In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Thom. et suorum, nulla praecepta Decalogi esse per Deum dispensabilia, quia sunt principia Juris naturae, vel conclusiones necessario ex eis sequentes,et habent ex se bonitatem, quae sunt affirmativa, et malitiam, quae sunt negativa.
Hic dicitur (b) quod sic, et ponitur talis modus: Lex naturae est lex descendens ex primis principiis notis in agibilibus ; talia sunt quaedam principia practica, nota ex terminis, quae sunt quaedam seminaria, ad quorum veritatem inclinatur naturaliter intellectus ex terminis ; et ad assentiendum tali dictamini inclinatur voluntas naturaliter ex talibus principiis. Sed omnia, quaecumque sunt in Decalogo, sunt talia, vel immediate vel mediate ; omnia enim, quae ibi praecipiuntur, habent honitatem formalem, quae secundum se ordinata est ad finem ultimum, ut per illa homo convertatur ad illum finem, et consequatur ipsum. Similiter omnia, quae ibi prohibentur, habent malitiam formalem avertentem a fine ultimo ; ita quod ibi praecepta sunt bona, non tantum, quia praecepta, sed ideo praecepta, quia secundum se bona. Similiter ibi prohibita sunt mala, non tantum quia prohibita, sed ideo prohibita, quia mala.
Et tunc videtur consequenter esse dicendum ad primum argumentum, quod Deus simpliciter non potest (dispensare in talibus ; quod enim ex se est illicitum, non videtur posse fieri licitum per aliquam voluntatem, ut sic occidere ex hoc, quod est actus transiens super talem materiam, scilicet proximum, est actus malus, stante illa causa semper erit malus ; et ita nullum velle, quod est extra rationem illorum terminorum, potest facere, quod sit bonus, et tunc oportet exponere auctoritates, quae videntur dicere Deum in talibus dispensasse, et exponuntur uno modo, quod licet posset fieri dispensatio circa actum in genere actus, non tamen circa ipsum inquantum est prohibitus, et ita nec contra prohibitionem.
Aliter dicitur, quod actus manens inordinatus non potest fieri ordinatus ; actus autem inquantum est contra prohibitionem, est inordinatus ; ideo non potest dispensare in illo inquantum est contra prohibitionem.