IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De praeceptorum Decalogi distinctione in comparatione ad Scripturam tabularum. Sed jam distributio Decalogi, qui in duobus mandatis completur, consideranda est. " Habet enim Decalogus decem praecepta, quae sunt decachordum psalterium ; quae sic sunt distributa, ut tria, quae sunt in prima tabula, pertineant ad Deum, scilicet ad cognitionem et dilectionem Trinitatis ; septem, quae sunt in secunda tabula, ad dilectionem proximi. "
De primo praecepto.
Primum in prima tabula est: Non
habebis Deos alienos ;non facies
tibi sculptile neque omnem similitudinem, etc. Haec Origenes dicit esse duo mandata, sed Augustinus unum. Hoc ipsum enim, quod dixerat: Non habebis Deos alienos, perfectius explicat, cum prohibet coli figmenta, scilicet idolum, vel similitudinem alicujus rei ; quae duo Origenes ita dicit distare, " ut idolum sit quod nihil habet simile sui ; similitudo vero, quod habet speciem alicujus rei ; verbi gratia, si quis in auro vel in ligno vel alia re faciat speciem serpentis, vel avis vel alicujus rei et statuat ad adorandum, non idolum, sed similitudinem fecit. Qui vero facit speciem, quam non vidit oculus, sed animus sibi finxit, ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies ; non similitudinem, sed idolum facit, quia facit quod non habet aliquid simile sui. "
Quare idolum nihil esse in mundo dicitur.
" Ideo dicit Apostolus, quia idolum nihil est in mundo. Non enim aliqua. ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est, cum aliquid ex his quae sunt vel in caelo vel in terra vel in aquis formatur. " Augustinus vero ita exponit illud : Idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi non est forma idoli. Materiam enim formavit Deus, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecumque facta sunt naturaliter, facta sunt per Verbum ; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil ; et nihil fiunt homines, cum peccant.
Sed quaeritur, quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per Verbum, cum alibi legatur: " Omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium facta est per
Verbum. " Hoc autem a diversis varie solvitur. Quidam enim dicunt, omnem formam, et quidquid est, a Deo esse, inquantum est, et formam idoli, inquantum est, vel inquantum forma est, a Deo esse, sed non inquantum est idoli, id est, posita ad adorandum. In hoc enim non est creatura, sed perversio creaturae. Sicut illud quod peccatum est, inquantum peccatum est, nihil est: et homines, cum peccant, nihil fiunt, quia ab illo qui vere est, separantur. Unde Hieronymus : " Quod ex Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur. " Ideoque peccatum, quod nos a vero esse abducit, nihil esse vel non esse dicitur. Alii vero dicunt omnem formam, quae scilicet naturaliter est, et omne quod naturaliter est, esse a Deo ; sed forma idoli non est naturaliter, quia naturae justitiae non servit. Id enim naturaliter esse dicitur, quod simplici naturae justitiae, quae Deus est, militat, non resultat et naturam creatam non vitiat.
Secundum praeceptum est : Non assumes nomen Dei tui in vanum , quod est dicere secundum litteram : Non jurabis pro nihilo nomen Dei ; " allegorice vero praecipitur, ut non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed aequalem Patri. "
Tertium vero praeceptum Memento ut diem sabbati sanctifices : ubi secundum litteram praecipitur sabbati observantia ; allegorice vero, ut requiem hic a vitiis et in futuro in Dei contemplatione expectes ex Spiritu sancto, id est, ex charitate et dono Dei, non quod
Spiritus sanctus sine Patre et Filio hoc operetur.
Quare in Spiritu sancto proprie dicitur fieri remissio peccatorum.
Accepit utique Ecclesia hoc donum, ut in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum ; quam remissionem cum Trinitas facit, proprie tamen ad Spiritum sanctum dicitur pertinere, quia ipse est Spiritus adoptionis filiorum, ipse est Patris et Filii Amor, et Connexio vel Communitas " ; ideoque justificatio nostra et requies ei attribuitur saepius. Haec sunt tria mandata primae tabulae, ad Deum pertinentia ; et primum quidem, quod est de uno Deo colendo, pertinet ad Patrem, in quo est unitas vel auctoritas ; secundum ad Filium, in quo est aequalitas ; tertium ad Spiritum sanctum, in quo est utriusque communitas.
