CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quaerit quare ista conceditur : Pater et Filius sunt duo spirantes, non ista: Pater et Filius sunt duo spiratores ; et rejeeta ratione Divi Thomae, respondet terminum numeralem appositum substantivo ponere suum significatum circa illud. At quando opponitur alteri adjectivo, cum neutrum alterius dependentiam terminet, ambo terminantur ad substantivum subintellectum,unde duo spirantes terminantur ad substantivum aliqui vel supposita ; sed quia hoc est de significato nominis, Scotus ait non velle se immorari. Denique ostendit non valere illam consequentiam, duo spirantes, ergo duo spiratores, quia antecedens seu minus commune, scilicet suppositum, distinguitur, consequens seu quod ponitur loco consequentis, scilicet spirator, non distinguitur nec plurificatur, qua ratione non sequitur, una persona est unus Deus, ergo tres personae tres dii.
Juxta quaestionem (a) istam est una difficultas quasi Grammaticalis : utrum Pater et Filius possent dici unus spirator vel duo spiratores ? ubi multipliciter dicitur, sed quia vis est de significato nominis, non multum immoror. Videtur enim quod nullum tale nomen verbale significet principium agendi, nisi ut illud natum est denominare suppositum activum. Sicut enim lectio significat quidditative actum per modum habitus et quietis, ita lector signat principium hujus actus per modum habitus et quietis, ut est denominativum suppositi activi. Spirator igitur significat vim spirandi, ut concernit suppositum, et quia una est via in Patre et Filio, et terminus numeralis appositus alicui determinabili, ponit suum significatum circa illud, ideo non videtur concedendum de vi sermonis quod sint duo spiratores, quia tunc vis spirativa videretur numerari in eis.
Et si objiciatur, sunt duo spirantes, ergo duo spiratores. Consequentia probatur, quia sicut singulare infert singulare, sic plurale infert plurale.
Respondeo et dico quod consequentia non valet, quia participium significat actum, ut in fieri: c onsignificat enim tempus sicut verbum, et ita sicut conceditur ; Pater et Filius creant, ita conceditur, quod sint duo creantes ; non autem conceditur, quod sint duo creatores, sed unus creator, quia nomen verbale non signat actum per modum actus et in fieri, sed per modum habitus et quietis.
Sed quae est ratio (b), quare terminus numeralis conceditur posse apponi terminis adjectivis, et non substantivis ? Ponitur ista ratio, quia adjectiva adjacent suppositis et significant formam in adjacentia ad supposita, et ideo possunt numerari ad numerationem suppositorum ; sed substantiva non significant formam in adjacentia ad supposita, sed significant aliquo modo absoluto a suppositis, et ideo non possunt sic numerari, quia sic significaretur ibi numeratio formae, et ideo non conceditur duo DII, sicut conceditur duo.habentes Deitatem.
Sed ista ratio non videtur sufficere, quia terminus numeralis ponit significatum suum circa significatum determinabilis, significatum autem substantivi et adjectivi idem est ; non differunt autem nisi in modo significandi, ideo videtur quod terminus numeralis primo ponat significatum suum circa idem, et ideo si significaretur numeratio formae determinabilis ex una parte, etiam ex alia ; nec propter illam adjacentiam ad suppositum, quae convenit uni et non alii, non ratione significati,sed ratione modi significandi poterit esse veritas in una et falsitas in alia.
Assigno aliam rationem (c) talem : omne dependens dependet ad aliquid omnino et simpliciter independens, (nunquam enim dependentia alicujus sufficienter terminatur, nisi ad aliquid omnino independens ), et ideo quando duo aeque dependent neutrum est natum terminare alterum, sed utrumque dependet ad tertium independens, adjectivum est dependens ad substantivum ; quando igitur adjectivum additur substantivo, saltem invenit independens ad quod terminatur ejus dependentia. Quando autem duo adjectiva adduntur sibi mutuo, neutrum ad alterum dependet, quia neutrum terminatur ad alterum,sicut neutrum terminat dependentiam alterius, sed dependent ad aliquod tertium, quod terminat sufficienter dependentiam eorum amborum ; igitur quando terminus numeralis additur substantivo, sicut si dicatur : duo spiratores, statim terminus numeralis adjectivus habet substantivum terminans. Et quia adjectivum determinat illud, quodejus dependentiam terminat, ideo denotatur significatum sui substantivi numerari: quando autem additur adjectivo,ut cum dicitur : duo spirantes, utrumque est dependens, et ideo neutrum determinat alterum, sicut neutrum determinat dependentiam alterius, sed ambo dependent ad tertium, quod terminat eorum dependentiam et determinatur per ipsa.
Et hoc in proposito est aliqui vel personae, quasi dicat tres aliqui vel tres personae creantes, quia licet usitate adjectivum masculinum non sit substantivum, sed tantum neutrum sit substantivum ; tamen in divinis quando adjectivum masculinum ponitur per se, tunc intelligitur ibi esse substantivum, ut quis vel persona, ut cum dicitur : Pater et Filius non sunt unus ,sicut dicunt auctoritates, licet sint unus Deus, quia unus absolute positus significat adjective, et intelligitur habere suum substantivum,scilicet quis. Unde significatur quod Pater et Filius sint unus quis, vel unus aliquis, vel una persona, quod est falsum.
