IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum omnia praecepta Decalogi sint de lege naturae ?
Alens. 3. part, quaest. 29. membr. 1. art. i. Divus Thomas 1. 2. quaest. 100, art. 8. et quaest. 104. art. 1. Divus Bonaventura hic art. 1. quaest. 3. Richardus art. 1. quaest, 1. Durandus quaest. 1. Gabriel quaest. 1. Major quaest. 10. Occbam 1. quaest. 19. ad tertium dubium, Aliaco 1. disp. 14. Gerson. alphab. 61. lit. e, f. Vasquez 1. 2. quaest. 99. art. 5. et d. 179. Alm. 3. mor. 15. et hic, Molina tom. 6. tract. 5. d. 57. num. 6. Rada 3. tom. controvers. 16. Suarez lib. 2. de legibus, cap. 15. Aegidius hic quaest. 3.
Circa istam distinctionem (a) trigesimam septimam, in qua Magister agit de praeceptis, quaeritur unum :
Utrum omnia praecepta Decalogi sint de lege naturae ? quod non. In his, quae sunt de lege naturae, non videtur posse Deus dispensare ; sed dispensavit in aliquibus, quae videntur esse contra praecepta Decalogi ; ergo. Probatio majoris, quae sunt de lege naturae, vel sunt principia necessaria nota ex terminis, vel sunt conclusiones necessario sequentes ex talibus principiis: sed sive sic, sive sic, habent veritatem necessariam ; igitur Deus non potest facere ea esse falsa ; igitur non potest facere illud quod mandant fieri non esse bonum, et quod prohibent non: esse malum, et per consequens de tali illicito licitum. Probatio minoris : occidere et furari et moechari sunt contra praecepta Decalogi, ut patet Exod. 20. sed in istis videtur Deus dispensasse ; nam de homicidio patet Genes. 22. de Abraham, de filio immolando ; de furto, Exod. 11. et 12. de filiis Israel, quibus praecepit ut spoliarent Aegyptios, quae spoliatio est ablatio rei alienae invito domino, quae est definitio furti ; de tertio, scilicet moechari, patet Oseae 1. Fac filios fornicationum.
Praeterea, Rom. 7. dicit Apostolus : Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces, etc. Sed ea, quae sunt nota ex lege naturae, sciuntur esse vitanda vel agenda, etiamsi non sint scripta, sicut ea quae sunt naturaliter nola in speculativis, essent naturaliter nota, etiamsi non essent revelata.
Praeterea, lex naturae obligavit in omni statu, quia notum est in tali natura esse sic agendum, vel non ; sed Decalogus non obligavit in omni statu, puta non in statu innocentiae,
cum tunc lex Decalogi non esset data, et antequam esset data, non obligavit.
Contra in Canone distinct. 6. g His itaque respondetur, et in principio decretorum, et I. Joann. I . Quaere.