IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
In hac littera primum dictum, quod est de lege naturae stricte, est principium practicum ex terminis notum, vel conclusio evidenter, et necessario ex eo deducta. Exemplum primi ; bonum amandum, malum fugiendum ; secundi: Deus summe amandus. Quod vero est de lege naturae large, est aliquid valde consonum legi naturae stricte,ut divisio rerum huic principio : pacifice est vivendum. Ita Doctor hic, et 4. d. 17. quaest. 1. d. 26. quaest. 1. Secundum dictum, praecepta secundae tabulae pleraque dispensabilia sunt per Deum, quia non sunt de Jure naturae stricte. Probatur primo ex allatis contra Divum Thomam num. 4. Secundo, quia affirmativa secundae tabulae non continent bonitatem necessariam ad ultimum finem, nec negativa malitiam necessario avertentem ab eodem; potest enim faciens contra praecepta ista non concipere se averti ab ultimo fine. Ita Occham, Aliaco, Gerson, Alm. Aegid. citati, et D. Bonavent. 1 d. 47. quaest. 4. citans Bernard. de dispensat. cap. 5. et omnes Scotistae. Praecipuum contra hoc argumentum est, quod daretur bellum utrinque justum, contra communem sine ignorantia, quia dispensatus ad occidendum posset oppugnari per invasum, et sic utrinque juste et scienter pugnaretur. Sed de potentia absoluta forte hoc non est inconveniens, quia etiam de facto id videtur multis casibus admitti. Soto 5. de justit quaest. 1. art. 7. ait putantem se bona fide pugnare, posse aggredi alterum, quem scit innocentem. Item reus condemnatus contra scientiam privatam judicis, potest resistere, secluso scandalo secundum multos citatos a Covarr. 1. var. cap. 2. num. 13. Item si duo in naufragio simul caperent scapham unius tantum capacem, possent pugnare pro ea utrinque juste sine ignorantia. Ita Major 4. d. l5. quaest. 22. Assor. tom. 3. lib. 2. cap. 3. Item duo damnati ad mortem, vel ad duellandum, possent juste duellare, secundum Majorem 4. d. l5. quaest. 23. Assor. 3. tom. lib. 2. cap. 5. quaest. 4. Vide ipsum ibi cap. 7. quaest. 2. et Sayrum lib. 7. cap. 2. num. 15. Petrum Navarrum 2. de restit. cap. 3. num. 148. Lessium lib. 2. c. 13. num. 30. qui alios casus similes tractant. Tertium dictum, praecepta primae tabulae, sumpta negative,sunt indispensabilia. Ratio est opposita rationi allatae pro secundo dicto. In hoc omnes conveniunt, praeter Occham, Aliaco, Gerson, et Alm. citatos.
Ad quaestionem igitur dico (d) quod aliqua possunt dici esse de lege naturae dupliciter : Uno modo tanquam prima principia practica, nota ex terminis, vel conclusiones necessario sequentes ex eis ; et haec dicuntur esse strictissime de lege naturae. Et rationes contra primam opinionem probant quod in talibus non potest esse dispensatio, quas concedo ; sed talia non sunt quaecumque praecepta secundae tabulae, quia rationes eorum quae ibi praecipiuntur vel prohibentur, non sunt principia practica simpliciter necessaria, nec conclusiones simpliciter necessariae. Non enim in his, quae praecipiuntur ibi, est bonitas necessaria ad bonitatem ultimi finis, convertens ad finem ultimum ; nec in his quae prohibentur, est malitia necessario avertens a fine ultimo, quin si bonum istud non esset praeceptum, posset finis ultimus amari et attingi ; et si illud malum non esset prohibitum, staret cum eo acquisitio finis ultimi.
De praeceptis autem primae (e) tabulae secus est, quia illa immediate respiciunt Deum pro objecto : Duo quidem prima, si intelligantur esse tantum negativa, primum : Non habebis deos alienos ; secundum : Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non facies Deo tuo irreverentiam: ista sunt stricte de lege naturae, quia sequitur necessario, si est Deus, est amandus ut Deus, et quod nihil aliud est colendum tanquam Deus, nec Deo est facienda irreverentia ; et per con sequens in istis non poterit Deus dispensare, ut aliquis possit licite facere oppositum talis prohibiti.
