CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Patrem et Filium spirare voluntate quatenus omnino una, et explicat subtilissime quomodo intelligitur voluntas concordans, et quo sensu salvari aliqualiter possint dicta Richardi, et nisi patiatur glossam (inquit) negetur, quia deviat ab Augustino. Item, explicat quomodo dilectione mutua, scilicet habituali, spiretur Spiritus sanctus.
Quantum ad istum articulum concedo quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum voluntate, inquantum omnino una, quia ad rationem principii praecise ut principium, non requiritur nisi perfectio ejus in se, et quod habeatur in persona antequam intelligatur habere terminum adaequatum ; voluntas autem omnino una est in Patre et Filio, et ante ordine originis intelligitur in eis, quam intelligatur habere terminum adaequatum, quia ambo sunt spirativi, et ideo voluntas ut in eis est idem . principium productivum respectu Spiritus sancti.
Sed propter verba Richardi intelligenda distinguo, quod multipliciter potest intelligi voluntas concors, aut concordans in aliquo actu secundo elicito ( puta amando idem ) et tunc vel essentiam, vel amando se et redamando, puta quod Pater diligat aeque Filium, et e converso ; vel potest intelligi concors quasi habitualiter, inquantum actus primus natus est habere quasi actum secundum, Duobus primis modis non videtur quod Pater et Filius spirent Spiritum sanctum voluntate concordi, ut probatum est in prima ratione per duas probationes. Nec enim dilectione essentiae, ut probatum est in prima probatione, nec sui invicem, ut actum est in secunda probatione, formaliter spirant ; ergo oportet quod intelligatur tertio modo voluntate concordi, id est, voluntate, inquantum est actus primus, in quo nati sunt concordare in actu secundo concorditer producendo amorem. Tali, inquam, voluntate spirant, et magis ut una quam ut concordi, quia, ut intell igitur ctus primus, intelligitur una voluntas in eis,et non habere concordiam nisi illo modo loquendo, quia istae personae intelliguntur posse concordari in actu quasi secundo concorditer spirando.
Salvando tamen aliqualiter verba Richardi, dico quod quando in aliquo eodem sunt duo principia ordinate activa, illud non est in potentia proxima ad agendum principio secundo, nisi praeintelligatur in actu primi principii ; igitur Pater non est omnino fecundus potentia propinqua ad spirandum, quod est actus voluntatis ut principii quo, nisi intelligatur in actu principii prioris quod est intellectus, et per consequens voluntas non est principium proximum nisi ut est in duobus. Hoc sequitur, quia per illam productionem priorem, sine qua non est ista potentia propinqua, voluntas est in duobus, quia per actum primae fecunditatis communicatur personae productae secunda fecunditas, scilicet fecunditas voluntatis respectu spirationis Spiritus sancti ; non tamen est alia aut minor fecunditas in duobus quam in uno, sed eadem et in producente et in producto. Exemplum istius est aliqualiter in nobis : Anima enim non est fecunda potentia propinqua ad habendum actum volendi, nisi sit in actuali intellectione, licet actuali intellectione non formaliter producat actum amandi, sed voluntate, ut est actus primus, qui praeexistit in anima ante intellectionem, licet non in potentia propinqua omnino ad agendum ; si tunc anima producens intellectionem communicaret sibi fecunditatem voluntatis, non esset voluntas in potentia propinqua ad producendum amorem, nisi prius esset productum Verbum, et ita communicata sibi voluntate fecunda, et ita nunquam esset voluntas proxime fecunda, nisi in duobus: non tamen ita quod illa fecunditas requirat de ratione sua esse in duobus, quasi ipsa non posset esse in uno, imo ipsa eadem jam existeret in ipsa mente, sed propter ordinem fecunditatum in producendo, necessario oportet secundam fecunditatem ( quando est in potentia proxima ) esse in duobus. Potest igitur concedi, quod Pater et Filius voluntate una, quae est in eis, spirant, quae est perfecte fecunda in duobus suppositis existens, quia prius intelligitur communicari genito, et ita esse in duobus quam quod Spiritus sanctus ea producatur.
Sed quomodo dilectione mutua spiratur Spiritus sanctus ? Respondeo, dilectione, id est, voluntate qua Pater et Filius ut actu primo nati sunt se mutuo diligere: hac inquam voluntate ut existente in eis, ut est nata talis esse, qua diligunt se mutuo, spiratur Spiritus sanctus, non autem aliquo actu secundo quasi dilectionis actualis impensae et repensae. Si istud non sufficiat ad intentionem Richardi, exponat eum qui poterit, quia non videtur quod ejus determinatio bene possit stare cum dictis Augustini, qui attribuit Patri et Filio perfectam rationem unius principii respectu Spiritus sancti, sicut
Trinitati respectu creaturae, si contradicat praedictis.
Qualiter autem Augustinus dicat, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quasi sit mutua dilectio Patris et Filii, sicut videtur loqui de Trinit. lib. 6. c. 5. exponetur dist. 32. ubi Magister tractat de illa quaestione: Utrum Pater et Fi lius diligant se Spiritu sancto ?