CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. In ista ratione plura sunt notanda et supponenda. Primum est, quod Spiritus sanctus dicitur libere productus a principio formali libere productivo, quod est sola voluntas, ut communiter conceditur. Secundum, quod quando dicit Doctor quod voluntas infinita intellecta ante omne velle, etc. hoc potest intelligi dupliciter. Primo, quod voluntas divina prius est principium productivum Spiritus sancti antequam eliciat velle, (sive actum amoris, et hoc non potest esse, quia, ut dixit dist. 2. et 6. primi, quando aliqua potentia est operativa et productiva, prius est operativa quam productiva; et sic voluntas divina cum sit operativa, quae operatio est ipsum velle, et vere productiva, quae productio est spiratio ; ergo prius vult objectum infinitum quam spiret, vel quam sit principium spirativum. Secundo ante omne velle, etc. potest sic intelligi, quod ad productionem Spiritus sancti requiritur aliquo modo ipsum velle ut principium formale productivum, vel ut ratio formalis productiva, vel aliquo modo pertinens ad rationem formalem producendi, sicut posuit Henricus ; et hoc modo intelligitur, quod voluntas ante omne velle, etc. et sic voluntas est principium productivum, ita quod per impossibile circumscripte ipso velle, adhuc vere esset principium productivum.
Tertio, principaliter suppono, quod velle quomodocumque accipiatur, sive ut est amor absolute, sive ut amor mutuus Patris et Filii, nunquam potest esse principium liberum, ut patet.
His declaratis sequitur intentum, quod ex quo sola voluntas est principium formale productivum et mere liberum, sequitur quod habens illam ante productum in eodem instanti producit illa, ut principio formali oductivo, ergo et sic habebitur Spiritus sanctus. Et si (per Henricum) Pater et Filius producunt Spiritum sanctum amore concordi, ut formali principio productivo, ergo habebitur duplex Spiritus sanctus, et hoc est quod intendit Doctor, et haec omnia patent usque ibi : Secundo probo consequentiam principalem sic, etc.
(b) In ista ratione sunt aliqua valde notanda. Primo, quod sicut respectu intellectus duplex est objectum, scilicet primarium et secundarium ; et primarium dicitur, a quo essentialiter (ut ita loquar) operatio intellectus dependet, ut saltem a principio partiali ; et secundarium, a quo talis operatio non dependet. Hoc patet a Doctore supra distinct. 1. quaest. 2. Idem dico de voluntate.
Secundo suppono, quod in divinis essentia divina est objectum primarium, et relationes sunt objecta secundaria, et intellectio intellectus divini sic suo modo dependet ab essentia respectu cujuscumque intelligibilis maxime necessarii, quod ipsa circumscripta essetimpossibile intellectum divinum cognoscere aliquid ; circumscripta vero omni relatione sive persona, in divinis adhuc posset intelligere, quia essentia divina est primarium objectum et motivum, ut patet a Doctore ubi supra, et quaest, 1. Prolog. et 36. et 38. dist. primi. Idem dico de voluntate, quia velle ipsius sic suo modo dependet ab essentia, ut ab objecto formaliter infinito et amore infinito amabili, quod ipsa circumscripta non posset habere amorem, quia a sola bonitate infinita movetur saltem partialiter: circumscripta vero omni alia proprietate hypostatica, perfecte eliceretur amor a voluntate et ab essentia.
Tertio suppono, quod sicut intellectus ut operativus quasi dependet ab essentia,
modo praeexposita, ita et intellectus ut productivus sic dependet, id est, quod sicut operatio intellectus est primo ab essentia et intellectu, ita et productio erit primo ab essentia et intellectu, ut a duobus principiis partialiter productivis integrantibus unum totale ; sic et voluntas ut productiva, id est, quod sicut operatio voluntatis essentialiter ( ut ita loquar) est a voluntate et ab essentia, et ita productio Spiritus sancti erit a voluntate et ab essentia, ut a duobus principiis partialiter productivis integrantibus unum totale.
Quarto, sequitur ex dictis, quod ex quo voluntas ut habens essentiam sibi perfecte praesentem, tanquam objectum primarium erit principium Spiritus sancti, et non ut habens personam ut objectum amatum ; ergo si ( per Henricum ) voluntas est principium Spiritus sancti sive amoris, ut habet personam amatam, sequitur quod habebitur duplex Spiritus sanctus quod est haereticum, quia voluntas ut habet essentiam praesentem, erit etiam principium productivum Spiritus sancti, et ut habens personam amatam erit aliud principium ; et sic patet tota ista littera, cujus expositio est valde notanda.
(c) Si dicatur essentiam, id est, si dicatur quod ipsa essentia non est primum objectum voluntatis, sed ratio formalis illius objecti et ratio formalis est persona. Dicit Doctor quod hoc est falsum, scilicet quod persona vel proprietas personalis sit ratio formalis objecti primi ; et patet, quia unius objecti est tantum una ratio formalis, quae ratio formalis (ut alias dixi) est entitas perfectissima constituens intrinsece illud, quod dicitur objectum in tali ratione objectali, et sic ratio formalis essentiae erit ipsa Deitas vel essentia, ut haec. Tum, quia ratio formalis objecti amati prius amatur, et habetur propositum,
quia tunc illa ratio formalis erit ratio spirandi, eo modo quo concurrit objectum primum ad spirare; littera sequens est clara ex dictis supra dist. 2. dist. 6.
