Dixit insipiens. Supra Psalmista arguit nequitiam peccatorum ex parte affectionis ad peccatum; hic arguit eorum nequitiam ex contemptu dei. Titulus: in finem intellectus David pro Amalech.
Huius historia habetur I Reg. XVII quando David fugiens venit ad Achis regem Philisthinorum qui dedit ei civitatem siceleg, et contigit quod Amalecitae, eo absente, incenderent civitatem, tandem David insecutus est eos et recuperavit praedam.
Mistice per David significatur christus; et sicut in Glossa dicitur, Amalecitae populus lambens sanguinem, et significant Antichristum et suos qui lambunt affectu carnalia. Matt. XVI: caro et sanguis, etc.: ergo sicut interpretetur malitia eorum, et ex hoc ducuntur in christum. Augustinus dicit pro maeleth, quod interpretatur dolens et parturiens; et significat ecclesiam, de qua ioan.
XVI: mulier cum parit tristitiam habet, etc.; et sic est (Psalmus) pro tribulationibus quas patitur ecclesia pro malis mundi.
Et hoc ergo est per Core, qui fuit unus de cantoribus principibus; et sic iste Psalmus cantatus est eius ministerio.
Item sciendum est quod iste Psalmus positus est supra XIII; non tamen est idem circulus, nec omnes versus, et ibi introducitur propter primum adventum christi; hic propter adventum christi ad iudicium.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit peccatorum malitiam. Secundo introducitur divinum iudicium, ibi, dominus de coelo.
Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali, scilicet contemptum. Secundo ostendit quid ex tali radice sequitur, ibi, corrupti sunt.
Sciendum est quod sapientia, si proprie sumatur, differat a scientia, quia sapientia est circa divinorum cognitionem, scientia circa humanorum cognitionem. Vir insipiens contemnit cognitionem divinorum. Tob. XXI: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Rom. I: obscuratum est insipiens, etc..
Dixit ergo insipiens; idest contempsit deum et scientiam dei; et hoc fecit in corde suo, dixit: non est deus. Contra; Anselmus dicit, quod nullus potest cogitare deum non esse. Dicendum quod dupliciter potest aliquid esse nobis ignotum.
Uno modo propter se; alio modo propter nos.
Primo modo sunt nobis ignota illa quae habent primum de esse, ut contingentia, materia prima, motus et tempus. Secundo modo sunt nobis ignota illa quae excellunt cognitionem nostram.
Dico ergo quod si consideremus deum secundum se ipsum, sic non potest cogitari non esse, et nulla propositio est magis nota illa cuius praedicatum includitur in subiecto. Esse dei est eius essentia, et ideo haec propositio: deus est, est maxime per se nota, tamen quoad nos essentia dei non est nobis nota, sed innoscitur nobis per suos effectus; et inde est quod qui negat aliquos effectus dei, puta providentiam hominum bonorum et malorum et omnium universaliter, et miracula dei, et quod omnipotens non sit, negat deum, et dicit in corde, quia a deo est in corde omnium quod deus sit, quod nullus quidem hoc velit, reputatur insipiens, quod dicat deum non esse. Vel insipiens, idest Iudaeus. Psalm.: intelligite insipientes; quod dixit quod christus non est deus. Ioan. X: tu homo cum sis, facis te ipsum deum.