IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rejecta alia ratione D. Thomae suadente accidens producere substantiam, resolvit ministrum esse causam instrumentalem dispositivam, moralem, non Physicam, conversionis Eucharistiae, et idem est de aliis Sacramentis.
Quantum (p) ergo ad istum articulum, sicut prius dictum est, instrumentum potest multipliciter intelligi ; sed ad propositum, agens dispositivum dicitur instrumentum. Et sic minister habens actionem propriam humanam praeviam actioni divinae, tanquam dispositionem necessariam, non simpliciter, sed ex ordinatione Dei paciscentis cum Ecclesia, quod ad talem actum ministri faciet talem actum sibi proprium, est instrumentum Dei in ista conversione. Et ista responsio est universalis in omnibus Sacramentis, in quibus minister requiritur, quia ipse minister est agens quoddam dispositivum ; actio autem sua est actio instrumentalis respectu actionis principalis agentis eo modo aliqualiter, quo sectio est ad formam scamni, quia ad illam sequitur regulariter illa forma ex ordine agentis principalis.
Sic in proposito, prolatio verborum posset dici actio instrumentalis respectu conversionis seu confectionis corporis Christi, quia ad illam prolationem sequitur regulariter ista conversio, vel confectio. Et sic actione alicujus creaturae, ut agentis instrumentaliter, conficitur corpus Christi, non quidem, ut attingentis terminum, sicut aliqua instrumenta habent actionem instrumentalem attingentem terminum, ut dictum est i sed eo modo quo agens praevium dicitur agere instrumentaliter ad formam principalem, quam non attingit, et actio ejus dicitur instrumentalis, quia dispositiva et praevia.
Ad rationes principales, primas duas concedo, quia probant quod in ista conversione, actio divina non sit actio de genere Actionis, nisi teneatur illa opinio supra, quod corpus non succedit pani, nisi ut hic.
Et si istud teneatur, tunc ad illas rationes : Ad primam sic, quod cum dicitur actio, in motu firmatur vel fundatur: ibi accipitur motus indifferenter ad motum proprie dictum et mutationem, et indifferenter subjective, vel fundamentaliter, vel concomitanter. Et concedo, quod ista actio fundatur in mutatione corporis Christi succedetis sic suo non esse h ic.
Ad secundam, concedo quod hic est passio, tenendo illam viam , illa autem est in corpore, quod fit de non praesente hic praesens hic.
Ad tertiam rationem patet supra dist. 11. quomodo generatio est conversio totius in totum, sed non totalis conversio, qualis est ista.
Ad quartam non sequitur, natura potest esse principium istius esse sub uno modo conveniente sibi ergo sub modo non conveniente sibi, sed repugnante sibi, quantum est ex parte sui. Et cum dicitur, quod idem est esse, ex hoc sequitur quod idem posset esse principium ipsius esse; quod concedo ; sed non sequitur, ergo ipsius esse sub hoc modo potest esse principium, quod est principium ejus sub modo illo.
Et quando probatur, quia modus ipsius esse non repugnat ipsi esse, dico quod repugnat in comparatione ad talem causam, ita scilicet quod causa non potest causare esse illud sub isto modo, licet possit causare esse absolute, vel sub alio modo.
Et quando additur ultimo, quod modus non excedit in perfectione illud cujus est modus, dico, quod aliquid imperfectum potest esse, et tamen imperfectio ibi derelicta potest non subesse causalitati illius, cui subest illud quod est perfectius sub alio modo conveniente.
Ad ultimam dico, quod actio instrumentalis agentis, accipiendo instrumentale agens pro dispositivo, bene requirit intentionem propriam in illo agente, sive sit naturale, ut in calore alterante bene est intentio propria, licet sit agens instrumentale respectu ignis generandi, hoc est dispositivum ad illud, sive agens per intellectum, quia ibi instrumentum requirit determinatam actionem humanam, quae ordinatur ad actionem principalis agentis ; et talis universaliter est actus ministri in dispensatione Sacramentorum.