Corrupti sunt. Hic est effectus malitiae eorum.
Sicut timor, cognitio et amor dei est principium omnis boni operis, ita sublata cognitione et amore dei omnis bona vita tollitur.
Et primo ostendit quod sequitur quantum ad operationem mali: secundo quantum ad amissionem boni. Sunt duo mala quae consequuntur.
Primum est quia corrupti sunt. Corpus corrumpitur per exalationem caloris naturalis et per subtractionem actualis caloris exterioris. Calor naturalis animae humanae est ipse deus; et ideo quamdiu est in anima cognitio de deo anima continet suam formam quam deus impressit, scilicet innocentiam et imaginem divinam, sed quando iste calor exalatur, subtrahitur actualis calor, scilicet concupiscentiae calor et timoris, corrumpitur anima, et consequenter sequitur quod multi timorem et amorem et dei cognitionem a se abiiciant et corrumpantur in immunditiis; et ideo abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Osee IX: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et dicit iniquitatem, idest propter iniquitates, et amittunt etiam bonum. Unus non est qui facit bonum.
Ier. IV: sapientes sunt ut faciant mala, bona autem facere nescierunt.