IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad quaestionem dico, etc. Conclusio principalis hujus sig. est in Sacerdote praeter intentionem et usum verborum, quae necessaria sunt in Ministro cujuscumque Sacramenti, requiri specialiter characterem sacerdotalem, quam probat ex Lateranensi, Evangelio et Apostolo.
Est contra Witclefom, qui in dubium revocavit : An Sacerdos est Minister ? quia ex antiqua haeresi, quae exigebat sanctitatem Ministri ad valorem Sacramenti, dubitavit cur Sacerdos perversus consecrare posset, et laicus justus nequiret. Postea Lutherus docuit quemvis laicum et ipsum diabolum valide posse consecrare, si formam proferret in debita materia. Calvinus tamen cum suis negavit ab alio geri posse consecrationem, nisi a Ministro Ecclesiae, in quo tamen non agnoscit aliquam potestatem supernaturalem, sicut neque in Sacramento aliud quam meram figuram. Sed hoc remisso ad materiam propriam de Sacerdotio, sit.
Prima conclusio. Fide certum est solos Sacerdotes posse hoc Sacramentum conficere. Definita est in variis Conciliis Nicaeno can. 14. Lateranen. sub Innocentio III. cap. 1. Florentin. in litteris unionis, Trident. sess. 22. cap. 1. Probatur ratione, quia transubstantiatio, quae hic fit materiae in corpus et sanguinem Christi, est opus supernaturale excedens vires totius creaturae; ergo exigit potestatem supernaturalem, et consequenter nemo est Minister ejus, nisi cui id concessum est, sed soli Sacerdotes eam habent, ergo, etc. Patet subsumptum, quia sine certis testimoniis non est asserendum cuiquam concessum esse. Lucae autem 22. ubi tantum fit mentio hujus potestatis, solis Apostolis et pastoribus Ecclesiae competit, ad quos dirigitur: Hoc facite in meam commemorationem.
Dices ibi dari praeceptum de manducatione tantum ; unde Apostolus I. ad Cor. 11. dicit: Hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem, etc. Contra, quia Evangelista referens illud praeceptum Christi, nullam facit mentionem manducationis ; ergo ad eam ex vi sermonis non refertur ; neque etiam ex intentione Christi, quia alias fieret aliqua ejus mentio ; ex intentione, inquam, Christi principali, quia accessorie hic praecipitur manducatio. Sed nequit manducatio fieri, nisi fiat Sacramentum, neque hoc fit sine potestate ejus conficiendi, quae nullibi in Scriptura confertur, nisi hic tantum. Ad Apostolum superius responsum est eum dare instructionem, non praeceptum. Dices. 1. Petri 2. omnes Christianos vocari regale Sacerdotium, respondent aliqui id late dici, sed etiam referri potest ad potiorem partem, vel ad totum ratione partis, quia Sacerdotium Christi Regis in eis fuit, cujus participes erant quoad fructum oblationis omnes, quoad ministerium in solis Praelatis et Sacerdotibus eo gradu ordinatis, et qui praeerant.
Confirmatur conclusio praemissa ex communi sensu Ecclesiae, ut patet ex Conciliis citatis, et tribus, quos fusim citant Controvertistae. Dionysio Ecclesiast. hierarchiae, cap. 5. Ignatius martyr, epist. ad Trallianos, ubi ait: non Sacerdotem audentem aliquid facere circa mysterium Altaris esse infideli deteri-, orem. Tertulliano lib. de Praescriptionibus contra Marcionistas, quos irridet ex eo, quod officium Sacerdotis committebant mere laicis, et qui hodie apud eos Sacerdos erat, cras fiebat mere laicus, quod perinde de hujus temporis haereticis dici potest.
In reliqua parte hujus quaestionis agit non solum de ministro, quantum ad necessitatem, sed etiam quantum ad ordinatum, et licitum modum offerendi et dispensandi de paenis ministrantium indigne, de loco, de Altari, de vestibus sacerdotalibus, de tempore idoneo, de vasis et aliis, quae ordinantur ad sacrificium primario, secundario ad hoc mysterium qua est Sacramentum ; item incidenter de ipsa oblatione.
Operae ergo pretium duxerim huc advocando, quae alibi docet de sacrificio, et potissimum quodlib. 20. aliquid disserere de natura Sacrificii, juxta communem stylum, et ob necessitatem hujus temporis, propter hostes fidei impugnantes hoc mysterium. Ac denique, ut respondeam impugnationibus aliorum Scholasticorum, mox resumam reliquum textum hujus quaestionis, explicans illum in specie. Supposito primum hoc fundamento, agam primo de sacrificio, et ejus essentia. Secundo, de divisione ejus. Tertio, de sacrificio Missae. Quarto, de essentia ejus. Quinto, de re oblata. Sexto, de Ministro. Septimo, de effectu per varias quaestiones, quam possum breviter.