In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(p) Quantum ergo ad istum articulum, sicut, etc. Conclusio hujus articuli est communis, et magis patebit ex quaestione sequenti: modus autem explicandi superius declaratus est dist. 1. q. 2. et 5. et dist. 6. q. 5. Loquitur hic de instrumento, ut extenditur ad omne per se institutum ad conficiendum Sacramentum ex divina ordinatione, et sic comprehendit materiam, formam et ministrum.
Inter haec tamen discernendo, actio ministri dicitur ministerialis, non solum ; applicando materiam et formam, sed etiam in suo ordine attingendo effectum Sacramenti ; materia vero et forma concurrunt, ut signa practica effectus, respective autem ad materiam et formam magis proprie salvatur actio instrumentalis, quam ad ministrum, qui potius dici debet causa secunda, ut exponit Doctor dist. O. quaest. 5. respon. ad primum.
Ad argumenta in oppositum, ad primum et secundum patet ex art. 1. et ex littera. Ad tertium, patet ex art. 2. sicut et ad quartum. Ad ultimum patet, ex hoc articulo notanda est specialiter doctrina responsionis ad quartum. Negatur primo omne principium alicujus sub determinato modo essendi posse esse principium ejus sub omni modo essendi, et patet in causa secunda respectu effectus creationis; quamvis enim includit formam in sua virtute, non potest eam seorsim producere a subjecto, neque potest accidens separare, licet possit illud destruere in subjecto.
Secundo, et sequitur ex priori, licet aliquid non repugnet simpliciter, repugnat tamen cum determinatione ad aliquod extrinsecum principium, a quo nequit esse cum hoc modo essendi.
Tertio, quod non sequitur ex posse in aliquid perfectum posse in id quod imperfectius est ; perfectior enim est forma quam materia, potest causa secunda tamen in formam, non potest in materiam ; haec impossibilitas oritur ex limitato modo agendi causarum.