IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Explicat quid sit dispensatio proprie, improbando expositiones D. Thom. Secundo refutat quod D. Thom. ait omnia praecepta Decalogi habere veritatem necessariam ex terminis, vel ex his, per necessariam consequentiam, Primo, quia intellectus Dei necessario apprehenderet ea, et practice contra dicta q. 4. prol. et voluntas Dei necessario conformaretur eis. Secundo, voluntas Dei determinaretur ad extra necessario. Tria praecepta spectantia ad Deum fuisse in prima tabula, et reliqua in secunda, tenet August. in Exod. 20. D. Thom. 1.2. q. 100 art. 4. et communis, licet Hier. in Oseae 10. aliter numeret praecepta.
Sed istae (c) expositiones (quae forte redeunt in idem) non videntur salvare propositum. Dispensare enim non est facere, quod stante praecepto liceat facere contra praeceptum ; sed dispensare est revocare praeceptum, vel declarare qualiter debeat intelligi. Est enim duplex dispensatio, scilicet Juris revocatio, et Juris declaratio.
Quaero, an stantibus omnibus circumstantiis eisdem in isto actu, qui est occidere hominem, variata sola circumstantia prohibiti et non prohibiti, posset Deus facere quod ille actus, qui cum talibus circumstantiis aliis est aliquando prohibitus, alias esset non prohibitus, sed licitus ? Si sic, igitur simpliciter potest dispensare, sicut simpliciter mutavit legem veterem quantum ad caeremonialia, quando dedit novam ; non quidem faciens quod manente praecepto de caeremonialibus, illa non essent servanda, sed faciens, quod actu illo manente eodem, non tenebatur quis ad illum, sicut prius. Ita etiam dispensat quicumque legislator simpliciter, quando revocat praeceptam Juris positivi facti ab eo ; non quidem faciens, quod actu prohibito vel praecepto manente secundum se, auferatur ratio illiciti, et fiat licitum.
Si autem Deus non potest facere de isto actu, qui cum talibus circumstantiis erat prohibitus, quod manentibus eisdem circumstantiis prioribus de prohibitione, non sit prohibitus ; igitur non potest facere quod occidere non sit prohibitum, cujus oppositum manifeste patet de Abraham.
Praeterea, quae sunt vera ex terminis, sive sint necessaria ex terminis, sive consequentia ex talibus necessariis, praecedunt in veritate omnem actum voluntatis,vel saltem habent veritatem suam, circumscripta per impossibile omni velle ; igitur si praecepta Decalogi, vel propositiones practicae, quae possent formari ab eis, haberent talem necessitatem, puta, quod haec esset necessaria : proximus non est occidendus, furtum non est faciendum, ita quod circumscripta omni velle apud intellectum apprehendentem, tales complexiones essent sic notae, intellectus divinus apprehendens talia necessario apprehenderet ea tanquam ex se vera, et tunc voluntas divina necessario concordaret istis apprehensis, vel ipsa non esset recta, et ita esset ponere in Deo rationem scientiae practicae, quod negatum est in primo. Esset etiam ponere quod voluntas ejus simpliciter necessario determinatur circa aliqua volibilia alia a se, cujus oppositum est dictum in primo, ubi tactum est quod voluntas divina in nihil aliud a se tendit, nisi contingenter.
Quod si dicatur voluntatem creatam necessario debere conformare se istis ad hoc quod sit recta, non tamen voluntatem divinam oportet conformiter velle istis veris ; sed quia conformiter vult, ideo sunt vera. Iste respondet ad conclusionem, quia ratio probat oppositum, nam intellectus divinus prius apprehendit istos terminos, et potest apprehendere veritatem complexionis in eis, quam scilicet complexionem habet ex terminis, antequam voluntas sua habeat aliquem actum circa ea ; igitur in secundo signo naturae, scilicet quando voluntas habet actum circa illa, oportet necessario quod velit conformiter illi dictamini.