IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Incidenter agit de exemptione Clericorum, quam videtur (inquit) Constantinus concessisse. Constat ante Constantinum Ecclesiam hanc exemptionem praecepisse ex epist. Alex. I. ad omnes orthodoxos. et epist. Caii ad Felicem Epi copum, et epist. 2. Marcellini ad universos Episcopos Orientales. Primus sedit ann. 109. alii duo tertio saeculo. Sed Constantinus, primus Principum hoc admisit secundum aliquos in Concil. Nicaeno, quando pronuntiavit Episcopos a solo Deo judicandos. Vide 1. 1. C. de Episc. et cler. habetur C. Theodos. 1. 16. 1. 8. et 1. 1. de lustral. collat. ibidem. An vero haec exemptio sit de jure civili primario, ut tenent Med. C. de rest. q. 15. Palac. 4. d. 25. d. 3. et alii, vel de jure Ecclesiastico, vel divino, Doctor hic non tractat. Covarr. pract. qq. c.
31. Soto d. 25. q. 1. a. 2. Molina tom. 1. de just. d. 31. Henriq. 1. 7. de indulg. cap. 2. q. Salon. 2. 2. quaest. 67. a. 1. controversia 1. Bannes ibi dub. 2. negant esse juris divini ; alii multi affirmant, quoscitant et sequuntur Bellarm. 1. de memb. Eccles. 28. et 29. Saar. defensione fidei lib. 4. cap. 8. 9. 10. Quod Doctor ait de sacrificio offerri hostiam non consecratam, intelligit de materia ex qua, quo sensu PP. dicunt offerri panem et vinum, quia quodl. 20. expresse docet Christum esse rem oblatam, nec ponit duo sacrificia, ut Richard. art. 18. et Gaspar Casalius 2. de sacrif. Miss. 22. quibus favet Bellarm. 1. de Missa. 27.
Si etiam objicitur de degradato, quod non maneat Sacerdos, quia spoliatur privilegio clericali, et traditur curiae saeculari, respondeo, non est essentiale ordini ha- . bere illud privilegium concomitans, quod satis persuadetur, quia illud privilegium videtur concessum ab Imperatore Constantino, ordo non. Aliquando etiam Sacerdos erat sine tali privilegio, scilicet ante concessionem. Hoc tamen posset esse unum brocardicum Juristis, quia illud privilegium consistit in hoc, quod non possit judicari in causa sanguinis nisi a judice Ecclesiastico, vel quasi in causa sanguinis. Sed si Papa exuit aliquem privilegio Ecclesiastico, commendans eum curiae saeculari, judex saecularis est minister, vel executor judicis Ecclesiatici; nullus autem alius a judice Ecclesiastico, potest eum committere judici saeculari; ergo non est possibile, quod committatur sibi, nisi sicut ministro judicis Ecclesiastici, et per consequens non.spoliatur privilegio, quia dum manet privilegium, potest aliquis saecularis in eum esse minister judicis Ecclesiastici.
Si objicis de haeretico et schismatico, quod non conficiat, quia Sacerdos non offert in persona propria, sed in persona Ecclesiae, cujus est minister ; hic autem est praecisus ab ea: et huic rationi videtur Magister inniti in littera. Probatur antecedens per hoc, quod dicit Sacerdos : Offerrimus tibi, etc. non dicit offero. Respondeo, quod oblatio non pertinet ad rationem consecrationis, nec necessario requiritur quod offeratur: offertur enim hostia non consecrata, et tunc est sacrificium, non Sacramentum, sicut Eucharistia consecrata conservata in pyxide est Sacramentum, licet non ut ibi sit sacrificium, nisi aptitudinaliter.
Esto etiam quod verum sit, quod oportet quemlibet conficientem conficere in fide Ecclesiae, bene potest non solum schismaticus, sed etiam haereticus, quod plus est: pone quod sit haereticus, potest circa Eucharistiam habere intentionem Ecclesiae in conficiendo, et hanc intentionem in universali intendendo, scilicet facere quod Christus instituit faciendum, et quod Ecclesia facit, licet non intendat speciali, quia credit Eucharistiam nihil valere, sicut dicitur 2. Priorum : Contingit scire omnem mulam esse sterilem, et dubitare de hac. Et de ista intentione universali dictum est satis distinct. 5. in materia de Baptismo.