Ego autem sicut oliva fructifera. Hic agit de sanctitate bonorum. Et primo ostendit quid agunt in praesenti. Secundo, quid promittunt, ibi, confitebor.
Duplex bonum faciunt sancti in praesenti ecclesia. Primo in hoc quod bene se habent ad proximum, fructificando in eis: et ideo justus comparatur olivae; quasi dicat: peccator sic evellitur sine fructu: sed ego sicut oliva fructifera in domo dei. Et comparatur olivae propter pinguedinem: nam oliva semper habet fructum pingue: jud. 9: non possum deserere pinguedinem meam; jer. 11: olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit dominus nomen tuum. Hic tamen comparatur olivae propter fructum specialiter: quia ex olivis fit oleum, per quod significatur misericordia, ex qua justi provident aliis, et fructum faciunt in ecclesia: joan. 15: posui vos ut eatis, et fructum afferatis. Et hunc fructum feci, in domo dei, non in mundo: Psal. 83: elegi abjectus esse in domo dei. Item quoad deum justi in mundo isto faciunt aliud bonum, sperando scilicet in eo; unde dicit, speravi in misericordia dei, non meis meritis, sed illius misericordia: Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos etc.. Et haec misericordia est in aeternum. Et potest hoc dupliciter exponi. Uno modo, ut designet aeternitatem: et sic potest referri aeternitas ad essentiam misericordiae divinae, quae est aeterna: jer. 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Alio modo, ut referatur ad effectum misericordiae. Aliquando ex misericordia dei conceduntur bona aeterna; et sic, in saeculum saeculi, idest per omnia saecula. Confitebor.
Hic promittit quid sit facturus: et promittit duo.
Unum refertur ad praeterita: et est gratiarum actio de beneficiis collatis: propter hoc dicit, confitebor tibi in saeculum, idest referam tibi laudes. Et hoc, quia tu, fecisti, scilicet quod essem oliva fructifera in domo domini, et quod spero in misericordia dei. Aliud refertur ad futura, expectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Expectat nomen jesu esse salutare suum. Et hoc specialiter contingit in illis, qui sunt in patria; unde dicit, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum, qui vident ipsam essentiam bonitatis, unde non possunt nisi diligere deum.