(d) Secundo sic, principium aeque perfectum, etc. In ista ratione est tantum notandum unum dictum, scilicet quod tota perfectio producentis non est a supposito producente, sed a principio formali producendi, ita quod suppositum producens non requiritur in producendo, ut aliqua perfectio addenda principio formali productivo, sed tantum requiritur, ut quaedam dispositio, id est, quod quando illud principium productivum requirit productum realiter distinctum ; et quando non distinguitur ab ipso realiter, tunc requirit suppositum in quo sit, quod distinguatur realiter ab alio supposito producto, sicut memoria fecunda quamvis sit principium formale productivum et perfectissimum, non tamen est in potentia propinqua, quia Filius in divinis non distinguitur realiter ab illo. Ad hoc ergo ut sit in potentia propinqua, oportet quod sit in aliquo supposito quod distinguatur realiter a producto, quod suppositum mediante illo principio producit. Si ergo suppositum requiritur tantum ut principium productivum sit in potentia propinqua, et si perfecte reperitur in aliquo supposito, hoc sufficit.
(e) Et si dicas, quod illud. Vult dicere, quod voluntas ut in Patre, sive amor mutuus absolute, non est principium, nisi ipsa etiam voluntas sit in alia persona, scilicet in Filio, et quamprimum est in Filio, derelinquitur quod ut in Patre sit principium, et sic ad hoc, ut Pater habeat ipsam ut principium, habet inquantum prior est in Filio. Et ideo Doctor sic arguit, quia Pater omnem realilatem quam potest habere, habet a semetipso, etiam (per impossibile) Filio non intellecto ; et loquor semper de realitate propria relative, quia relatio similitudinis et aequalitatis, cum non possint esse nisi saltem inter duo, ut puta, quia Pater non est sibi similis, sed Filio similis, ideo talis similitudo etiam dependet a Filio ut a termino, dicentia vero perfectionem, quamvis communia sunt in Patre a semetipso. Possumus etiam dicere quod omnis relatio sive ad intra sive ad extra sit in Patre a semetipso, quia fundamentum earum est in Patre a semetipso.
Si dicatur, nonne paternitas dependet a Filio.
Dico quod non, quia prius origine Pater est Pater quam Filius sit, cum talis relatio sit constitutiva Patris, secus est in Creaturis, ubi relationes non constituunt, etc.
(f) Item, aut Pater voluntate, etc. Sensus hujus litterae est, quod si volitio
Patris vel voluntas, ut habet respectum ad Filium amatum sit sufficiens principium eiiciendi ; ergo circumscripte Filio ut amante, poterit esse principium ; ergo non requiritur amor ut mutuus. Si dicatur quod non, sed requiritur ad hoc quod sit principium in Patre, quod includat respectum ad Filium, et similiter in Filio, ut includat respectum ad Patrem, et sic hoc principium esset unum aggregatum ex duobus imperfectis, quod est inconveniens.
(g) Praeterea, amor. In hoc quod dicit Doctor quod cognitio illius amoris videtur esse magis immediata ratio principii.
Contra hoc quidam arguit, quia non est immediata ratio producendi, ut patet a Doctore dist. 2. et 6. et 1. primi d. 1. q. 1. secundi. Similiter intellectus divinus prius intelligit essentiam quam voluntas velit vel spiret, et tamen talis intellectio non est immediata ratio producendi vel spirandi.
Respondeo, quod non bene perpendit verba Doctoris ut omnes alii, qui contra ipsum arguunt. Nam sensus litterae est talis : Quia Henricus dixit, quod amor perfectus, qui tunc est perfectus, quia mutuus, et quanto perfectior et quanto jucundior, tanto est ratio formalis producendi ; et quia cognoscere diligenter vere condiligere, talis cognitio necessario requiritur ad hoc, ut amor sit jucundior, nam per impossibile ipsa cognitione circumscripta, amor non esset jucundior, patet. Si ergo per illam est jucundior, sequitur quod erit ratio magis immediata producendi, non sic est de cognitione respectu Filii, quia hoc est ex ordine potentiae operativae et productivae, nam prius est operativa, ut Patet a Doctore supra, et si (per impossibile) non intelligeret, adhuc ipse intellectus esset vere productivas. Hoc idem dico de voluntate.
(h) Praeterea, contra opinantem. Sensus litterae est, quia tenet quod Spiritus sanctus distingueretur a Filio, dato quod non esset a Filio. Ex quo sequitur Spiritum sanctum, vel non necessario requirere Filium ad sui productionem, nec per consequens amorem mutuum, vel quod illud dictum suum sit falsum, scilicet quod distingueretur a Filio, quia, distingueretur a Filio si non esset a Filio, quia distinguitur a Filio propter alium modum procedendi.