IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum quilibet Sacerdos proferens verba consecrationis cum intentione debita, et circa materiam convenientem possit conficere Eucharistiam 1
Alensis 4. part. g. 35, memb. 4. 5. 6. D. Bonav. hic art. 1. 5. 1. Richard. art. 1. q. 1. D. Thom. 3. p. q. 82. art. 1. Suarez 3. part. tom. 3. disp. 61. sed. 3. Bellarm. lib. 4. de Eucharist. c. 16. Waldens. de Sacram. c. 7. et 27.
Ad secundum (a) sic proceditur : Arguo quod non quilibet Sacerdos potest conficere Eucharistiam, per illud, 1. quaest. 1. Multi saecularium, ubi adducitur illud Malach. 2. Maledicam benedictionibus vestris; et exponitur uno modo : Maledicam quidquid a vobis benedicitur ; et fit illa comminatio malis Sacerdotibus: ergo quidquid ab eis benedicitur, a Deo maledicitur, et per consequens nihil simpliciter per ministerium eorum benedicitur.
Item ibidem, 1. quaest. 1. Quod quidam, sig. opponitur : suspenso vel deposito Sacerdote nulla ei relinquitur potestasi ergo, etc.
Item, virtus Missae in Sacramento Eucharistiae principaliter consistit ; ergo si malus Sacerdos potest conficere, sicut bonus, aeque valeret missa mali, sicut boni, et e converso.
Item, laicus potest sumere Eucharistiam ; sed sumptio est finis consecrationis, et per consequens est simpliciter melius et nobilius: ergo aeque vel magis potest laicus conficere ; non ergo solus Sacerdos.
Item, beatus Laurentius sanguinem dispensavit, ut patet ex verbis ejus ad Sixtum, Cui commisisti, etc. et hoc probatur per illud dist. 93. praesente Presbyslero Diaconus Eucharistiam corporis Christi, si necessitas cogit, jussus eroget.
Contra, 1. q. 1. Quod quidam, nulla causa ostenditur, cur ille qui Baptismum non potest amittere, jus amittere possit baptizandi; ergo a simili, qui ordinem sacerdotalem amittere non potest, nec jus conficiendi amittere potest; sed nullus Sacerdos potest amittere potestatem sacerdotalem, quia character est indelebilis ; ergo, etc.
Item, ibidem sig. de his : Sacramentorum sanctitatem in perversis hominibus, sive qui intus sunt, sive qui foris, constat impollutam atque inviolabilem permanere; ergo quicumque Sacerdos quantumcumque malus potes habere sanctitatem Sacramento rum eamdem cum bono.
Quod etiam solus Sacerdos possit tam consecrare quam dispensare, probatur sic per illud dist. 93. Non oportet Diaconos panem dare, id est, corpus Domini, secundum Glossam.