CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Juxta quaestionem istam. In ista littera sunt aliqua notanda Primum, nomen verbale est tale, quod significat actum per modum habitus et quietis ; et accipio habitum pro quiete, eo modo quo dicimus, habilibus praesentibus cessat motus, et quod tale nomen verbale significat principium productivum, si tale, ut tale principium denominat suppositum vel aliud singulare. Exemplum, Genitor significat principium generandi, ut tale principium denominat suppositum quod dicitur genitor: non enim dicimus principium generandi est genitor. Et similiter lectio signifleat actum per modum quietis, et lector significat principium legendi, ut denominat suppositum, quia principium legendi non est lector, sed suppositum
Secundum dictum : Quando verbum significat aliquid per modum fluxus et fieri, sicut generare, legere, et hujusmodi, nomen participium sumptum ab illis, ut legens, generans, significat per modum fluxus et fieri ;nomen vero verbale, genitor vel lector, tantum significat per modum quietis, et sic est quando dico spirans et spirator; nam spirator significat principium spirandi per modum quietis.
Tertium, quod omnis numerus ponit suum significatum, quod est numerare circa significatum determinabilis ab ipso, sicut cum dico duo homines. Nam significatum hominis est determinabile per numerum, et sic numerus binarius ponit suum significatum, scilicet dualitatem circa hominem, ut vere dicantur duae naturae distinctae, sicut cum dico spiratores, ponit suum significatum numerus circa significatum determinabilis, quod est spirator, et significatum spiratoris est principium formale productivum; et sic sensus esset, quod si Pater et Filius essent duo spiratores, non tamen essent duo supposita, sed in eis essent duo principia productiva Spiritus sancti, non sic cum dico: duo spirantes.
(b) Sed quae est ratio quare terminus, etc. Thomas dicit in sententia, quod adjectivum, quia significat formam adjacentem suppositis, ideo distinguitur ad distinctionem suppositorum. Substantiva vero, quia non significant formam per modum adjacentis, sed absolute, ideo non numerantur ad numerationem suppositorum. Exemplum est de albo et albedine. Sed Doctor ex hoc arguit contra, quia cum substantivum et adjectivum simpliciter significent idem, licet non eodem modo, non videtur possibile adjectivum numerari quin et substantivum, sicut si sunt duo alba ; ergo et duae albedines.
Sed videtur, quod opinio Thomae possit stare, quia quando eadem forma numero plura denominat, adjectiva numerantur ad numerationem suppositorum, et tamen forma illa non numeratur, sicut non sequitur, eadem intellectio est in Patre et Filio et Spiritu sancto ; et denominat illas personas, et per ipsam dicuntur tres intelligentes, ergo et tres intellectiones, non sequitur. Sic est in proposito de virtute spirativa, quae denominat Patrem et Filium.
Dico, quod instantia Scoti bene valet contra Thomam,quia de virtute sermonis, cum dico tres intelligentes, sequitur ergo tres intellectores, quia ex quo intellector idem simpliciter significat quod intelligens, sequitur propositum. Secus si diceretur, tres personae intelligentes, quia tunc sensus est, quod una intellectio in proposito denominat tres personas, sed cum dico absolute tres intelligentes, videtur importari distinctio in forma.