Tertium praeceptum (f), quod est de Sabbato, est affirmativum tanquam ad aliquem cultum exhibendum Deo determinato tempore, et quantum ad determinationem hujus temporis vel illius, non est de lege naturae, stricte loquendo. Similiter, nec ad partem negativam, quae includitur, qua scilicet prohibetur actus servilis pro tempore determinato, prohibens a cultu tunc exhibendo Deo ; ille enim actus non prohibetur, nisi quia impediens vel retrahens ab isto cultu qui praecipitur. Sed an sit de lege naturae stricte hoc praeceptum de Sabbato, quantum ad cultum pro aliquo tempore determinato exhibendum Deo, dubium est ; quia si non, igitur absolute Deus posset dispensare, quod homo toto tempore vitae suae non haberet bonum motum circa Deum ; quod non videtur probabile, quia sine omni bono velle finis ultimi, non potest aliquis habere simpliciter bonum velle circa ea quae sunt ad finem, et ita nunquam teneretur ad bonum velle simpliciter ; quia qua ratione non sequitur ex lege naturae stricte loquendo, quod nunc sit exhibendus cultus Deo, pari ratione nec tunc, et ita pari ratione de quolibet tempore determinato. Et ideo, stricte loquendo, non videtur quomodo possit concludi, quando aliquis teneatur Lunc; vel nunc exhibere cultum Deo ; et pari ratione, nec aliquando indistincte, quia ad nullum actum tenetur aliquis pro aliquo tempore indeterminato, ad quem non tenetur pro aliquo tempore signato aliquibus opportunitatibus concurrentibus.
Si autem illud sit de lege naturae stricte, ita quod sequatur necessario : Deus non est odiendus, vel ex aliquo alio dato : igitur Deus est diligendus, et hoc aliquando actu elicito circa ipsum ; tunc argumentum illud non tenet a singularibus ad universale, sed est fallacia figurae dictionis, sicut in aliis a pluribus determinatis ad unam determinatam. Si autem illud tertium praeceptum non sit de lege naturae stricte, tunc judicandum est de illo, sicut de praeceptis secundae tabulae.
Alio modo dicuntur (g) aliqua esse de lege naturae, quia sunt multum consona illi legi, licet non sequantur necessario ex principiis practicis, quae nota sunt ex terminis, et omni intellectui apprehendenti sunt necessario nota ; et hoc modo certum est omnia praecepta etiam secundae tabulae esse de lege naturae, quia eorum rectitudo valde consonat primis principiis practicis necessario notis.
Ista distinctio potest declarari in exemplo, nam supposito isto principio Juris positivi, pacifice esse vivendum in communitate vel politia ex hoc non sequitur necessario, igitur quilibet debet habere possessionem distinctam a possessione alterius ; posset enim stare pax in convivendo, etiamsi omnia essent eis communia. Nec etiam supposita infirmitate illorum qui convivunt, est necessaria illa consequentia. Sed tamen possessiones esse distinctas pro personis infirmis valde consonat pacificae conversationi ; infirmi enim magis curant bona sibi propria . quam bona communia, et magis vellent appropriare sibi communia bona quam communitati, et custodibus communitatis, et ita fieret Iis et turbatio. Et ita est fere in omnibus Juribus positivis, quod licet sit aliquod principium, quod est fundamentum in condendo alias leges vel Jura,tamen ex illo principio non simpliciter sequuntur leges positivae,sed declarant sive explicant illud principium quantum ad certas particulas ; quae explicationes consonant valde principio naturali universali. Sic igitur omnia recolligendo, primo negatum est omnia praecepta secundae tabulae esse de lege naturae, stricte loquendo. Secundo, concessum est duo prima primae tabulae esse de lege naturae, stricte loquendo. Tertio, dubitatum est de tertio primae tabulae praecepto ; et quarto concessum est omnia esse de lege naturae, large loquendo.