IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sacerdotem non esse causam principalem conversionis, omnem tamen, et solum Sacerdotem rationis compotem et potentem loqui, posse valide consecrare.
Ad (b) quaestionem dico, quod conficere Eucharistiam, ut principalis causa, nulli potest competere nisi soli Deo, patet ex quaestione praecedente, licet ut causa instrumentalis, vel, ut magis proprie dicam, ut minister, potest competere alicui homini, quia sic Deus ordinavit, quod in quibuscumque Sacramentis minister possit esse homo.
Sic ergo loquendo de confidente, dico quod ministrum posse conficere, potest intelligi dupliciter: Uno modo absolute, ita scilicet quod si attentet facere, facit quod intendit; alio modo de posse ordinate facere. Et haec distinctio generalis est in omnibus Sacramentis, quia plus requirit ordinate ministrare in eis, quam simpliciter ministrare.
Loquendo de posse simpliciter, nihil requiritur ultra materiam debitam, de qua dictum est in fine
dist. 11. nisi minister debitus, ad quem requiruntur tres conditiones, scilicet quod sit Sacerdos, quod possit proferre verba consecrationis, et quod possit habere intentionem debitam faciendi, scilicet quod intendit Ecclesia facere. Secunda conditio et tertia, sunt communes hic, et in ministrante alia Sacramenta: propter defectum secundae non potest mutus conficere ; propter defectum tertiae carens usu rationis non potest conficere. Et eodem modo de baptizando et conferendo quaecumque alia Sacramenta. Sed potentia conditio est hic propria, scilicet quod solus Sacerdos potest, et quilibet potest, cui possunt competere illae duae conditiones, scilicet prolatio et intentio: quod solus, probatur per illud Extra de Sum. Trinit. et fid. Cathol. ubi dicitur : Hoc Sacramentum nemo potest conficere, nisi Sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae.
Sed unde accipit Ecclesia fundamentum istius sententiae? Respondeo, ex illo verbo Christi : Haec quotiescumque feceritis, etc. ubi loquitur Apostolis, vel ad minus, non nisi Discipulis, quibus in Ecclesia ad minus non succedunt nisi Sacerdotes: Apostolis succedunt Episcopi, Discipulis Presbyteri, ut habetur dist. 21. In novo Testamento. Habetur idem etiam ex illa sententia Pauli 1. ad Corinth.cap. 10. Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est? quem frangimus nos, inquit, scilicet Apostoli et Discipuli ejus. Si enim quilibet fidelis posset conficere, non oporteret aliquem alium aliis frangere, sed quilibet posset de suo sacrificio communicare.
Secunda pars, scilicet quod omnis Sacerdos potens proferre verba cum intentione possit conficere, patet per auctoritates adductas ad oppositum; nec obstat, si instetur de degradato, quia fit non Sacerdos. Si enim hoc verum est, non est instantia ista de aliquo Sacerdote ; dicitur tamen non esse verum, quia characterem non potest aliquis degradans delere. Nec conceditur, quod si quis potest aliquid ministerialiter conferre, quod sic possit ministerialiter auferre, quia Deus non sic eum instituit ministrum in amotione, sicut in collatione, et tunc illa regula ; Facilius est destruere quam contruere, non conceditur de ministerialiter agente in Sacramentis. Pro quo adduci potest illud Pauli 2. Corinth.c ult. Non dedit nobis Deus potestatem in destructionem, sed in. aedificationem.