CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Henrici est, voluntatem non esse proximum principium spirandi, sed in quantum est concors, id est, sub amore mutuo, quo Pater amat Filium, et Filius Patrem, seu ut est amor impensus et repensus, et sic Pater et Filius spirant ut plures.
(a) Hic dicitur sic, quod supposita producentia sunt distincta propter illam distinctionem, nullo modo concederentur spirare inquantum plures, habent enim unam vim spirativam.Sed ulterius illa una vis spirativa, non omnino sub ratione unitatis suae est proximum principium fecundum ad spirandum, sed sub ratione concordis voluntatis, ubi connotatur aliqua distinctio,et propter istam distinctionem connotatam ex parte principii quo, potest concedi quod spirant inquantum sunt distincti.
Ista opinio confirmatur per Richardum 3. de Trin. quoniam intellectus perfectam fecunditatem habere potest ad productionem Verbi, ut existit in una sola persona ; voluntas autem ad productionem Spiritus sancti perfectam fecunditatem habere non potest, nisi in gemina persona, et hoc quia fecunditas intellectus consistit in plenitudine perfectae sapientiae, quae potest esse in unico, dicente Richardo de Trin. 3. c. 10. Nihil definitur contrarium naturae, si plenitudo sapientiae dicatur posse consistere in singularitate personae. Nam quantum videtur etiam si una sola persona in Deitate esset, nihilominus plenitudinem sapientiae habere posset; fecunditas autem voluntatis consistit in plenitudine veri amoris, qui non potest esse nisi in duobus ad minus, dicente eodem Richardo ibid c 3.Non potest amor esse jucundus, si non sit et mutuus ; quare cum in amore essentiali fecunditas voluntatis non possit esse nisi summe perfectus, et jucundus sit amor, oportet quod voluntas si sit fecunda, quod sit amor mutuus, ut sit secundum eum ibidem, qui amorem impendat, et sit qui amorem rependat ; quia, ut dicit c.7.Summe diligenti non sufficit, si summe dilectus summam dilectionem non rependit. Et secundum hoc (ut supra dictum est) ad hoc, quod communis voluntas Patris et Filii sit fecunda ad spirandum Spiritum sanctum, non sufficit quod sit una voluntas communis amborum, et amor essentialis in ipsa communis, qua ambo simul amant et volunt: sed oportet, quod sit voluntas concors et mutua duorum, qua unus summum amorem alteri impendat, et ille viceversa eumdem rependat, quo existente, fecunda est voluntas, ut ex ipsa necesse sit emanare amorem, qui est Spiritus sanctus, dicente Richardo, ubi prius, c. 11. quod in amore mutuo, multumque fervente, nihil praeclarius quam ab eo quem summe diligis et a quo summe diligeris, alium aeque diligi velis. Probatio, itaque consummatae charitatis est mutua communio exhibitae sibi dilectionis, ita quod in illo sicut mutuo diligitur utriusque dilectio, ut consummata sit praehabitae dilectionis consortium, et non debet sic esse, sed ita debent scribi.
In illis itaque, ut dicit, sic mutuo dilectis utriusque perfectio ut consummata sit, exhibitae dilectionis consortem aequa ratione requirit, et hoc per.vim spirativam, quae est concors voluntas in mutuo amore producendo Spiritum sanctum, non solum ut sunt unum in voluntate illa sive amore, sed ut sunt plures inter se distincti; quae distinctio connotatur per hoc quod voluntas dicitur esse concors, et amor mutuus, qui non potest esse nisi sit plurium, secundum quod plures sunt inseparabiles. Nam haec praepositio cum, associationem importat, quae non est nisi plurium distinctorum: et propter hoc bene dicitur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres coaeterni, cum tamen ista negetur : Pa ter, Filius et Spiritus sanctus sunt tres aeterni. Per hoc etiam, quod voluntas concors est amor mutuus duorum, licet sit unus et idem, tamen non est eadem ratio ejus, ut est a Patre in Filium impensus, et e converso, ut est a Filio ad Patrem repensus, quoniam secundum Richardum lib. 3. c. 19. Quando duo mutuo se diligunt, et summi desiderii affectus invicem impendunt, et istius in illum et illius in istum, affectus discurrit et quasi in diversa tendit, et per hoc, quod quasi in diversa tendit, quodammodo ratione diversus est. Sed ista diversitas est in amore vel voluntate essentiali, qua non obstante, fecunditas est penitus una et eadem in voluntate illa concordi et amore mutuo, in qua fecunditate Pater et Filius sunt penitus unum et uniformiter spirant Spiritum sanctum, qui a duobus concorditer diligitur, et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur, ut dicit ibidem Richardus. Et secundum hoc in spiratione Spiritus sancti, dupliciter est consideranda Patris et Filii distinctio. Uno modo, ut accipiuntur sicut elicientes actum: alio modo, ut intelliguntur esse concordes in amore mutuo et in voluntate circa rationem eiiciendi actum, et ex distinctione eorum primo modo considerata, nullo modo dicendi sunt spirare, ut plures: licet enim sint plures, qui spirant, non tamen propter pluralitatem, quae principaliter est in illis, spirant, sed solum ex distinctione eorum connotata, et sic Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum, inquantum sunt plures in eliciendo actionem, licet concurrant in unam rationem secundum quam elicitur actio, sed ut sunt plures in unica voluntate, quae est ratio eiiciendi actum concordando et amorem suum in illa mutuando.