est genitum, ut genitum, per se habere unum esse, si esse sit aliud ab essentia; genitum autem ut genitum, sive primus terminus generationis est per se unum. Esto etiam, quod esset talis ordo, quem fingunt esse et potentiae, dico quod potentia praecederet ipsum esse, quia in quocumque instanti naturae vel durationis essentia habetur perfecta, in eodem habetur perfectum principium operandi operationes convenientes potentiae, et per consequens perfecta potentia, et ita si esse sit aliud a potentia, potentia praecedit ipsum esse.
Ad secundum dico, quod major propositio est universaliter falsa de actu primo et secundo, quia sic probaretur quod nihil est principium activum in creaturis: nam formam oportet dare actum ipsi, quod informat ; et si est activum, oportet quod respiciat illud, in quod causat actum secundum; ista autem sunt disparata, quia sine contradictione unum potest separari ab alio.
Respondeo ergo, quod illa major nec est vera de actibus ordinatis primo et secundo, sed universaliter falsa, quia forma dans actum secundum, dat etiam actum primum, et e converso ; et sic applicatur ad propositum de animare et intelligere, et ideo ad propositum nihil valet illa major. Si autem est vera de actibus secundis disparatis, et principio activo limitato, sicut debet intelligi Philosophus, 2. de Anima, ubi adducitur, nihil est ad propositum, quia animare et intelligere non sunt tales duo actus.
Alia instantia principalis ad istum tertium articulum, est talis: possibile est creaturam in virtute Dei causare aliquam cognitionem propriam de Deo; ergo multo magis possibile est accidens in virtute substantiae causare substantiam. Antecedens probatur, quia possibile est aliquam cognitionem propriam habere de Deo, et non nisi per creaturam, quia nihil aliud movet intellectum viatoris.
Responsio est duplex : Prima, quia cognitio Dei est accidens, et per consequens non excedit totum genus accidentis moventis intellectum: eodem modo, si loquamur de cognitione substantiae creatae, et accidente. Possibile est ergo accidens causare cognitionem substantiae creatae vel increatae, absque hoc quod causet aliquid nobilius perfectione sua propria; sed non sic, si causaret substantiam, quia quaelibet est simpliciter perfectior quocumque accidente. Alia responsio, et quasi redit in idem, quia objectum in cognitione habet esse diminutum, et per consequens substantia ut cognita, vel Deus ut cognitus, habet esse diminutum in cognoscente: substantia autem, ut in se, habet esse simpliciter et perfectum. Licet ergo accidens posset esse principium producendi substantiam in esse diminuto, id est, in esse cognito, vel creatura Deum in tali esse diminuto, id est, in esse cognito, ergo arguendo a simili, non sequitur quod accidens possit esse principium producendi substantiam in esse simpliciter quomodocumque, nec ut instrumentum, nec ut agens principale.