Tunc (d) ad illam consequentiam : sunt duo spirantes, ergo duo spiratores, nego eam. Et cum probas, quia sicut singulare infert singulare, et ita plurale, plurale, dico quod non oportet, quod si ad aliquod antecedens sequatur aliquod consequens, quod ad distinctionem antecedentis sequatur distinctio consequentis, nisi quando consequens illud distinguitur in antecedentibus, sicut genus distinguitur in speciebus. In proposito autem supposita spirantia distinguuntur, et ad suppositum spirans sequitur spirator: sed illud consequens non distinguitur, nec numeratur numerato antecedente, et ideo arguendo: spirans, ergo spirator duo spirantes, ergo duo spiratores, est fallacia consequentis, arguendo a distinctione antecedentis ad distinctionem consequentis,et sialiquando invenitur a Doctoribus, quod Pater et Filius sunt duo spiratores, debent exponi eorum auctoritates et sane intelligi. Multae enim auctoritates Sanctorum, quae non sunt verae de virtute sermonis, exponendae sunt secundum Magistrum dist. 12.
Ad argumenta respondetur. Ad primum cum arguitur de nexu, dico quod Pater et Filius nectuntur in Spiritu sancto sicut in communi producto, et quae sic nectuntur in communi producto, licet sint distincta (alioquin non conecterentur) tamen non habent commune productum inquantum distincta, sed in quantum unum. Unde productum unum est ab eis inquantum sunt unum producens, et ita auctoritas illa est in oppositum.
Ad secundum dico (o) quod actio est singularis per se existentis, non oportet autem esse alicujus singularis incommunicabilis per se existentis, sicut dictum est dist. 4. sicut haec est vera : Deus creat, vel Deus est Pater Filius et Spiritus sanctus; ita ponitur hic, quod est aliquis spirator singularis, cui primo convenit, id est, adaequate spirare, qui praeintelligitur aliquo modo in Patre et Filio,quibus convenit actus spirandi, quia uterque est hic spirator, et tunc diceretur quod illius per se existentis, quod est quasi commune quoddam in re ad Patrem et Filium, est una actio, licet illud non sit unum suppositum, id est, incommunicabile, sicut nec Trinitas est unum suppositum, una tamen creatione creat.
Istud non videtur hic probabile, sicut ibi : Deus creat, quia non videtur hic aliquis per se existens communis Patri et Filio, et non Spiritui sancto,quia tunc illud singulare per se existens licet non incommunicabiliter, realiter tamen referretur ad Spiritum sanctum, et esset aliquid realiter relatum ad intra prius aliquomodo quam intelligeretur esse persona, ita quod non omnis relatio realis ad intra esset personae, quod non videtur probabile.
Aliter dici potest, quod actio non denominat ultima denominatione nisi suppositum, vel habens modum suppositi. Dico modum suppositi, pro anima separata et pro accidentibus separatis per miraculum, quae denominantur ab actione ultima denominatione, quia per se existunt, licet non incommunicabiliter, quia nata sunt communicare se suppositis. Dum tamen nihil communicant illis, nihil denominatur ab actione eorum nisi ipsa, ultima denominatione: sed omnis forma existens in alio, ut forma, sicut dat esse illi, ita dat illi aliquo modo denominari a sua actione, et licet forma in supposito denominetur ab actione sua, non tamen ultima denominatione, sed ulterius denominatur suppositum ab eadem actione: si tamen aliqua forma per se existens nata esset habere aliquam actionem propriam, si ipsa daret idem esse pluribus, ex quo supposita non denominantur actione formae, nisi quia habent esse per formam denominaretur ab eadem actione, sicut haberent idem esse illius formae activae. Exemplum, si una albedo esset in duabus superficiebus,una immutatione immutarent igitur cum voluntas fecunda sit unum principium spirandi, quidquid denominatur ab ista actione, per hoc, quod habet esse ista forma, denominatur eadem actione. Quando igitur dicitur actio, est suppositi, ergo plurium suppositorum plures actiones, nego consequentiam, nisi quando plurificatur in eis illud, quod est ratio agendi, per quod ista dicuntur denominative agere.
Et si objicias, ab una anima hominis sunt multae operationes distinctae, ut intelligere et velle, et etiam multae operationes sensitivarum partium, ut videre, audire, et talia multa ; et si partes illae essent supposita, essent eorum agentium plures actiones.
Dico quod non semper, si unica res est, est ejus unica ratio agendi. Imo unica res potest includere in se plures rationes agendi, sicut dicetur de anima respectu suarum potentiarum, si de hoc fiat quaestio. Dictum autem est in prima responsione jam habita de una ratione simpliciter agendi, qualiter una ratio est in Patre et Filio, ad producendum Spiritum sanctum.
Ad tertium dico, quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, inquantum sunt onnino unum, et non inquantum sunt unum in essentia, nec inquantum unum in persona, sed inquantum sunt unum in vi spirativa.
Et cum infertur, ergo Pater esset duo principia productiva propter duplicem fecunditatem in eo, nego consequentiam, quia ad hoc quod dicatur plura producentia, requiritur numeratio suppositorum: non enim dicitur aliquis plures scientes, licet habeat plures scientias, sed oporteret esse supposita ad hoc quod sequeretur.
Quia adjectivum est in adjacentia essentiali ad suppositum, quod terminat ejus dependentiam, et ideo non potest plurificari nisi substantivum, quod sistit ejus dependentiam, plurificetur. Hic autem in proposito suppositum, quod sistit dependentiam adjectivi, non potest plurificari, et ideo adjectiva, sibi adjacentia non possunt plurificari nisi propositio sit falsa. Et de hoc alias in tertio libro, ubi quaeritur: utrum si plures naturae assumerentur a Verbo, esset unus vel plures homines?