Propterea. Supra egit Psalmista de malitia peccatorum; hic autem agit de poena eorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum malorum poenam. Secundo ostendit poenae utilitatem, ibi, videbunt. Circa primum duo facit. Primo ponit malorum poenam. Secundo ponit modum perveniendi in illam, ibi, evellet te. Dicit ergo, propterea, scilicet, quia dilexisti malitiam etc. Et dilexisti verba praecipitandi alios, deus destruet te in finem, idest in perpetuum: Ps. 27: destrues illos, et non aedificabis eos. Et merito praecipita eos domine, et divide linguas eorum, Ps. 54. Modus, quia, evellet te. Ubi notandum, quod primo ponitur ista destructio quantum ad ipsum modum. Secundo, quantum ad amissionem futurorum. Quantum ad primum duo consideranda sunt. Quandoque enim contingit, quod homines habent aliqua fundamenta in sua prosperitate, sicut amicos, et divitias, et hujusmodi: et ideo comparantur radici, quia per hoc radicati sunt in his; et ideo dicit, evellet te, ab omnibus istis in quibus et per quos es in prosperitate radicatus: job 19: quasi arbori avulsae abstulit spem meam: jer. 1: ut evellas et destruas etc.. Secundo emigrat prima amissione, idest transfertur totaliter; unde, emigrabit te, idest faciet te transire, de tabernaculo tuo, idest de domo et de statu et de dignitate tua: isa. 22: expellam te de statione tua: job 20: oculus qui eum viderat, non videbit. Alia littera habet, de tabernaculo suo, idest ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus. Nunc boni sunt malis permixti; sed in fine mali excludentur ab ecclesia, ubi nunc sunt numero, non merito. Quantum ad amissionem futurorum dicit, et radicem tuam de terra viventium, scilicet evellet.
Per radicem intelligitur hic caritas, quae est radix omnium bonorum: Ephes. 3: in caritate radicati etc.. Hanc aufert deus de terra viventium, quia aufert tibi donum charitatis quod dedit.
Item a bonis auferetur cupiditas, quae potest per radicem signari: 1 Tim. Ult.: radix omnium malorum cupiditas. Hanc deus viris spiritualibus aufert, quia qui ad temporalia student, non possunt pervenire ad terram viventium: quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, (ibid.): in quibus cupiditatibus radicantur mali, scilicet Antichristus, et diabolus: job 5: vidi stultum, idest peccatorem, firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.