Videbunt justi. Hic ponitur fructus poenae: nam deus punit hic, et praenuntiat poenas propter utilitatem justorum. Primo propter metum poenae, quia, et timebunt. Et hoc potest transferri ad statum praesentis vitae, in qua timent justi habendo reverentiam ad deum, et decidunt a statu in quo sunt: Rom. 11: noli altum sapere, sed time.
Sed illi qui sunt in patria, non timent ab aliquo statu cadere, quia sunt in perfectione gratiae confirmati, quia non separabuntur, sed reverentia filiali timebunt: Psal. 18: timor domini sanctus etc..
Et reverebuntur dei justitiam. Tamen specialius in praesenti vita timent. Secundo propter despectionem peccati et praesentis prosperitatis. Et primo ponitur derisio. Secundo ponitur causa derisionis, ibi, ecce. Quantum ad primum, super eum, idest contra eum, scilicet peccatorem, ridebunt, idest contemnent ejus fiduciam et prosperitatem. Et hoc specialiter fiet in futuro: Psal. 57: laetabitur justus, cum viderit vindictam: job 22: videbunt justi et laetabuntur; et derident primo peccatorum superbiam; secundo vanam fiduciam et eorum fragilem gloriam: superbiam, quia non sperabant in deo, sed de se confidebant, et dicent, justi, ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum, idest non posuit quod indigeret dei auxilio: Ps. 11: labia nostra etc.. Deut. 39: dereliquit factorem suum. De vana fiducia; unde dicit, sed speravit in multitudine divitiarum suarum: Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: 1 Tim. Ult.: divitibus hujus saeculi praecipe etc.. De vana gloria mala facere et deo permittente praevaluit; unde dicit, et praevaluit in vanitate sua. Et de hoc deridentur: Ps. 93: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Vel praevaluit etc. Ut referatur ad avarum, qui quantum ad aliquid praevalet omnibus aliis peccatoribus: Eccl. 10: avaro nihil est scelestius. Et ex quo ad hoc inducitur, incidit in aliis facile. Vel potest referri ad Antichristum, quia praevalet omnibus aliis.