De mandatis secundae tabulae.
In secunda vero tabula septem erant mandata ad dilectionem proximi pertinentia. " Quorum primum ad patrem carnalem refertur, sicut primum primae tabulae ad Patrem caelestem, quod est : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, " scilicet viventium. Parentes vero sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur, et necessaria ministrentur.
Secundum est: Non occides; ubi secundum litteram actus homicidii prohibetur, secundum spiritum vero etiam voluntas occidendi. Unde huic mandato secundum litteram fit superadditio in Evangelio, quia littera Evangelii exprimitur, quod legis littera non exprimebatur.
Evangelii littera exprimit intelligentiam spiritualem, id est, quam spirituales habent, et secundum quam spiritualiter vivitur ; littera legis sensum carnalem, id est, quem carnales habent, et secundum quem carnaliter vivitur, cui facta est superadditio.
Tertium est : Non moechaberis, . " id est, ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. A parte enim totum intelligitur. Nomine igitur moechiae omnis concubitus illicitus illorumque membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi. "
Quartum est: Non furtum facies ; ubi sacrilegium, et rapina omnis prohibetur. " Non enim rapinam . permisit qui furtum prohibuit, sed f furti nomine bene intelligi voluit omnem illicitam usurpationem rei . alienae " " Sacrilegium tribus modis committitur, quando scilicet vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro aufertur. " Sacrum vero dicitur
. quidquid mancipatum est cultui divino, ut Ecclesia vel res Ecclesiae. Hic etiam usura prohibetur, quae
. sub rapina continetur. Unde Hieronymus. " Usuras quaerere, vel fraudare, vel rapere nihil interest. Commoda fratri tuo, et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quaeras, quia superabundantia in usura computatur. " Est enim usura, ut ait Augustinus, cum qui plus exigit in pecunia, vel qualibet re, quam acceperit. Item Hieronymus : " Putant aliqui, usuram tantum esse in pecunia ; sed intelligant, usuram vocari superabundantiam, scilicet quidquid est, si ab eo quod dederit, plus est ; ut si in hyeme demus decem modios, et in messe quindecim recipiamus. "
De furto.
Si vero quaeritur de filiis Israel, qui, Domino jubente, ab Aegyptiis mutuaverunt vasa aurea et argentea et vestes pretiosas et asportaverunt, utrum furtum commiserint ; dicimus, eos qui ut parerent Deo jubenti, illud fecerunt, non fecisse furtum nec omnino peccasse. Unde Augustinus : " Israelitae non furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt. Hoc enim Deus jussit, qui legem dedit ; sicut minister judicis sine peccato occidit quem lex praeceperit ; sed si id sponte faciet, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a judice occidendum. Infirmi autem, qui ex cupiditate Aegyptios deceperunt, magis permissi sunt hoc facere illis qui talia jure passi sunt, quam jussi ". Hic opponitur, quod etiam boni in illo opere peccaverunt, quia naturalem legem, cui concordat Evangelium et lex moralis praeceptionis, transgressi sunt, quae est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris ; quam Veritas scripsit in corde hominis, et quia non legebatur in corde, iteravit in tabulis, ut voce forinsecus admota rediret ad cor, et ibi inveniret quod extra legeret. Hanc igitur illi praevaricati videntur in illo facto, aliis facientes quod nolebant sibi fieri. Sed ibi subintelligendum est : injuste, ut non alii, scilicet injuste, facias quod tibi non vis fieri. Alioquin hujus praevaricator est judex, dum punit reum, nolens aliquid tale sibi fieri. Ita etiam et illud Domini verbum : Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, etc. de bonis accipiendum est, quae nobis invicem exhibere debemus.
Quintum praeceptum est : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium ; ubi crimen mendacii et perjurii prohibetur.
De mendacio.
" Solet autem quaeri, utrum prohibitum sit omne mendacium ? Quidam dicunt, illud tantum prohiberi, quod obest et non prodest ei cui dicitur. Tale enim non est adversus proximum ; ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura. " Sed de mendacio magna quaestio est, nec cito explicari potest.
(Finis textus Magistri.)