(c) Assigno aliam rationem.In ista littera sunt plura notanda. Primo, quod omne dependens de necessitate terminatur ad aliquod independens, et hoc accipiendo dependens et independens ejusdem generis ; nam effectus dependet a sua causa effectiva, ideo terminatur ad illam, et finitum ad finem, et accidens ad subjectum ; et haec ultimo modo accipitur hic in proposito. Secundo, quando sunt aliqua duo aeque dependentia eodem genere dependentiae, unum non potest terminare dependentiam alterius ; et dixi aequali dependentia, quia quantitas quamvis dependeat ad substantiam in ratione subjecti, potest tamen determinare dependentiam albedinis, ut patet in Sacramento Altaris, et quando aequaliter dependent, utrumque terminatur ad tertium independens. Tertio, cum dico duo spirantes, ista duo adjectiva aequaliter dependent eodem genere dependentiae, ideo ly duo non potest dependere vel terminari ad spirantes, quia sic terminari est ponere suum significatum circa spirantes, quod non potest esse, cum aequaliter dependeant; ergo ista duo terminantur ad tertium, puta ad personas, et est sensus : duo spirantes, id est, duae personae spirantes. Cum vero adjectivum terminatur ad substantivum, ponit suum significatum circa illud, et sic dicendo : duo spiratores, ly duo ponit suum significatum circa spiratoris significatum, et sic ponit suum significatum circa vim spirativam, et sic essent duae vires spirativae, quod est falsum. Quarto, cum dicit quod adjectivum in divinis videtur posse substantivari in masculino genere, hoc debet intelligi, quod semper subintelligitur aliquod substantivum, ut cum dico creans statim subintelligitur Deus ; et similiter subintelligitur persona, et similiter cum dicitur, Pater et Filius sunt unus, ly unus quamvis sit adjectivum, dicitur substantivari, quia statim subintelligitur aliquis, id est, sunt unus Deus ; et similiter hic Pater et Filius non sunt unus, id est, non sunt unus aliquis vel una persona, etc.
(d) Tunc ad illam consequentiam, etc. Quando dicit Doctor quod verum est quando consequens distinguitur in illis,non accipitur hic consequens pro omni eo quod sequitur ad antecedens, sed accipitur consequens prout accipitur in fallacia consequentis, quod est superius vel commune ad plura, et antecedens, quod est quodammodo inferius, et sic ad numerationem antecedentis, sequitur numeratio consequentis,quando ipsum consequens, id est, commune, distinguitur in inferioribus, sicut hic : sunt duo homines ; ergo duo animalia, quia animal distinguitur in illis. In proposito vero, quia vis spirativa, quae est communis Patri et Filio, non distinguitur in illis, imo est tantum una, ideo non sequitur ad numerum personarum numerus virtutis spirativae, et ideo non sequitur, sunt duo spirantes, id est, duae personae spirantes, ergo duo spiratores, quia in consequente significatur vis spirativa distingui.
Ad argumenta. Omnia videntur mihi clara, praeter pauca, quae ponimus.
(e) Ad secundum dico. Quia licet actio vere sit alicujus singularis existentis, ut ipsemet Doctor declaravit supra dist. 4. quaest. 2. et in Quodlib. q. 2. Et hoc non improbat ; sed quia dicit quod spirare est alicujus spiratoris singularis existentis communis Patri et Filio, contra hoc arguit, quia spirator dicit relationem realem ad Spiritum sanctum, sicut generator ad genitum, et sic aliquid, quod esset commune Patri et Filio, diceret relationem realem ad Spiritum sanctum, et si spirator prius intelligeretur in se, videretur habere relationem realem ad Spiritum sanctum ; hoc autem est inconveniens, quia relatio realis in divinis est tantum personae ad personam, ut patet.
Si dicatur nonne principium productivum in divinis, puta memoria fecunda, dicit relationem realem ad productum ?
Dico quod non, ut patet supra dist. 2. et 5. q. 1. in divinis producentis ad productum est relatio realis, sed principii productivi ad productum, non, quia tunc memoria fecunda realiter distingueretur a producto.
Secundam hujus distinctionis quaestionem pertranseo, cum ex se pateat, maxime in Scotica via imbutis. Nec judicio meo, ibi aliqua video, quae majori nostra expositione egeat,nisi ad responsionem illius confirmationis ibi: Respondeo de istis ordinibus.
Pro cujus dilucidatione nota glossam nostram super dist. praesenti in principio responsionis, quae sic incipit: In ista quaestione planum est, quod Pater et Filius, etc. Vide etiam Doctorem in 2. dist.1. q .1. et in Quodlib. q. 4. et in Reportatis q. 1 . prolog. et in Formalilatibas, et in Theorematibus, et alibi.